LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Tacito et Sallustio

Emitteby Herimannus on Mart 20 Sep, 2005 0.19

Herimannus Mercurio ceterisque sodalibus sal.

Mecum cogitavi, Mercuri docte, te paulum quietis in hoc certamine concedere voluisse: nam septimanatim novis operis animum intendere in hoc tempore anni, cum dies breviores fiunt et labor cotidianus artius horas nostras conterit, nimis arduum esset.
Ergo, postquam ponderosum librum "de Sylvia Beach et perdita aetate" perlegi - de quo alibi colloquar, ni tempus deerit - , iterum libros duos dilectos, de quibus agitur, libenter resumam: nunc re vera nescio, utri palma tribuenda sit.
Valete!

Novocomi, a. d. XII Kalendas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 23 Sep, 2005 10.42

Mercurius sodalibus s. d.

Etiam ego opiniunculam meam de duobus operibus, de Germania scilicet Taciti nostri ac de libro Sallustii de coniuratione Catilinae exponere velim. Eleganter ac subtili stylo amicus Marcus de arte Sallustii disseruit, gravitatem ac vim singulorum eius verborum laudando, quae "quasi vincula artissima" animum legentium adstringunt. Ita est. Quem scriptorem non praeteriit rempublicam Romanam in exitium praecipitare; magistratos, senatores equitesque esse inter se discordes, corruptos, venales; mores maiorum evanuisse, luxuriam ubique triumphare. Quae omnia mirum est quam vivis coloribus, quam lucide litteris tradiderit.

Quod ad Taciti Germaniam, recte Matcus quaestionem poëticam proposuit: "Nonne - inquit - Tacitus Sallusti vestigiis videtur institisse?" Etiam. Quibus vero de causis ego Tacitum quamvis "epigonum" eligerim, vobis explicabo. Prima est causa, quod de Germania Taciti adhuc "civis academicus" dissertatiunculam composui; qua re factum est, ut hoc opusculum Taciti bene noverim ac magni aestimaverim. Admiror porro ingenium consiliumque Taciti, qui semper scivit, quid cum opere suo exprimere vellet: cum Germania, certe, mores pessimos Romae ostendere ei consilium fuit; Germani vero non solum speculo instrumentove Tacito fuerunt ad Romam vituperandam, sed illos hostes etiam terribiles ac omnium periculosissimos esse habuit, quorum robur in moribus integris et in libertate positus esset. "Sescentesimum - inquit - et quadragesimum annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio Metello et Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu Germania vincitur. Medio tam longi aevi spatio multa in vicem damna. Non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas." Recte ergo putavit Germanos Romae maximo periculo et fuisse et esse et futuros esse; ac ita quae postea futura essent, iudicio acerrimo praesensit. Sapiens vir, clarissimus scriptor. Valete. Budapestini, d. IX. Kal. Oct.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Sallustio et Tacito

Emitteby Herimannus on Ven 30 Sep, 2005 22.10

Herimannus Mercurio et ceteris dilectis sodalibus salutem p. d.

Hoc certamen mihi facultatem dedit, sodales, plurima capita Coniuraitionis Catilinae legendi et de Sallusti stilo meditandi, cum mihi iamdiu nota atque grata Germania Taciti esset.
Ambo auctores historiam ad concives suos virtutibus instituendos sine ullo dubio narraverunt; quod cum Crispus aperte in principio operis patefaciat, ut in IV, 4 (nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate), talia verba mihi omnino in Germania abesse videntur.
Opus Sallusti ab initio de recta gloria tractat, summam Romanae historiae proponit (VI – XIII) moralibus sententiis et laudibus temporis acti refertam nec ullam causam reperiens corruptionis nisi pravitatem animi humani (vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat – V, 5) et fortunam mutabilem (Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit ... saevire fortuna ac miscere omnia coepit – X, 1).
Sequitur narratio tam viva et animata, ut saepe poëma legere tibi videatur: vide e. g. orationem, qua Catilina coniuratis suadet in capite XX, eamque, quam M. Porcius Cato ante patres conscriptos in capite LII proclamat; vide etiam discrimen supremum in capite LX, quod poëtas epicos nobis commemorat. Cum tamen omnium partium rationes describat, quid auctor sentiat, cui faveat, aperte legitur.

