De feminis illustribus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Mart 19 Oct, 2004 2.53

Spartacus tum omnibus sodalibus cum praecipue Liviae Favonioque sal.


Commemoratione idonea de Petrarca imbutus, quam cum Livia tum Favonius uterque ambove et docte et salse fecit, mittam igitur vobis litteras ex Petrarca ad Ciceronem, quae mihi valde placuit, quibus potiri omnibus suadeo, quasque puto vobis amoenas fore.

Petrarca, “patronus humanitatis” nuncupatus, hoc palam dicendum est, tantas res fecit ut multi vel eruditi vel alumni ubicumque ex orbe terrarum ab eius modo cogitandi impulsi, operam funditus darent sive ad libros fundamentales perlegendum, sive ad maiorum nostrorum humanitatem amplius comprehendendum, sive ad mores eorundem discendum. Apud eius discipulos, quin etiam amicos?, Boccaccius porro se praebuit.

Debuit ille magister atque poeta se aliquando solum esse putavisse, imprimis propter inopiam sodalium quibuscum de talibus thematibus disputare posset. Id temporis, pestis quaedam vigebat, ruens magna vi gentes cum in urbe tum ruri. Haec calamitas, nefas dictu, non pepercit multis familiaribus ex Petrarca. Immo, ille multos perdidit et, ut omnia summatim dicam, vidit saepissime “faciem mortis”.

Solus, dumtaxat parumper ille fortasse fuit, utpote qui melior et longior et prior omnia crevit. Idcircone hanc epistulam ad Ciceronem, iam dudum mortuum, scripsit? Omnino nescio. Ut nempe scitis, aetas utrique, id est Ciceronis Petrarcaeque, plus quam milia annorum inter se distat! Quare hortor vos ut istam epistulam, quam inferius vobis mox mittam, cum cura perlegatis.

Gratias Libiae et Favonio iterum agendae sunt, pro memoria talium rerum magni ponderis.

Tullius et Ioannes et Franciscus sempiterni valento! Vos pariter valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Mart 19 Oct, 2004 2.56

Spartacus fortunate ac libenter, suius comitibus, epistulam Petrarcae ad Ciceronem praebet et salutem plurimam dicit.


< <

epistolarum familiarium liber XXIV, ep. 3
epistola ad Marcum Tullium Ciceronem.





Franciscus Ciceroni suo salutem.


epistolas tuas diu multumque perquisitas atque ubi minime rebar inventas, avidissime perlegi. audivi multa te dicentem, multa deplorantem, multa variantem, Marce Tulli, et qui iam pridem qualis preceptor aliis fuisses noveram, nunc tandem quis tu tibi esses agnovi. Unum hoc vicissim a vera caritate profectum non iam consilium sed lamentum audi, ubicumque es, quod unus posterorum, tui nominis amantissimus, non sine lacrimis fundit. o inquiete semper atque anxie, vel ut verba tua recognoscas (Ps.-Cic. ad Octav., 6), «o praeceps et calamitose senex», quid tibi tot contentionibus et prorsum nihil profuturis simultatibus voluisti? ubi et aetati et professioni et fortunae tuae conveniens otium reliquisti? quis te falsus gloriae splendor senem adolescentium bellis implicuit et per omnes iactatum casus ad indignam philosopho mortem rapuit? heu et fraterni consilii immemor et tuorum tot salubrium praeceptorum, ceu nocturnus viator lumen in tenebris gestant, ostendisti secuturis callem, in quo ipse satis miserabiliter lapsus es. omitto Dionysium, omitto fratrem tuum ac nepotem, omitto, si placet, ipsum etiam Dolabellam, quos nunc laudibus ad caelum effers, nunc repentinis malidictis laceras: fuerint haec tolerabilia fortassis. Iulium quoque Caesarem praetervehor, cuius spectata clementia ipsa lacessentibus portus erat; magnum praeterea Pompeium sileo, cum quo iure quodam familiaritatis quidlibet posse videbare. sed quis te furor in Antonium impegit? Amor credo reipublicae, quam funditus iam corruisse fatebaris. quodsi pura fides, si libertas te trahebat, quid tibi tam familiare cum Augusto? quid enim Bruto tuo responsurus es (ad Brut. I, 16, 7)? «siquidem» inquit, «Octavius tibi placet, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse videberis». hoc restabat, infelix, et hoc erat extremum, Cicero, ut huic ipsi tam laudato malidiceres, qui tibi non dicam malifaceret, sed malifacientibus non obstaret. doleo vicem tuam, amice, et errorum pudet ac miseret, iarnclue cum eodem Bruto (ad Brut. I, 17, 5) «his artibus nihil tribuo, quibus te instructissimum fuisse scio». nimirum quid enim iuvat alios docere, quid ornatissimis verbis semper de virtutibus loqui prodest, si te interim ipse non audias? ah, quanto satius fuerat philosopho praesertim in tranquillo rure senuisse, «de perpetua illa», ut ipse quodam scribis loco (ad Att. X, 8, 8), «non de hac iam exigua vita cogitantem», nullos habuisse fasces, nullis triumphis inhiasse, nullos inflasse tibi animum Catilinas. Sed haec quidem frustra.

aeternum vale, mi Cicero.

apud superos, ad dexteram Athesis ripam, in civitate Verona Transpadanae Italiae, XVI Kalendas Quintiles, anno ab ortu Dei illius quem tu non noveras, MCCCXLV.

>>


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 21 Oct, 2004 16.38

Spartacus cum omnibus sodalibus tum Liviae s.p.d.

Operam dedi ut fabulam Petrarcae, "De insigni obedientia et fide uxoria” nuncupatam, de qua mentionem iam pridem fecisti, Latine in interrete invenissem. Frustra tamen.

Quaero e te atque omnibus ceteris sodalibus, num locum mihi indicare possis, ubi ista fabula in versione originali praebeatur.

Valete!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Ven 22 Oct, 2004 21.20

Spartacus omnibus sal.


Epigrammata Martialis legendo, forte vidi unum ex eis quod de “feminis illustribus” Romae tractat. Ecce:


Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani,

cuius Cecropia pectora dote madent.

Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,

nec minus esse suam Stoica turba uelit.


Viuet opus quodcumque per has emiseris aures;

tam non femineum nec populare sapit.

Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,

quamuis Pierio sit bene nota choro.

Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:

castior haec et non doctior illa fuit.


(7, 69)



Spero vos, sive feminas – quamquam eae nescio quo pacto rarae apud nos sint – sive viros istud in otio lecturos!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Mart 23 Nov, 2004 0.26

M. Favonius sodalibus s.
Femina quaedam omni doctrina erudita (A) eleganti sermone et Attico usa esse dicitur. Tamen cum adversus virum doctissimum (B) scripsisset, contemptim meretricula nominata est. Et fuisse videtur amica philosophi cuiusdam clarissimi (C). Qui ad eam haec fere verba amatoria scripsit: „Salus mea, domina mea, amicula mea dulcissima, ... litterulis tuis allatis quanta exsultavi laetitia! His vero perlectis quanta imbutus sum admiratione!“ Quis A et C? Si vultis, etiam: Quis B?
Valete.
X K. Dec.
:roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 10 Dec, 2004 22.06

M. Favonius sodalibus s.
Aenigma priore epistula propositum cum difficilius solutu esse videatur :o , partem laboris vobis minuere velim: Doctissimo illi viro, ad quem B littera pertinet, nomen est Theophrasto, C autem ille clarissimus est philosophus, cuius doctrinam homines libidinosi perverse saepe interpretabantur. Inspici licet Diogenem Laertium... Quis ergo A et C?
Valete.
IV Id. Dec.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby damianus on Ven 10 Dec, 2004 23.47

M. Favonio Damianus spd

Tibi reddo gratias ob auxilium nobis latum.... :lol:
Philosophum C, indoctis saepe vituperatum libidinosisque non aeque invocatum, Epicurum esse puto. Feminam A, mihi antea ignotam, Leontion uxta Diogenem Laertium vocari novi. Ea omnia quae nobis tulisti leguntur in "Vita Epicuri" a Diogene scripta.
Valeatis omnes quam optime!
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

De Leontio

Emitteby Marcus Favonius on Sat 11 Dec, 2004 0.48

M. Favonius Damiano s.d.p.
Excellenter solutum, Damiane! :D De Leontio v. etiam Cic. de nat. deorum 1, 33, 93: „sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast – scito illa quidem sermone et Attico“; et Plin. n. h. praef. 29: „ceu vero nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam“. Ceterum tuae nunc sunt partes.
Vale quam optime.
IV Id. Dec.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby damianus on Sol 12 Dec, 2004 20.44

Partem agam libenter....
Femina illa (A), ter plebis tribunis (B,C,D) nupta, ter totidem vidua mansit, ita ut orator quidam insignis (E) de virorum veneficio eam incusare ausus est et imperator quidam (F), summae rei publicae potitus, adeo exprobravit, ut, quamvis libidinosus et saepe adulterus, in dysticis suis dixit se malle bellum quam eius veneres.
A, B, C, D, E, F, vobis requiruntur....
Valete.
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Marcus Favonius on Sol 12 Dec, 2004 23.47

M. Favonius Damiano s.d.p.
Nescio an errem :?: :?: ; sed cum fortes fortuna adiuvet, ad te scribere ausim. Quid ergo?
A = Fulvia // B = P. Clodius Pulcher // C = C. Scribonius Curio // D = M. Antonius // E = Cicero // F = Augustus (cf. Mart. epigr. lib. XI 20, 3-8, quos versus obscenissimos esse arbitror).
Utinam ne errore capiar! :roll:
Vale.
Pr. Id. Dec.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby damianus on Lun 13 Dec, 2004 16.13

M. Favonio Damianus spd,

Optime solutum!!! :D

Fulviam, feminam satis doctam et valde procacem, a Romanis optimatibus plus quam iure vituperatam, aliqui putant tantum ingenium habuisse in rebus politicis gerendis, ut Antonius, si ei ad extremum iuctus, cum parte sua non tam cito perisset.

Versus, quos memoravi, vobis non misi. Visne tu nobis producere, Marce? :lol:

Valeas valeatisque.
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Mart. XI 20

Emitteby Marcus Favonius on Lun 13 Dec, 2004 19.19

M. Favonius sodalibus, imprimis Damiano s.d.p.
Ecce versus sex (litteris caeruleis scripti), quos Caesar Augustus in Fulviam composuisse traditur (Mart. XI 20):
***
Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
sex lege, qui tristis verba Latina legis:
„Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
Fulviam ego ut futuam? Quod si me Manius oret
pedicem? faciam? Non puto, si sapiam.
‚Aut futue aut pugnemus’ ait. Quid quod mihi vita
carior est ipsa mentula? Signa canant!“

Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
qui scis Romana simplicitate loqui.
***
:?
Id. Dec.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

de Fulvia...

Emitteby Iulia on Merc 15 Dec, 2004 15.27

IUlia Marco ac Damiano sal.

Estne illa Fulvia eadem, de qua loquitur Sallustius in Catilinae coniuratione??

"[23] Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo. Cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare, quam solitus erat. At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum re publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namquam antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere."

Loquitur de Quinto, non de Gaio Fulvio, sed in Catonis oratione etiam Manlium illum Torquatum non Titum, sed Aulum appellat... :roll:

Valete.
Gottingae, a. d. XVIII. Kal. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Fulvia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 15 Dec, 2004 21.28

Marcus Iuliae s.d.p.
De Fulvia, cuius mentionem Sallustius facit, apud Florum legimus hoc: „Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum“ (2, 12). Quae vero putanda non est M. Antonii uxor, quam Cicero „feminam fatalem“ videtur vocare in or. Phil. 2, 11: „Quis autem, meum consulatum praeter te Publiumque Clodium qui vituperaret, inventus est? cuius quidem tibi fatum sicut C. Curioni manet, quoniam id domi tuae est, quod fuit illorum utrique fatale.“
Vale.
XVIII K. Ian.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 18 Dec, 2004 22.18

M. Favonius sodalibus sal.
Ne clararum obliviscamur recentis quoque aetatis feminarum!
Nata femina quaedam (A) est saeculo XVII, filia regis clarissimi (B), qui in permultorum annorum bello (C) fortiter pugnans occidit. Quae cum regina facta esset, virum quendam sapientissimum (D) in regni caput (E) arcessivit. Plus autem decem annis post consobrino cessit regno et in aliam urbem amplissimam (F) se removit.
A, B, C, D, E, F? Si vultis: Ubi B occidit?
:roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron