Page 1 of 1

De verbis novatis quibus in scribendo uti licet

EmitteMissus: Sol 05 Apr, 2009 13.20
by Actaeon
Salvete!
Puer Italus (hic novus) sum. ^^
Velim ex vobis hoc quaerere, an mihi aliisque ea hodierna verba (aut partem eorum saltem) hic in uno loco scribere possetis, quae utilia ad Latine loquendum sint (exempli gratia, ego nunc utens sum computatro. Quod hodiernum verbum, computatrum, de lingua Anglica sumptum, est).
Praeterea, gratias is ago, qui hunc situm et hanc radiophoniam creaverunt! Quae mihi videtur permirabilis!
Ad hoc, iam gratias ei/is qui mi quaerenti responderi(n)t.
Optime valeatis! ^^

Fori Cornelii, Nonis Apr.