Graecene quoque?

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Graecene quoque?

Emitteby RodericusPortellaSanctius on Sat 02 Iul, 2005 9.43

Χαίρετε. Βούλεταί τις τῇ ἀρχαίᾳ Ἑλληνικῇ γλώσσῃ γράφειν;
RodericusPortellaSanctius
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Iov 01 Apr, 2004 17.45
Location: Hispania

Emitteby Marcus Favonius on Sat 02 Iul, 2005 10.03

M. Favonius Roderico Portellae Sanctio salutem.
Quod ad Graece scribendum attinet, lege quaeso nuntios, qui ea de re in colloquia nostra iam missi sunt: v. thema „Lingua Latina“ -> „Lingua Graeca“ -> nunt. 78 (1-13) et 368sq. Quos nuntios magno tibi usui fore puto.
Vale. Sexto Nonas Iulias. Crefeldiæ.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby RodericusPortellaSanctius on Sol 03 Iul, 2005 11.13

Marcus Favonius wrote:M. Favonius Roderico Portellae Sanctio salutem.
Quod ad Graece scribendum attinet, lege quaeso nuntios, qui ea de re in colloquia nostra iam missi sunt: v. thema „Lingua Latina“ -> „Lingua Graeca“ -> nunt. 78 (1-13) et 368sq. Quos nuntios magno tibi usui fore puto.
Vale. Sexto Nonas Iulias. Crefeldiæ.
:)


Iam multa in illo fori themate aliisque locis legi de "difficilibus Graecis litteris scribendis". Discere tantum necesse est. Haud difficilior est res. In hoc foro (cum HTML) optime mittere possumus litteras et Graecas et alias, et si non in alphabeto Latino adsunt! Loci sunt in interrete ubi sine Graeco plectrologio (quid installari potest, eo utor) Graecas litteras a Latinis habere si quis uult potest. Difficultas enim maxima in eas legendo esset, si lector sine fonte Graeca polytonica polytonicam orthographiam legere conaretur. Bona fons installata, problema fugit. Etiam possibile esset maiusculis tantum litteris scribere, et hoc problema non esset, cum orthographia uero monotonica scriberemus.

Aliquanto maior uero est problema de hac re cum ad gregem interretialem (Yahoo et alia similia) Graeca polytonica orthographia scribere conamur, hic tamen, per huius fori systema, minimum.
RodericusPortellaSanctius
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Iov 01 Apr, 2004 17.45
Location: Hispania

Emitteby Marcus Favonius on Sol 03 Iul, 2005 12.35

Quid ergo?
Equidem colloquia nostra, cum linguae Latinae pervulgandae causa instituta sint, neque ad mittendas litteras Graece scriptas neque ad accipiendas opportuna esse censeo. Ut vero ad id, quod velis, venias, Colloquia Graeca institui oportet. Tamen etiam in foro nostro et sunt Graeca et leguntur, dummodo in epistulas Latine scriptas inserta sint.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby RodericusPortellaSanctius on Sol 03 Iul, 2005 13.21

Marcus Favonius wrote:Quid ergo?
Equidem colloquia nostra, cum linguae Latinae pervulgandae causa instituta sint, neque ad mittendas litteras Graece scriptas neque ad accipiendas opportuna esse censeo. Ut vero ad id, quod velis, venias, Colloquia Graeca institui oportet. Tamen etiam in foro nostro et sunt Graeca et leguntur, dummodo in epistulas Latine scriptas inserta sint.


Ita fiat. Mihi tantum uenit in mentem idea, quod forsitan Graeca colloquia collocutoribus huius fori placerent. Recte tamen dicis hic litteras Latine mittendas esse nisi aliud uellemus.

Rodericus
RodericusPortellaSanctius
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Iov 01 Apr, 2004 17.45
Location: Hispania


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron