De Legionibus Syriis

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Legionibus Syriis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 08 Aug, 2006 7.17

Vettius manens iterum corrigendus M. Fauonio (quare Bubo "Faxonio"?) s.d.p.

Potius sero quam numquam "nouum thema proponens hac pulsa" pro "ad nuntium respondens hac pulsa" nunc pulso; ignoscas igitur mihi aut meam incuriam aut meum lapsum digiti. Vtercumque esset non memini. Incuriam dicamus.

Gratias tibi ago pro locis relatis. Vtinam Iosephum imprimis legissem potiusquam encyclopaedias uiles. Haec igitur considero. Vt citauisti, Iosephus scripsit, De Bell. Iud., II, u., 3: "...eam legionem, quae iam antea Hierosolymis in praesidio fuerat...." Legiones Vari erant III Gallica, VI Ferrata, X Fretensis, XII Fulminata. Quoniam cohortes decimae legionis Cyrrho, supra Antiochiam, et duodecima legio Rhaphanaeae, ad ripas Orontis, ab anno a.u.c. DCCLXVII locatae erant, aut tertiam aut sextam Hierosolymis dicerem fuisse; si duodecima fuerat ibi anno a.u.c. DCCLIX, dein aut tertia aut sexta in locum eius uenit cum Rhaphanaeam duodecima iisset.

An errauit Iosephus? Lucas scribit, Act., XXI, 31: "...toi chiliarchoi tes speires..." quod Hieronymus recte uertit "...tribuno cohortis..." sed plane falso; praefectus enim, non tribunus, cohortem ducit; praeterea legiones III VI X eo tempore erant in Armenia, legato Corbulone; itaque aut Lucas intendit "praefecto" aut legio XII Hierosolymis erat, Rhaphaea abandonata, aut nesciuit quid esset tribunus. Praeterea Claudius Lysias, praefectus cohortis illius, liber, non ciuis, itaque improbabiliter tribunus, fuerat; ergo Hierosolyma legione caruerit, ut opinor. Certe haec nihil ad annum a.u.c. DCCLXXXII, aut quandocunque Iesus in crucem missus est pertinent. Attamen, si Lucas errare potest, quidni Iosephus? Qui nedum nominat "eam legionem"; itaque si nesciuit quae fuerit, forsitan et nesciuit utrum omnino adfuerit.
Vale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron