Iulia cum omnibus tum Herimanno, Marco Favonio, Gastoni s.d.
Recte suspicas, Gaston, "Enkomion Morias" verba esse Graeca significatione "Laus Stultitiae". Modo coepi, et valde diligo ingenium Erasmi, quo omnem fere vitam, certe autem voluptates ac hilaritates ad stultitiam reducat, quo laudet simplicitatem, quae reapse nonnisi stulta potest esse.
Conor opus Latine intellegere, et adhuc non habeo conversionem lexicoque saepe mihi utendum est. Solum verba Graeca, quorum libenter usum facit, saepe non intellego, cum non iam sciam tam bene linguam eam. Tamen sententiae eius sunt magnificae, comparabiles periodis Ciceronis, si non vel magis artificiosae!
Annam Perennam inveni in Ovidii Fastis. Est quasi personificatio anni, qua de causa Idibus Martis - incipiente anno - laetissimum ei festum celebratur ad Tiberim. Homines construunt casas ex arundine ramisque, ponunt togas supra, rident, iocantur, amant et bibunt multum. Quot pocula bibunt, tot annos putant eis esse datos. Videte quoque paginam Anglicam de calendario Romano:
http://www.clubs.psu.edu/aegsa/rome/romecal.html Illic si diem eligitis multa invenire potestis, quae eo die Romae, sed etiam in Graecia acta sunt, e.g. festos, proelia, natales virorum illustrium.
Valete quam optime!
Ex Saxonia Inferiore a.d. XV Kal. Apr.