Magnopere mihi differre videtur Taciti Germania: ubi paulatim ad terras et populos terrae illius cognoscendam conducimur, originem commercia mores religionem et vitam socialem observantes. Nulla laus aperte de Germanis proclamatur, admiratio tamen silens, fere pudica, intellegitur: e. g. Chauci (XXXV) nobilissimi vocantur, severa matrimonia (XVIII) describuntur nec adulterii tolerantia, item funerum nulla ambitio (XXVII), ut pauca passim citem: laus Germanorum intellegitur, non legitur, itemque contemptus morum corruptorum Romae urbis.
Brevis et gravis stilus, sic ut auctorem per totum diem cogitasse tibi fingas, ut singulum adiectivum vel ordinem verborum elegeret.

Sine dubio, postquam ambo opera iterum percurri, lanx ad Taciti Germaniae latus pendet!

Valete sodales.

Novocomi, pridie Kalendas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 01 Oct, 2005 9.47

Mercurius sodalibus s.

Gratias vobis, qui iamdudum in hoc duello iudicia vestra pronunciastis. Ecce quid soter putaverit:

"Duellum inter Sallustium et Tacitum: palmam TACITO tribuo"

Valete. Budapestini, Kal. Oct.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 01 Oct, 2005 14.36

Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.d.p.
Rursus difficillimum est certamen inter duo opera diiudicare: Sallustiine CONIURATIO CATILINAE Taciti GERMANIAE anteponenda sit an vice versa. Facilior esset electio, si Taciti HISTORIAS vel ANNALES cum Sallustii operibus compararemus; tum sine dubio palmam darem Sallustio ante omnia eam ob causam, quod is neglecta traditione Romana ab annalistica rerum describendarum ratione digredi ausus legentibus enucleatius quam multi alii amplas lineas evolutionis historicae et politicae illustravit. Quantopere Sallustius scribendi arte emineat, iam optima exempla in superioribus nuntiis huius areae prolata sunt. Praecipue notetur certa aequalitas Sallustii propria, quae efficit, ut ille, tamquam aequus iudex, et civibus Romanis rem publicam defendentibus et coniuratis Catilinae aures praebere videatur. Hoc praecipue Herimannus ostendit monens eum et orationi M.Porcii Catonis et orationibus ipsius Catilinae in opere suo satis spatii dedisse. Licet in ultimis capitulis Catilina prope herois nationalis more se gerens prodeat, nullum tamen legenti relinquitur dubium, quin Sallustius quoque coniurationem ab eo factam condemnet; at veros sceleratos existimari oportere nobiles corruptos et venales, qui iam pridem rei publicae Romanae male praesint atque efficiant, ut variae seditiones et bella civilia vitari non possint.
GERMANIA autem Taciti libera est vitiis, quibus annalisticorum historicorum opera aliquatenus laborant. Iam antea de GERMANIA in hac area disserens monui eam certis sui generis meritis abundare. Haec merita tu quoque, Mercuri, attigisti scribens Germanos ”non solum speculo instrumentove Tacito” fuisse ”ad Romam vituperandam”, sed ”hostes etiam terribiles ac omnium periculosissimos” ei visos esse, ”quorum robur in moribus integris et in libertate positum esset”. Manifestum est Tacitum cives suos hac de re saltem oblique monere voluisse. At pariter vitia quaedam Germanorum patefacit: ebriositate eos non carere, ut qui ”diem noctemque continuare potando nulli probrum” habeant (c.22), sed ante omnia inter se discordes esse: ”Maneat, quaeso", exclamat, "duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna potest quam hostium discordiam” (c.33,2). Hanc Romanis discordiam etiam ”urgentibus imperii fatis” vel exiguam spem salutis praebere.
Genere scribendi Sallustius et Tacitus certam inter se similitudinem habent: uterque aliquatenus a Thucydide videtur exemplum petivisse.
GERMANIA Taciti ideo quoque mihi est cordi, quod in ultimis capitulis eius auctor terras septentrionales attingit. Fenni quidem in capitulo 46 expositi non iam, ut antea, Finnorum hodiernorum habentur maiores, sed Lapponum. Huius rei pleraque proferri possunt testimonia, e quibus unum est, quod verbis Taciti ”aliquo ramorum nexu” (c.46,3) haud dubie tuguria designantur, in quibus etiam hodierni Lappones habitant.
Utrum igitur operum supra examinatorum alteri praeferam? Quia deest grave fundamentum, quo nisus alterutrum alteri postponam, rursus malim aureum nomisma socialiter inter Sallustium et Tacitum dividere. Sed cum id vetitum sit, aliquantum dubitans GERMANIAM Taciti eligo. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 01 Oct, 2005 22.13

Mercurius Erico s. d.

Summo cum studio, amice, tuas litteras perlegi, ac certe gaudeo Taciti Germaniam a te lectam. Meministine nostrae certationis iucundissimae, cum de illo loco Germaniae, ubi de feminis Fennis (Lapponicis!) agitur, decenter disputaremus? :D Ne longus videar: non dubitabam, quin in fine epistolae tuae demum Tacito numisma praebiturus esses. Haud vero crediderim Tacitum in stylo Thucydiden secutum esse: potius in sententiam Marci iverim, qui poetice interrogavit: "Nonne Tacitus Sallusti vestigiis videtur institisse?" Etiam! Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Mart 04 Oct, 2005 15.48

Ericus Mercurio s.p.d.
Non dubitabas, quin in fine epistolae meae demum Tacito numisma praebiturus essem?? Melius igitur me novisse videris quam ego ipse, qui eandem epistolam scribens usque haesitabam, utrum opus alteri antepositurus essem, atque in fine questus nomisma inter Sallustium et Tacitum socialiter dividi non posse tandem prope sortiendo Taciti GERMANIAM Sallustii CONIURATIONI CATILINAE praetuli.
Equidem me omnino certaminum athleticorum nequaquam frequentem spectatorem esse confiteor; iis assentior, qui dicunt corpus ante omnia valetudinis conservandae causa exerceri oportere atque certamini interesse per se pluris aestimandum esse quam victoriam in eo reportare. Pari ratione in hoc quoque certamine cogito. Haud magni meā interest, utrum scriptor a me electus in certamine victoriam reportet an clade afficiatur; summa vero attentione animi legere soleo, quidnam boni singuli Latinitatis studiosi in singulis operibus videant et quo modo sententiam suam exprimant.
Tu scripsisti te ”potius in sententiam Marci” ire, cui Tacitus Sallustii vestigiis institisse videatur, quam mecum credere Tacitum in genere dicendi (pariter ac Sallustium) a Thucydide exemplum petivisse. At num hae duae sententiae inter se sunt contrariae? Nonne idem scriptor plura simul exempla habere potest? Ego quoque in hac re cum Marco plane consentio; id tantummodo addiderim, Sallustium Tacito propius exemplum Latinum fuisse, Thucydidem vero, quem Sallustius aliquatenus imitatus est, longinquius exemplum Graecum. Liquere per se existimo Thucydidem ambobus historicis Romanis notum fuisse.
Nimirum memoria retineo iucundissimam disputationem nostram de interpretatione verborum Taciti ”passim enim comitantur partemque praedae petunt” (Germ.46,3), et quamquam sententiam tuam (ac videlicet magis vulgatam) mihi non persuasisti, tamen libenter concedo te graviora, quam ullum alium mihi notum, argumenta pro ea protulisse. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Iulia on Ven 07 Oct, 2005 1.02

Iulia sodalibus sal.

Iam Sallustio palmam datura eram, quod Catilinae Coniurationem iam ante legi, dum Germaniae pauca solum loca mihi nota erant, cum decrevi mihi et Germaniam ut libellum moderatae longitudinis esse perlegendam.
Describit Tacitus gentem puram simplicem ac indigenam, non sine vitiis, in qua tamen plurimum possunt eaedem virtutes, quae etiam Romae antiquisimae tribuuntur, nempe belli fortitudo, avaritia honoris, non pecuniae, concordia intra quamque nationem comitatumve, feminarum pudicitia. Perturbationes maiores non fieri videntur, scilicet morum integritatis causa. Habent vitia, sed eiam vitia aliquando prosunt, nam "et de reconciliandis in vicem inimicis et iungendis adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat. Gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris licentia ioci; ergo detecta et nuda omnium mens. Postera die retractatur, et salva utriusque temporis ratio est: deliberant, dum fingere nesciunt, constituunt, dum errare non possunt."(c. 22) Iam non cogitare possum Germanum, qui mentiatur vel suae saluti vel luxuriae magis quam civitatis agat!
Tamen non oblivisci debemus, ut iam hortatus est Mecurius, Germanos hostem esse populi Romani, et illum quidem hostem, qui Romam denique superaturus est. Multa dicit Tacitus de fortitudine eorum, saepe etiam mentionem facit de discordia inter nationes; non autem dicit, quid accidere possit, si conciliarentur variae Germanorum nationes: timet enim, ne Romam caperent. Et quo pacto Romam possent vincere? Quia Romani mores maiorum negligunt.

Idem est propositum Sallustii: Catilinae coniuratione utitur, qua monstrat, pravi mores quanta possint, et luculente disserit, quomodo vitia rem publicam penetraverint. Cetera iam sunt dicta, orationes, quae maxime me commoverunt, aequalitas aeque summis digna laudibus; extollendam puto etiam comparationem Caesaris cum Catone (c.54), denique semper miror de coniurationis magnitudine et quam sollerte Cicero rem publicam e tanto periculo servaverit.

Tamen hoc in duello mihi non est, quem poscit Sallustius, "animus in consulendo liber", nimium gratae enim mihi sunt memoriae e schola, ubi legimus Sallustium: Primum in oratione prima Catilinae, ubi dicit: "Quae quousque tandem patiemini, o fortissumi viri?" (c.20) mihi solae praeter magistrum notum fuit "quousque tandem" illud Ciceronis. In oratione vero Catonis iucundissimum argumentum habui cum magistro, qui sententiam perperam converterit. Ceterum illa oratio pars est mihi gratissima totius libri ob gravitatem severitatem nec non ob ironiam. Denique in examine finali (Abitur) de Sallustio et de morum declinatione actum est. Debuimus e Bello Iugurthino excerptum de eadem re agentem convertere et ex eo theoriam historicam Sallustii construere. Quod bene mihi contigit, permultis exemplis ex omni historia mundi usa sum.

Iam quo longius de re meditor, eo magis etiam animo ad consulendum liberato Sallustium praefero iisem e causis, quibus et ipsa et vos mentionem fecimus.

Valete quam optime.
Gottingae, Id. Oct. media nocte.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 08 Oct, 2005 0.34

Mercurius Iuliae s. d.

Maxima cum consolatione, amica honoratissima! tuam epistolam proxime huc emissam animadverti: dolebam enim antea vehementer nihil a te scriptum. Quod ad iudicium tuum attinet, prorsus intelligere mihi videor, cur Sallustii libro palmam tribueris: maximi enim momenti est, quae res hoc illove opere relecto in memoriam revocentur; etiam ego praeteritorum recordatus, ut scripsi, suffragium meum Taciti Germaniae dedi. Congratulor tibi errorem magistri olim a te feliciter emendatum! Miserum magistrum! Certe, perdifficile est docere discipulos discipulasve, qui quaeve ceteros ingenio praecellunt!

Iam tempus est victoris enunciandi: quod cras, ut spero, faciam. Valete! Budapestini, d. VIII. Idus Octobres.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sol 09 Oct, 2005 17.37, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 08 Oct, 2005 23.26

Iulia Mercurio ceterisque sal.

Recte animadvertis me nimis longe nihil scripsisse; difficilitates habui in interrete accedendo.
Quod attinet ad magistrum meum: E tribus, quos habebam, ille pessimus erat. Scientia enim boni magistri, si comparas cum discipuli scientia, sic se habere debet quam lucis celeritas cum ulla alia celeritate comparata: quamviscumque laboret discipulus, quamvis etiam spectanti appareat magistrum appropinquavisse, ipso tamen discipulo infintum spatium videatur inter se et magistrum esse. Quod satis bene praestant alii mei magistri; hunc autem brevi vidi aliquando errare, imprimis ubi versus legebat, vel verba haud inusitata non bene scire. Accedit me illo tempore coepisse hoc in foro scribere. Tamen - fortasse propterea - nonnihil ab eo didici. Deficere autem coepit fiducia scientiae magistri, quam quando semel perdidit, etiam facilius est discpulis quaerere dubitareve quam ante. Quod ergo saepe feci ego. Quaeso dicas tu: “Sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam!â€
Last edited by Iulia on Ven 18 Nov, 2005 22.30, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 09 Oct, 2005 10.28

Inveni! :lol: Goethe, Faustus II, v. 10090: "das Unterste ins Oberste zu kehren". Ergo non est proverbium Latinum. Valete. :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 09 Oct, 2005 22.50

Mercurius sodalibus ac praecipue Iuliae s. d.

Ex epistola tua, mea Iulia, in qua nos edocuisti, quam prave magister tuus olim sententiam illam Sallustianam interpretatus esset, voluptatem non minimam cepi: partim, quod semper gaudeo, cum de loco aliquo in foro agitur, qui intellectu ambiguus est (certe, sententia ista haud fuit ambigua!), partim, quod sententia illa inflammatus e Sallustii libro pauca cum relegissem, adeo mihi stylus eius placuit, ut iam dubitare coeperim, num recte Tacito favissem!

In hoc duello sex suffragati sumus: Iulia, Marcus, Herimannus, soter, Ericus et parvitas mea. Iulia Marcusque, amici nostri Germani, Sallustio palmam dederunt, quod mirum est, quia in Taciti Germania plurima de maioribus suis leguntur: fortasse sodales illi carissimi studio ullo liberi videri voluerint in suffragio... :wink: Quatuor vero Tacito esse vincendum decrevimus. Germania ergo Taciti in certamine pergere poterit. :D Valete. Budapestini, d. VII. Id. Octobr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 11 Oct, 2005 11.22

Marcus Mercurio suo s.p.d.
„Quatuor vero Tacito esse vincendum decrevimus. Germania ergo Taciti in certamine pergere poterit.“
Qua occasione oblata res in integro est; fieri ergo potest, ut in postero certamine Tacito suffrager :lol: . Vale. V Id. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 12 Oct, 2005 8.38

Mercurius Marco suo s. d.

Iocum tuum, mi Marce, non intelligo :oops: Quem ut explica mihi simplicissimo, te rubore effusus rogo. Vale. Budapestini, d. IV. Idibus Octobris.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 12 Oct, 2005 11.34

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Minime iocatus sum, mi Mercuri. Tacitum enim pergere dicis in certamine; iterum ergo, nisi fallor, in arenam descendet. Nonne tum ei suffragari potero? Vale. IV Id. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron