De antiquis ludis puerorum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De antiquis ludis puerorum

Emitteby magister hirpinus on Mart 25 Mart, 2008 14.02

Avorum memoria pueri semper solent ludere multipliciter: pila, cursu, oscillatione, metulis, plostellis … In libro, qui inscribitur Baldus et lingua latina macaronica compositus a Theophilo Folengo (Mantuae1491- Bassani e Grappa Monte 1544), invenimus notitias de aliquot ludis, quibus in urbibus et vicis Italiae pueri aetate renatarum artium (italico sermone Rinascimento dicitur) utebantur.
Precipue nobis noti sunt aliquot Romanorum ludi, quos etiam pueri saeculi nostri colunt. Romae ludi puerorum erant: oscillatio, aquilo, metula ( metulis ludere), eculus (equitare in arundine), plaustrum, vel potius plostellum (teste Horatio), turbo, trochus (in Virgilio inveneris). Pueri, etiam, malebant: latibulis se tegere , ludere nuces; et puellae: ludere pila, pupa.
Pueri nobili loco nati habebant pro suis ludis oblectamenta, quae parentum rogatu abiles artifices faciebant; ut exemplo utar: orbis, trochus quem pueri volvebant clavis, turbines, plostella ex specie animalium praedita rotis , pupae etc. Ex oblectamentis puerorum maxime commune erat plostellum, videlicet bigae pusillae, cui pueri parva animalia subdebant.
Redeamus ad poema nostrum. Baldus in urbe Mantua incidit in turmis puerorum qui ludebant ante ecclesiam sancti Laurentii.

Sed casu arrivans ubi Sancti chiesa Lonardi est,
lusibus en variis puerorum squadra tumultat.
Pars ibi cum cugolis ficco ferramine giocant,
pars ibi scannellis mittunt ad sydera ballas,
pars ibi forcino pirlos facit ire datornum,
pars quoque calzoppans posito signale trisaltat.
………………………………………………..

Praeterea si vult ad grossam ludere ballam,
ballam quae vento crysteri turgida saltat,
disfidant alii, maiuscula turba, regazzi.

Ad quos lusus pertinent “cucolis ficco ferramine”? et “scannellis”? et “”forcino pirlos”? et “calzoppans posito signale trisaltat”? et “ad grossam ludere ballam “?
Lusus cugolarum similis est nostro lusioni pilarum lignearum, quas pueri conabantur traicere per anulum e ferro vel per metulas in terra positas.
Lusus scannellorum. Scannellus erat quasi reticulum ligneum, quod ceperis una manu. De hoc instrumento ludico primus Antonius Scaino locutus est : “ ut comprehensio fiat solidus et accuratus uncus, supra quem ponuntur quattuor digiti minores manus, et in parte superiore cavatur tanquam loculus , in quo celatur et applicatur digitus maior ” (Trattato del Giuoco con la Palla, in Vinegia, appreso Gabriel Giolito de' Ferrari et fratelli, MCLV)).
Ludebant minimum quattuor lusores gregales unicuique caput turmae dabat munus.
Lusus pirlorum. Pueri funicolo tenui turbinem versabant.
Calzoppans. Certabant pueri inter se perveniendo quam longissime poterant a signo itineris ternis cum saltibus . Lusus, qui praecurrit proprium saltus tripli in certationibus athleticis aetatis nostrae.
Balla grossa. Pila magna seu pila ex vento dicebatur quae vento turgida erat; pila minor quae solida , turgida tomentis laneis erat.
Puerorum lusus hodierni quantum mutati ab illis, quibus solebant ludere pueri romani et italici! Hodie pueri utuntur dissimilibus deliciis, vel potius programmatibus ex interrete depositis in suo computatro.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron