Iulia Mercurio Spartacoque sal.
Vae me, quae tam turpe peccaverim!! Gratias ago tibi, mi Mercuri, quod indicavisti mendum meum! Fuit ergo, qui in me versus composuerit, eo scilicet tempore, ubi colloquia vetera clausa sunt ob talias ipsas res!
Cum autem nullum sit mendum, quod non aliqua parte prodesset, sperare saltem possum me idem peccatum non iterum facturam.
Ne putes me non legere nuntios tuos, Spartace! Sed confer nuntium illum abs te commemoratum cum iis, quae scripsistis vos omnes ad Blaiam: Quae ob unam imaginem tot nuntios et etiam duo carmina evocavit, dum ad Gauss meum solum a te singulus missus sit nuntius, et ille longe non aeque commotus.
Da veniam, quaeso, quod non tibi respondi: Volui, sed aliquo modo mersa sum laboribus illo tempore. Fortasse etiam plus fortunae habuisses, si non tam breve tempus post proximo tuo nuntio ita longum excerptum misisses Ovidii. Si personalia tua inspicis, infra invenies lineam "avatar imago propria": Ibi imaginem quamvis potes mittere, dummodo satis sit parva, eaque imago omnibus tuis nuntiis adiungitur.
Valetote!
Gottingae, a. d. XVII. Kal. Ian. et a. d. III. ferias hiemales.