by Rhumak on Ven 01 Dec, 2006 12.58
Charlemonti sd
Qualis schola est, inquebam, mi amice? idest
utrum publico tantum an etiam privato munere structa?
et praesertim, sitibus a Cultore Verae Sapientiae supra relatis cursim inspectis, scire a te vellem utrum inter illam et scholas medias superiores aliqui tramites sint: nam in Italia quaedam lycaea classica (non illa tantum) post scholam a Berlinguer novatam quaedam genera doctrinarum sibi ut ita dicam propria (sive non a Ministerio iussa) elegerunt, quorum generum multae fuere (et sunt) doctrinae quae ad bona scientiae naturaeque servanda pertinent. In tali schola cum discerem, paullulum de palaeochartographia, bibliographia et similibu rebu doceri potui (quidam condiscipuli mei in illa via perrexerunt ita ut nuncusque chartis geographicis, codicibus medii aevi, archiviis ordinandis, in facultatibus universitariis his rebus aptis, ut pro Ministerio Bonorum Scientiae Naturaeque operam daturi sint, studeant. Quod, quaero, etiamne apud vos accidit? Suntne igitur lycaea quae ad talia studia accuratius ac cetera instituant?
Valde Vale mihi