Vale!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 14 Oct, 2005 16.40

Marcus Soteri amico philologissimo s.d.p.
Quod ad vocabula euge et macte attinet, nihil quidem praeteristi eorum, quae pro causa dici possent. Gratulor, mi Soter :D. Sed cum exempla ad euge pertinentia legissem, in mentem mihi venit suspicari Romanos vocabulo euge usos non esse nisi in sermone cottidiano sive vulgari. Tu quid censes?
Cura, ut optime valeas. Pr. Id. Oct. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Ven 14 Oct, 2005 21.56

Soter optimo Marco Favonio s.p.d.

Clarissime ac carissime Amice mi Marce,
de usu cottidiano sive vulgari vocabuli "euge" prorsus tibi assentior !
Ipsi, ceterum, Auctores, quos in exemplis citavi, et, praecipue, operum scaenicorum sermones optime confirmare posse sententiam nostram mihi videntur.
Cura, ut optime valeas, Marce mi !
Ab imo pectore

Soter

PRIDIE IDUS OCTOBRES :D - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron