Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Mysticus on Sat 16 Aug, 2008 23.11

Nunc temptabo photographema maum carissimum et smiliem inserere! Habete patientiam mecum, quia errando discimus! :oops:
User avatar
Mysticus
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 16 Aug, 2008 21.14

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 18 Aug, 2008 21.11

Marcus Mystico sal.
Bernardus Claravallensis Sermones super Cantica Canticorum composuit. In nescio quo sermone haec leguntur verba, quae ex interrete extraxi:
Optimum in moribus dixerim, qui
in nullo prorsus resistat prioribus
aut invideat paribus
aut subiectis in superbia praesit,
praelatis oboediens,
sociis congruens,
subditis utiliter condescendens,
Deo devotus,
magistris subditus,
senioribus oboediens,
minoribus obtemperans,
angelis placens,
verbo utilis,
corde humilis,,
omnibus mansuetus.
Haec hactenus.
Vocabulum condescendenter nihil aliud est nisi adverbium, quod ductum est a partic.praes.verbi condescendendi, ex quo ortum est adiectivum condescendens. Condescendenter is agit, qui de gradu superiore comiter humaniter affabiliter ad inferiores condescendit sive se demittit, ut eos adiuvet.
Vox condescensionis idem videtur significare quod ανθρωποπάθεια, id est anthropopathia.
Vale. XV Kal. Sept. Ex Quirini Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Mysticus on Lun 18 Aug, 2008 22.50

O me beatum, tam celeriter a tam docto viro, responsionem accipiendo.
Erga tua verba, condescendentia cardinale est attributum Dei omnipotentis.
Cantica canticorum vel Haebraice, nisi fallor, Sir ha sirim, mihi valde placet.
In textu quem interpreto, etiam sintagmam: "...non sine propria condescendetia...,
quod igitur interpretari posset: ...non sine propria modestia, aut moderatione aut verecundia.
Puto me nunc, de qua re agitur, scire. Si recte cogitem, si te recte comprehenderim, affirma, suppliciter rogo.
Nunc, quid ut dicam, nisi: maximas gratias tibi ago!
User avatar
Mysticus
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 16 Aug, 2008 21.14

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 19 Aug, 2008 11.20

Pax tecum, amice.
Recte iudicas. Hoc addere velim. In indice verborum latinorum, quem Lewis-Short composuerunt, legitur:
con-descensio , onis, f.,
I. condescension (late Lat.): seu demissio Jesu Christi, Cod. Just. 6 , c. de S. Trinit.

Forsitan et hoc tibi sit utile.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 19 Aug, 2008 11.50

Addendum:
Illud Cod. Just. 6 , c. de S. Trinit. parum accurate scriptum videtur esse; neque enim codice Iustiniano evoluto repperi vocabulum condescensionis. Forsitan ego quoque errem...
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Aimus on Ven 22 Aug, 2008 15.13

Ave omnibus! Ego sum novus in colloquiis latinis et non habeo peritiam. Non possum omnia intellegere et non possum scribere sine "dictionarium" propinquum. Habeo multas notiones sed nihil possum scribere. Malum, malum...
Ave omnibus et mox spero potere scribere melius.
Aimus
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Ven 22 Aug, 2008 14.56
Location: Italia, Augusta Praetoria Salassorum urbs

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Mysticus on Sol 31 Aug, 2008 20.44

Mysticus Carissimo Aimo Plurimam Dicit Salutem!

Pudeat me neglegantem, quia tibi nihil respondi. Ipse novus sum hoc in colloquio.
Nec ego recrte scribo, nec ego perfectus sum. Tu autem, noli dicere te scribere non
posse, quia recte scribis et linguam Latinam amas. Fortes fortuna iuvat.
Dic nobis aliquid de temetipso, ut melius te cognoscamus. Ego valde gaudeo
novo sodali et si potuero te cohortobor.
Ignosce quod tibi prius non rescribeba.

Valeas! :D
User avatar
Mysticus
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 16 Aug, 2008 21.14

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Mysticus on Sol 31 Aug, 2008 20.52

Aimus wrote:Ave omnibus! Ego sum novus in colloquiis latinis et non habeo peritiam. Non possum omnia intellegere et non possum scribere sine "dictionarium" propinquum. Habeo multas notiones sed nihil possum scribere. Malum, malum...
Ave omnibus et mox spero potere scribere melius.


Semper aliquid obliviscor. Te omnesque interrogo, quis vestrum aliquid sciat de Circulo Latino Romano.
Exstatne an non, paginam istam interretialem aperire non possum, mihi autem necessaria est communicatio cum
isto circulo. Tu Aime vide notaculum inferius!
Valete omnes, et gratias ago maximas!
User avatar
Mysticus
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 16 Aug, 2008 21.14

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Joannis on Sat 20 Sep, 2008 13.48

Salvete omnes!

Nomen Joannes mihi est. Cognoscentia Latinis meae moderata est, ergo si placet vobis, auxiliate me fortiorem scientiam linguae hujus accipere. Discebam Latinem in academia Catholica quattuor annis, sed non in collegio/universitate eam tenebam. Retinebam scientiam paucam linguae per liturgiam antiquam Catholicam (Missa Tridentinalis).

Natus sum in Neo-Eboracense Statuum Unitatum Americae Septentrionalis. Nunc, in Neo-Jersensis juxta urbem Philadelphiam habito. Annos viginti novem habeo, conjungabar in matrimonio quinque abhinc annos, atque filium unum et duas filias mihi sunt. Ita, paterfamilias juvenalis sum.

Exspecto feliciter magis ac magis colloqui vobiscum. Quicumque faciant haec colloquia, boni laudabilesque sunt.

Lingua Latina vivat!

Joannes
Joannis
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sat 20 Sep, 2008 13.34

nova sum

Emitteby Alexandra on Sol 21 Sep, 2008 1.18

Avete, linguae latinae amantissimi!

Alexandra vocor et viginti novem annos nata. Nova sum etiam in hoc foro. In Russia (in illo tempore: in Unione Sovetica) nata sum, sed Daniae, Scandiae nunc habito. Linguae Francogallicae in Univesitate Hafniae studebam et linguae Latinae studiosa sum.

Magno cum gaudio themates diversa fori huius lego et enthusiasmus vester in admirationem me vertit.

Valete omnes.
Alexandra
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sat 20 Sep, 2008 17.26
Location: Hafnia, Dania

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Alexander Tazzinius on Sol 28 Sep, 2008 0.49

Saluete comites nuper aggressi!

Mihi nomen Alexander et uigesimum primum annum ago. Nunc artem rerum aerospatialium machinandi disco in uniuersitate polytechnica, sed maxime latino sermoni studeo lyceo -ut ita dicitur in Italia, ubi natus sum et habito- classico peracto.
Iam abhinc duobus circiter annis scribere solui in hoc foro, sed postea uariis de causis (inter quas aliquando etiam mea inertia) epistulas intermisi... Nunc uolo autem consuetudinem latine scribendi iterare, quamquam in me erit.

Vos exhortor ut quam maxime scribatis, quidquid uobis in mentem uenerit! Nolite menda timere neque timidi esse!

Valete, nos saepe collocuturos esse spero!
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby artemisia on Merc 01 Oct, 2008 20.33

Salvete omnes,
sum nova hic et disco litteras latinas in universitate.volo latine loqui, sed in aliis quibusdam foris de rebus Romanis,
aut omnes anglice dicuntur, aut quam difficillime latine. habito Byzantii, urbs mea vero procul est vestros. sed amicitia Romae nos iungit:))
mea interest de historia Romana et lingua Latina discere. spero me hic multos comites novisse et multa discere.
vos hortor ut multa mihi scribatis.
curate ut valeatis!
artemisia
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Ven 26 Sep, 2008 19.05

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Iulia on Merc 01 Oct, 2008 22.27

Iulia Alexandro Artemisiaeque sal.
Gaudeo te, Alexander, hoc in forum - etsi aliquantulum somno quodam captum - revertisse. Ignoscas me tam sero tibi respondisse! ad alia, quae aliis in locis scripsisti, ibidem respondebo.
Artemisia, Byzantii vivis? Optime! Est urbs, quam libentissime aliquando visitare velim... Te felicem, quae tam praeclarissima in urbe vivere possis! Timeo, ne admodum arduum et difficile sit in Turcia studium Latinitatis, quam crediderim non tanti valere apud vos quam in Europa occidentali. Quae sunt apud vos condiciones studiorum?
Equidem Germana sum, matheseos studiosa, quae pro solo Gaudio Latine scrribere solet.
Valde mihi placet etiam pseudonymum tuum!
Optime valetote!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby artemisia on Iov 02 Oct, 2008 13.22

Artemisia Iuliae salutem plurimam dicit,

tibi gratias ago pro epistulam bellissimam tuam!
Primum in nova re publica Turcia, scientiam antiquitatis maxima cum diligentia studebantur.sed hodie aliqui viri relinquerunt discere
de litteris et linguae, aut pecuniae aut officii causa. denique politia civitatis nos non hortor ut hoc studium discamus et doceamus.
hoc studium nos non discere debemus, sed eligimus in educationem nostram.cogito aliqui "Arabia-amaturos" hic nonvult discipulos de Romanis et maxime de Graecis discere, quod inimicos culturae Europae sunt.puto eos inimicos homines esse!
forte obstantia non terribilia sunt et multi homines sunt qui adhortor studium classicae.(fortes fortuna iuvat!).hic tria universitates divisionem classicam philologiam habent.cum pauci homines Latine discant, tamen habemus magistras et magistros doctissimos et discipulos amantissimos! spero hic omnes studium philologiae amaturos esse!
pseudonymum meum elegi a dea Diana, quam Graeci "Artemis" appellant et quae magnum cultum Ephesi habet. amasne artes bonas? quod Artemisia Gentileschi quae nomen similem fert, iudicio meo pictrix artificiosa est!
et mihi placet pseudonymum tuum, quod unius gentium antiquissimae Romae est.felicis sum quod germana es.ego disco linguam Germanam , sed non multa scribere aut dicere possum quod haec lingua difficilima est. et mathmetica es et linguam Latinam scis, id est mirabile!
scire velim qua studia habes et quae tibi delectant.si epistula mea nimium longa est aut erravi in grammatica, amabo te, mone me.

Optime vale!

optime vale!
artemisia
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Ven 26 Sep, 2008 19.05

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Iulia on Iov 02 Oct, 2008 19.13

Iulia Artemisiae s.p.d.
studeo ego mathesi, ut iam dixi, Stutgardiae in universitate. Discis Germanice? Gaudeo, sed assentior etiam eam non facilem esse. At quid dicere possum, numquam conata sum tuam linguam Turcicam colere! Contubernalis amicae, quae Cypriota Turcica est, olim conata est numeros me docere, sed iam longe oblita sum...
Praeter mathesin valdissime curiosa sum linguarum, quamquam campum linguarum indoeuropaearum adhuc non reliqui. Haec etiam est causa, cur adamavi Latinam, et amo Vicipaediam propter linguarum dialectorumque multitudinem. Dialectum Suebicam autem, quae in regione Stutgardiensi in usu est, nondum didici.
Artium pulchriorum minus docta sum, quod pudet me, sed non omnes possumus omnia. At quod Artemis Ephesi maximo in honore erat scio, id vero fuit, quod nomen tuum legens et de origine tua docta primum in mentem mihi venit, etsi aliquantulum distet Ephesus a Byzantio.
Nostine hoc:
Code: Select all
Conturbabantur Constantinopolitani
     innumerabilibus sollicitudinibus.

Distichon quattuor verborum!
Gaudeo condiciones linguarum aniquarum discendarum, etsi non optimas, tamen non nimis tristes esse. In Germania licet non obligatorium sit in scholis Latine discere, tamen ubique in gymnasiis disci potest et necessarium est ad nonnullas disciplinas in universitate colendas. Omnino nonnullo in honore est Latinitas hic.
Tu ubi didicisti? In schola? an in universitate?
Si scribere vis, noli dubitare etiam aliis in locis sententiam tuam dare! Nimia scribere non potes. :-)
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron