Fabulas Phaedri saepius legamus !

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Fabulas Phaedri saepius legamus !

Emitteby Spartacus on Iov 03 Feb, 2005 21.21

Spartacus omnibus sodalibus sal.

Io sodales !

Fabulae Phaedri mihi magnopere idoneae videntur, cum illis qui iam multa de latinitate sciunt tum aliis qui discipuli vel studentes adhuc sunt.

Omnes ex ipsius auctoris fabulis mihi vere iterum atque iterum legendae sunt, ita reor, imprimis ista quae "ranas" cum populo comparare audet. Tempore, hodierne multa sive de re publica sive de "optimis viris" dicuntur. Ad cogitandum modo dicam quod, etiamsi multis politicis orbis terrarum haud "optimos" appellare decet, alii sunt qui peiores erint...

Pro dolor!

<<

PHAEDRI AVGVSTUI LIBERTI FABVLARVM AESOPIARVM LIBER PRIMVUS


II. Ranae Regem Petunt

Athenae cum florerent aequis legibus,
procax libertas civitatem miscuit,
frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
non quia crudelis ille, sed quoniam grave
omne insuetis onus, et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
'Ranae, vagantes liberis paludibus,
clamore magno regem petiere ab Iove,
qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
parvum tigillum, missum quod subito vadi
motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
forte una tacite profert e stagno caput,
et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant,
lignumque supra turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
alium rogantes regem misere ad Iovem,
inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere coepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes; vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans
"Quia noluistis vestrum ferre" inquit "bonum,
malum perferte". Vos quoque, o cives,' ait
'hoc sustinete, maius ne veniat, malum'.

>>


Valetote!
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron