Carmen Russicum in linguam Latinam versum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Carmen Russicum in linguam Latinam versum

Emitteby Lucia Aurelica on Sol 15 Mai, 2005 9.16

Salvete, amici gratissimi!
Petere vos velim, ut carmen Russicum, a me in linguam Latinam versum, legatis. Scribite, precor, quod de eo putatis.

Innocentius Annenscius (Innokenty Annensky)
Inter mundos

Inter mundos, in lumine astrorum
Repeto nomen unae solae Stellae,
Non quod in Illa ardeam amore,
Sed quia lassant ceterae me bellae.

Et si est mihi dubium ignarum,
Ad Illam solam iter meum ducit,
Non quia Illa luceat praeclare,
Sed quod cum Illa non est opus luce.

Carmen Russicum hic potestis legere: http://l2w.narod.ru/Annenskij.html
Responsa vestra cupidissime exspecto.

Valete quam optime, amici!
Last edited by Lucia Aurelica on Sol 15 Mai, 2005 15.46, edited 1 time in total.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 15 Mai, 2005 12.05

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Quamquam Russice nescio, tamen Innocenti Annensci versus abs te eleganter atque polite in Latinum conversi mirifice mihi probantur; neque enim quemquam puto esse, quin tenero illo carmine prorsus commoveatur. Sed dic mihi, quaeso, cur titulum Russicum „Моя звезда“, id est „Stella mea“, commutaveris? Quod vero ad versum quartum attinet, vocabulum „bellus“, quippe quod ex sermone communi depromptum sit, hoc loco parum mihi placet. Quid censes de his verbis: „Sed quia lassant ceterae me clarae“?
Quam iucundissimum tibi exopto diem Solis.
Idibus Maiis, foedo imbribus die. Ad Cornicum Campum.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sol 15 Mai, 2005 15.44

Lucia Aurelica Marco Favonio s.p.d.
Gratias tibi ago pro responso tuo. Titulus verum carminis huius “Среди мировâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Tiberis on Sol 15 Mai, 2005 17.05

Tiberis Luciae Aureliae s.d.p. :)
mirum in modum verba huius carminis me commovent, etsi linguae Russicae sum imperitus.
quod ad conversionem tuam pertinet, versum secundum mutare velim , cum genetivus "unae solae" inusitatissimus mihi videatur.
ego quidem scribere ausim:

inter mundos, in lumine astrorum
repeto nomen unius stellarum,
non quod in illa ardeam amore,
sed quod fulgor me lassat ceterarum.

num verbum fulgoris (v.4) sensui carminis Russici par sit, equidem nescio, quamvis suspicar id verbum inseri posse. quid tu censes ?

ceterum conscius mihi sum genetivum partitivum "stellarum" (v.2) hoc loco esse insolitum, sed carere eo non potui, ut verba similiter caderent...

vale.
Id.Maiis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sol 15 Mai, 2005 18.31

M. Favonius sodalibus, imprimis Luciae Aurelicae et Tiberi s.d.p.

Quod ad secundum carminis versum attinet, me quoque in verbis „unae solae Stellae“ primum offendisse confiteor, deinde, cum Luciam nostram Aurelicam optime Latine scire appareret, mihi diffisus librum grammaticum*) in consilium adhibui. Quo inspecto adiectiva pronominalia „unus“ et „solus“ nonnumquam casu genetivo sg. „i“ et „æ“, casu dativo sg. „o“ et „æ“ syllabis terminari intellexi. Itaque versum illum, cum lyrici pars sit carminis, emendandum esse nego.
Valete. Idibus Maiis. Crefeldiæ.
:D

*) R. Kühner, Fr. Holzweissig: Ausführliche Grammatik der lateinischen Sprache , Darmstadt 1966, pars I, § 144, 1; p. 622.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Lun 16 Mai, 2005 16.39

Lucia Aurelica Tiberi et Marco Favonio s.d.p.
Confiteor me linguam Latinam pessime scire, cum formarum insuetarum sim oblita “unusâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 16 Iun, 2005 17.32

Lucia Aurelica sodalibus s.d.p.
Ecce novum carmen e lingua Russica versum, de insula semimythica narrans.
(Ignoscite mihi accentus falsos :wink: )
(Russice: http://e-lingvo.net/lyrics_print_i22_n1923_p1.html)

Valerius Briussŏvus (Валерий Брюсов)
Ultima Thule.

Ubi Oceanus, quatiens saxa granita,
Sua arcana pervulgat per multa saecúla,
Insula surgit, iam diu a nautis oblita –
Ultima Thule.

Mortui cuningi sunt, hic regnabant qui dudum,
Naves sub aqua sunt factae eorum capúli.
Trux est desertum circum et silet solitudo…
Ultima Thule.

Etiam aves defugiunt lugubres oras,
Ubi ne dormiunt quidem in saxis vitúli,
Ubi et phocae praeternant rarissimis horis…
Ultima Thule.

Insula, qua nihil est, qua omnía fuerunt,
Mihi indene videris optatum angúlum?
Fortiter trahor ad te vi ignota et fera,
Ultima Thule.

Solus sim ego in tuis sterilibus planis!
Adeam busta heroum cum maestis titúlis,
Tuas ruinas piissime colam immanes,
Ultima Thule.

Et sicut rex, notus carmine ex immortali,
Undis e caute iniiciam meum pocúlum!
Auferat omnia vota in altum opalum…
Ultima Thule.

Quid de eo creditis?
Valete.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Iun, 2005 23.41

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Versus vere mirificos Latine reddidisti :D interque multa alia admiror, quod Valerio Jacobi f. Briusovo ante oculos immortale illud obversabatur carmen Goetheanum „Es war ein K
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sat 18 Iun, 2005 9.55

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Primum gratias maximas tibi agere velim pro attentione tua ad versus a me redditus. In iis arte rhythmica ac non metrica ea re utor, quod illa, cum linguam ad vulgarem potius pertineat quam ad classicam, mihi familiarius sonat (ignoscite mihi rerum metricarum imperitae!). Id est, non syllabarum longitudo vel brevitudo est momenti, sed verborum accentus naturalis et rhythmus finalis.

Quoad quaestionem tuam de "Thule" nomine: iusto iure mihi hanc posuisti. Explicatio autem haec est: apparet "Thule" vocabulum Graecum esse (Θούλη), at in Europa et in Russia de more scholis diversis utuntur verba Graeca pronuntiandi. In Europa schola Erasmiana est solita (ab Erasmo Rotterodamensi conditore eius dicta), in Russia autem schola Reichliniana (a Iohanne Reichlin clarissimo). Quorum Erasmiana est pronuntiationis classicae reconstructio, Reichliniana autem dicendi modum posteriorem reddit, in Byzantio familiarem; et cum Russia commercium cum Byzantio longissimum per tempus haberet ac religionem orthodoxam ab illa acceperit, non est mirum pronuntiandi artem Byzantinam in Russia solitiorem esse.
Scholae dictae his in rebus defferunt:
Scriptio Graeca - Pronuntiatio Erasmiana - Pronuntiatio Reichliniana
η (ρήτωρ) - ē (rhetor) - и (i) (ритор [ritor])
υ (λυρα) - y (lyra) - и (i) (лира [lira])
αι (σφαιρα) - ae (sphaera) - е (сфера [sfera])
οι (ποιητής) - oe (poeta) - и (i) (пиит [piit] - forma archaica, nunc dicitur поэт [poet])
ει - ei - и (i) (nulla exempla inveni)
β (βάρβαρος) - b (barbarus) - в (v) (варвар [varvar])
θ (μυθος) - th (dicitur t vel θ) (mythos) - ф (f) (миф [mif])
ζ (ζώνη) - z (dicitur dz) (zona) - з (z, dicitur ut s cum voce) (зона [zona])

Θούλη (Thule) igitur Фула [Fula] Russice est dicenda, non Тула [Tula].
Insuper: Тула (Tula) urbs est Russica samovaris suis (vasis in quibus thea coquitur) quondam nota. Крайняя Тула igitur Russice ridiculose sonaret :D
Vale quam optime!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 19 Iun, 2005 15.32

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Gratias tibi ago maximas pro tuo responso. [Obiter dictum: Quod ad illud „ει - ei - и (i) (nulla exempla inveni)“ attinet, gymnasium meum puella frequentat in Russia nata, cui nomen est „Irene“, id est, ut scis, Ειρηνη = Irini (?).]
Nunc autem ad carmen a te Latine redditum!
Ne arroganter quid ad te rescribam, honoratissima mea amica, hoc praemittendum esse censeo: Conor quidem, quantum possum, intellegere, quid Briusov ipse Russice composuerit, sed, cum grammaticae Russicae - pro dolor! - ignarus sim, multa sunt, quae difficillima sint intellectu. Quo in numero imprimis ratio est, qua verba Russica per tempora, per modos etc. traducantur.
Quae cum ita sint, duobus responsum meum definietur rebus, quarum altera (1) ad artem rhythmicam pertinet, altera (2) ad verba a te non conversa.
(1) Paullulum me offendi confiteor falsis sonis vocabulorum „saecúla“, „capúli“, „vitúli“, „angúlum“, „titúlis“, „pocúlum“. Nonne scribi potest:
„Sua arcana pervulgat saecula per multa“,
„Naves sub aqua eorum capuli sunt factae“,
„Ubi ne dormiunt vituli quidem in saxis“,
„Nonne mihi videris angulus optatus“,
"Adibo [fut.?] busta heroum titulis cum maestis",
„Undis e caute iniciam poculum meum“???
(2) Nisi fallor, aliquot verba a te non conversa sunt:
„в задумчивом гуле“, quae verba ad Oceani sonum plenum sententiisque abundantem mihi videntur pertinere; et „в добычу акуле“, quibus verbis poeta nos admonet de pristibus rapacibus (zool.: Must
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sol 19 Iun, 2005 18.30

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
Iterum iterumque gratias ago tibi pro cura in versus meos adhibita. Quid ad verba a te indicata attinet, mihi quoque accentus falsus eorum absonus apparet, sed quid facere possum? :roll: Carmine in Russico omnis stropha verbis “Ultima Thuleâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 20 Iun, 2005 11.27

M. Favonius Luciae Aurelicae s.d.p.
Rem maximam quidem attigisti, Lucia; sed optime efficis, ut, quicumque Russice nescit, is carmina Russica intellegat. Qua de re multa alia carmina a te propositum iri speramus.
Vale. XII K. Iul. Crefeldiae.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 01 Nov, 2005 17.29

M. Favonius sodalibus, imprimis Luciae Aurelicae sal.
Nuper (i. e. Oct 29) in ephemeride, quae inscribitur „Frankfurter Allgemeine Zeitung (FAZ)“, editum est Josephi Brodsky carmen a Ralph Dutli in Germanicum conversum. Descripsi vv. 1 et 3:
„Geh nicht aus dem Zimmer! Ein Irrtum, verl
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 15 Nov, 2005 20.04

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.
Non est mirum, mea sententia, auctores et antiquos et hodiernos de rebus iisdem scribere, quia homines semper homines permanent cum animo et omnibus curis suis, quae cum tempore non mutantur nisi nomine. Tu nonne mihi consentis?
Vale.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron