Est aliquis...

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Est aliquis...

Emitteby Fideidives on Lun 30 Aug, 2004 14.42

Est aliquis qui latine atque angle vel italice loqui scit? Est aliquis qui mihi mittere litteras electronicas vult?
Fideidives
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Lun 30 Aug, 2004 14.27
Location: Italia Septentrionalis

Emitteby Iulia on Lun 30 Aug, 2004 21.42

Iulia Fideidivi s. p. d.

Ut iam vidisti omnes in hoc foro versantes sciunt Latine loqui, et non puto esse aliquem qui non Anglice loqueretur. Equidem ignoro linguam Italicam, sed sunt alii (e. g. Herimannus) qui noverunt.
Libenter tecum conloqui volo Latine, et puto et alios libenter tibi respondere. Agedum ergo scribas aliquid vel hic vel in aliis thematibus! :D
Ego sum Germanica, vivo Gottingae, in urbe tibi fortasse ob universitatem notam. Et tu? Esne Italicus? Unde?

Vale quam optime!
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De colloquendo

Emitteby Herimannus on Lun 30 Aug, 2004 23.55

Herimannus Fideidiviti sal.

Italicus ut tu cum sim, amice, in his colloquiis malo linguam Latinam exercere, qua alibi rarum est uti. Si quid mihi privatim Italice de thematibus colloquiorum Latinorum scribere velis, facultas datur apud omnem nuntium (pm - Send private message).
Vale!

Novocomi, a. d. III K. Sept.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Mart 31 Aug, 2004 1.12

Spartacus Fideidiviti sal.

Bene venias ad Colloquium Latinum!

Quoniam nos hortatus es ut tibi litteras mittamus, hanc res sine mora libenterque faciam!

Sed satius est, dumtaxat mihi videtur, si dicere posses quod tibi placeat. Habes autem complura themata quibus sive uno sive multis excerpere potes. Quodsi casu fiat ut alia nova materia tibi commodius sit, incipe tunc novum argumentum, nempe in Latina, sis!


Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron