De Benedicto XVI Romano Pontifice

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Benedicto XVI Romano Pontifice

Emitteby Marcus Favonius on Ven 22 Apr, 2005 14.24

Equidem quamvis Christianus non sim catholicus, tamen, cum Iosephum Cardinalem Ratzinger Summum Pontificem electum esse audivissem, non mediocri affectus sum laetitia. Effulget enim et elucet Benedicti XVI ingenium in omnibus fere rebus ad theologiam philosophiamque pertinentibus. Deus suo praesens numine atque auxilio eius semper rebus consulat!
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 22 Apr, 2005 23.06

Mercurius Marco suo s. d.

Legi equidem in diurnalibus Benedictum illum pontificem Romanum nuper electum virum esse doctissimum, qui plurimos iam libros de rebus theologicis scripsisset; sed de quo in illis libris agatur, mihi haud notum est. Nonne tu, mi Marce, libros illos, aut saltem titulos eorum novisti? Ceteroquin quanto gaudio - ut et tu scripsisti - nunc vos Germani afficiamini oportet, Josepho illo Ratzinger in papam electo! Mehercle! Si cardinalis noster Hungaricus, Petrus Erdő in conclave victor evasisset, tum ego, mecastor! quamvis Calvinista sive Helveticae confessionis sim, tamen in gremium ecclesiae Romano-Catholicae statim "reversus" essem! :D sed ioco amoto: pater meus hodie dixit in conclave cardinales nonnisi Latine loqui, quod ego mirabar, ac vix credere potui! Quid de ea re censetis, amici? Valete. Varadini, d. X. Kalendas Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lupus Turicensis on Sat 23 Apr, 2005 10.15

Lupus Turicensis omnibus salutem dicit.

Omnibus lingua Latina utentibus magno gaudio erit quod Benedictus XVI in prima sua allocutione ad cardinales facta ligua Latina usus est. Programma pontificatus sui exposuit.

Quodam autem maerore nuntium recepi quod nonnulli cardiales quibusdam momentis somno succumberunt. Dicitur eos fessiores fuisse ob fatigationes conclavis peracti. Permittitur autem et suspicio quod nonnulli ex eis linguam Latinam haud facile intellegerent.

Valete. :)
Lupus Turicensis
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 23 Apr, 2005 10.00
Location: Helvetia

Emitteby Iulianus on Sol 24 Apr, 2005 14.10

Iulianus sodalibus s.d.

Grave nimis erat et absurdum, quod quidem diurnarii balatronesque praedicta conclavis facere studebant. Censeo enim, omnia summa auctoritas patribus cardinalibus non ab hominibus datur. Itaque patrum cardinalium conclave inclinat nos meditari magis quam famam dispergere. Omnes homines de rebus gravissimus disputant ab superbia atque arrogantia vacuos esse oportet. Quam ob rem taceant diurnarii et ceteri scioli qui semper opes anteponunt sapientiae.
Censeo etiam, Ecclesia Catholica depositaria atque custos doctrinae christianae est , ergo sine peritia de hac disputare non licet. Ubi autem est verum, nisi ubi eruditio honestasque? Quoque mihi placet cum philosophi aut historici theologiae periti, de erroribus ecclesiae disputant, sed dico: res mihi placet solum si viri docti et probi disputant.
Nuper vaporem album videramus et verba „habemus papam“ audivimus . Benedictum XVI dignum successorem Ioanni Pauli II puto. Spero, nonnulli dissimiliter sentire possunt, sed primum disputantes de gravibus quaestionibus ignorantiam demonstrare non licet. Si autem diurnarii indocti disputationes televisiones agunt, ex eo res mihi non placet.
Quid de eo problemate putatis ?
Valete
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 25 Apr, 2005 14.13

Mercurius Lupo Turicensi Iulianoque s. d.

Dixisti, Lupe, cardinales quosdam somno esse sepelitos, dum Benedictus XVI. latine loqueretur: quod haud laetus est nuntius, sed maximam partem cardinalium iam satis senes esse memento, et, quod gravius est, haud facile est orationem Latine dictam audire, ac percipere!

Iuliane, verba tua "quidem diurnarii balatronesque praedicta conclavis facere studebant" percipere haud potui. Quidnam illa sibi velint? Explica quaeso ea aliis verbis.
Valete. Posonii, d. VI. Kalendas Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pippinus Aspaasius on Lun 25 Apr, 2005 16.50

Omnibus sodalibus Pippinus s.d.p.

Paucis antehac diebus radiophonum meum verba latina emisit haec: "habemus", inquit "papam". In regionibus his septentrionalibus Europae vocem talem, vere latine loquentem, accipere rarissimum quidem est! Sed haud scio an rarius quam antea in terris quoque Vaticanis sermone latino utatur. Pagina enim interretialis Sedis Sanctae, quam hodie inspexi, e numero novem articulorum de Benedicto XVI narrantium, unum solum praebebat, cujus versionem latinam legere possem:

http://www.vatican.va/holy_father/bened ... dex_en.htm

Haec tamen cuncta officialia (memento!) articula italico sermone conscripta inveniuntur. Quare haec suspico: latina lingua multo minus utitur quam italica, etiam in domibus Sedis orbis catholici intus. Alii fortasse alia?

dabam Tromsoeae
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 25 Apr, 2005 20.56

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.
Hoc loco longum est, optime amice, omnes enumerare libros, quos composuit Iosephus Cardinalis Ratzinger, papa nunc Benedictus XVI. Adi modo http://www.amazon.de et reperies CLVIII titulos! Cum et Germanice et Britannice scias, facile intelleges, quibus de rebus conscripti sint illi libri. Nunc est legendum... :roll:
Vale, valete. VII Kal. Maias. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulianus on Lun 25 Apr, 2005 22.23

Iulianus Mercurio et sodalibus s.d.

Spero, Mercuri, civitas status qui communismus vocatur notus valde tibi est. Tempore communismi acta diurna, radiophonum televisioque ab opressoribus ruberis regebantur. Quam ob rem diurnari istis intensoribus obtemperabant et pro splendore falso mendacia dicebant. Post annum 1989 diurnari, communistae qui rem publicam administrabant et ceteri mendaces subito existimationes suas commutaverant et se ipsos democratiae propagatores designaverunt. Insuper egregia potestatemque conservaverunt. Tempore conclavis, talia individua in televisione de electione et electi potestate blaterabant similiter spectaculo foedo “reality showâ€
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 26 Apr, 2005 14.28

Mercurius omnibus suis sodalibus, et praecipue Pippino, Marco ac Iuliano s. d.

Mecastor! Colloquium hoc in diem dignius fit, ut legatur!

Pippine, recte admonuisti in pagina domestica Sanctae Sedis vix ullum articulum Latine conversum reperiri posse: quod etiam nos prius animadvertimus ac prorsus dolebamus. Textum unicum illum Latinum, cuius vinculum :D nuntio tuo inseruisti, statim perlegi, sed minime mihi placuit! :( Neologismi plurimi, verba inelegantia, sententiae turpissimae! Ceterum censeo textum non a Benedicto Latine redditum. Quid vos de eo putatis, amici?

Mi Marce, paginam illam illustrissimam de amazonibus appellatam :D sine mora visitabo!

Iuliane, intelligo iam, quid scribere volueris. Certe et in nostra patria diurnalistae plurimi, exemplum illud sanctissimum Paulli apostoli sequentes :?, in 1990 conversionem quidem conspicuam fecerunt, et qui ante communistae sive socialistae fuerant, ecce - vix credi potest - iam liberales ac democratae facti sunt. Miraculum sane maximum, quod et nunc miramur... Ceterum quid "balatro" sibi velit?

Valete. Posonii, d. VI. Kalendas Mai.[/b]
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulianus on Mart 26 Apr, 2005 16.48

Iulianus Mercurio s.d.

Elegans Latina interpretatio nimis difficilis mihi est, itaque aequatio arithmetica tibi scribo: balatro = buffo + bucco

Verbum “balatroâ€
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

De scriptis Latinis a papa (et papis) confectis

Emitteby Herimannus on Merc 27 Apr, 2005 1.17

Herimannus amicis omnibus salutem dicit

Quamquam parum mihi catholico gratus sit novus pontifex Benedictus XVI, eum pastorem agnosco et, mirabilibus instrumentis nostri temporis utens, scripta quae abhinc conficiet ipse aut legere aut certe celeriter percurrere volo, cum mihi breves epitomae a diurnariis paratae satis non sint.
Huius pontificis necnon pristinorum scripta, quorum nonnulla Latine confecta, inveni per inscriptionem actorum diurnorum Vaticani editorum "L'osservatore romano". Ecce inscriptiones nobis utiliores:

http://www.vatican.va/holy_father/index_it.htm

http://www.vatican.va/holy_father/bened ... dex_it.htm

(quam sodalis Pippinus Aspaasius iam optime demonstravit)

Valete omnes, amici!

Novocomi, a. d. V Kalendas Maias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

de latinitate vaticana

Emitteby Pippinus Aspaasius on Merc 27 Apr, 2005 15.10

Sodalibus omnibus Pippinus s.d.p.

Cum valde mihi placeat hoc thema, veniam tamen precor anecdoto quodam de latinitate vaticana inferrendo. Constat linguà latinà, post Concilium Vaticani Vicesimi Secundi, quod annis 1962-1965 habitum est, etiam catholicos inter monachos multo minus uti. vivit autem adhuc Opus Fundatum quoddam vaticanum, cuius nomen "Latinitas" est. Vide vinculum hoc: http://www.vatican.va/roman_curia/insti ... dex_lt.htm

Hoc vinculum cum inspicerem, titulum libelli cuiusdam inveni, quem legere statim cupivi: "LINGVA LATINA, POTESTNE IN COMMVNITATE EUROPAEA RESTITVI? Egger, Piacentini, Barbalace, Vallejo, Roth, Palmerini, anno MCMLXXIX ediderunt". Epistulam latinam misi in hoc fundatum, cuius paginae interretiales totum latine conscriptae mihi placuerat, sed tum quid accidit? Ecce litterae, quas paulo post recepi:

"Risposta alla e-mail del 22 sett.2004.

LINGUA LATINA POTESTNE IN COMMUNITATE AEUROPAEA RESTTUI?
ESAURITO.
Distinti saluti."

Non sine dictionario intelligere quebam, quid sibi vellent litterae.

Vale
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 27 Apr, 2005 21.13

Mercurius Pippino s. d.

Fortasse non a monachis, sed a daemone moderanti, sive a moderatore paginae laico responsum cepisti, Pippinie... :wink: Ceterum mihi paginam visitare volenti aditus est prohibitus ("you are not authorized to view this page"). Quare????? Vale. Posonii, d. V. Kal. Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pippinus Aspaasius on Iov 28 Apr, 2005 11.48

Pippinus Mecurio s.d.

Societatem vel Opus Fundatum, cui nomen Latinitas, cum vinculum illud, quod supra dedi, nobis minus adiuvet, per vias longiores quaerere debemus. Inscribe www.vatican.va et linguam tuam elige, e.g. germanicam vel anglicam. Ecce "übersicht der homepage" vel "site map" in conspectu venit, ubi litteram "i" quaeras. Tum vinculum "Institute geweihten Lebens..." vel "Institutes of Consecrated Life" pungere oportet, ut alterum vinculum "Einrichtungen, die mit dem heiligen Stuhl verbunden sind" sive "Institutes Connected with the Holy See" invenias. Tunc demum, si tibi dii daemonesve interretiales favent, sicut ignis e profundis vinculum "Stiftung 'Latinitas'" aut "'Latinitas' Foundation" emerget. Fortuna tecum! vale

Postscriptum: Haec e pagina domestica Operis Fundatum "Latinitas":

Proposita Operis Fundati Latinitas:

I. Studium adiuvare linguae ac litterarum Latinarum, classicarum quas dicunt in primis, tum etiam scriptorum christianorum nec non Latinitatis medii aevi et recentioris.

II. Usum disseminare sermonis Latini tam in epistularum commercio quam in libris Latine conscriptis, praesertim in rebus ad cultum ingenii in Ecclesia pertinentibus vel etiam in catholicis studiorum sedibus.
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 28 Apr, 2005 14.23

Mercurius Pippino s. d.

In paginam "Latinitatis" tandem admissus locum cito perarravi, nihilque memorabile illuc inveni, aut saltem satis pauperem ac tenuem "materiam" repperi, exceptis fortasse dictionario neolatino, ac commentariis illis a quodam Horatio Antonio eleganter quidem compositis, qui vero commentarii haud notatu digni mihi videbantur. :? Desino iam, ne nimium severus videar. Vale. Posonii, d. IV. Kalendas Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron