Florilegium II sive loci scriptorum peregrinorum carissimi

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Iterum de Goethe Latino...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 01 Sep, 2004 22.36

Marcus sodalibus, imprimis Iuliae sal.
Admiror, Iulia, quanta diligentia industriaque Latinos illos investigaveris versus, quos Goethe a poetis Latinis descriptos carminibus suis inseruerat. Sed – pro dolor! – fructus nobis minimos is tulit labor: nullum enim invenitur carmen, quod Goethe ipse composuit :( . Utcumque autem se habet res, constat Goethe sermonis Latini amatorem fuisse. Itaque operae pretium fore puto nonnullos ex ingenti eius opere describere locos, qui ad Latinitatem pertinent, eosque gravissimos... Valete. Kal. Sept.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 01 Sep, 2004 23.12

Iulia cum omnibus tum Marco sal.

Saltem id epigramma "Ista quidem mala sunt" gugulando non inveni apud auctorem ullum Latinum, id ergo fortasse ipse composuit.
Quae citavi carmina tota sunt Latine composita; sunt etiam, quae partim Latine, partim Germanice sunt scripta vel quorum caput solum est Latinum. Non autem puto versus Latinos in illis compositos esse a Goethe ipso.

In investigatione mea forte inveni id epigramma:
"Tote Sprachen nennt ihr die Sprache des Flaccus und Pindar,
Und von beiden nur kommt, was in der unsrigen lebt."

(Linguas mortuas vocatis linguam Flacci et Pindari,
At ex utraque solum veniunt, quae in nostra vivunt.)
:D
Valete.
Kal. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Goethe, Goethe....

Emitteby Marcus Favonius on Merc 01 Sep, 2004 23.59

Marcus Iuliae s.d.p.
"'Ista quidem mala sunt.' Quasi tam manifesta negemus!
Haec mala sunt, sed tu non meliora facis."
Iulia, Iulia, et hos versus non Goethe, sed Martialis composuit: 2, 8, 7sq. :o !
Ceterum distichum Germanicum abs te electum excellentissime demonstrat, quanti et sermonem Graecum et Latinum fecerit Goethe.
Gratias tibi ago :D .
Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Martino Dobrizhoffer SJ missionario

Emitteby Regiomontanus on Iov 02 Sep, 2004 22.52

Regiomontanus carissimis omnibus sodalibus pariter s.p.d.

‘Historia de Abiponibus, equestri bellicosaque Paraquariae Natione’ est inscriptio cuiusdam libri ab Iesu flamine Martino Dobrizhoffer Austriaco conscripti, qui saeculo XVIII duos et viginti annos apud Guaranos et Abipones Austroamericae indigenas missionarius vixit. Hic liber magnas laudes brevi tempore sibi peperit apud anthropologiae studiorum collegia ob splendidas Patris Dobrizhoffer descriptiones de inauditis horum Abiponum moribus et cultura, qui inferiores Rubri fluminis (Hispano sermone “Río Bermejo”) ripas incolebant in Argentinae regione, quae “Chaco” appellatur.

Est in terra nostra proverbium vulgare, quo dicitur ‘digito gigas cognoscitur’. Eodem modo specimine, quod infra ostenturus sum, ex insignis Patris Felicis Sanchez Vallejo SJ opimis interretialibus anthologicis deprompto, intelligere possumus quantus Latinista hic missionarius fuit. Hoc specimine, ubi aspera sed sana educatio puerorum Abiponum describitur, videmus quomodo hic Iesu flamen auctor paucis verbis multa amplectitur simulque tamen perspicuitatem cum elegantia dicendi usque tuetur. Praeterea omnia sic describit ut ea cernere oculis videmur... ...mihi videor inter maiores esse...

MARTINUS DOBRIZHOFFER SJ. Historia de Abiponibus, II,55.

Abiponum educationem
delicatam nemo dixerit !

Vix natae proles
gelido si ad manum sit flumine abluuntur.

Cunas, plumas, pulvillos,
fascias, oscula, crepundia... plane nesciunt.

Levi ex lutrae pellibus lacinia tecti,
ubi fors tulerit,
cubant modo,
modo nefrendulorum more solum perreptant.

Quoties equo faciendum iter matri,
prolem in mantica,
aprugnis e pellibus consuta
atque ex ephippiis pendente,
una cum catulis, ollis, cucurbitis, etc.
collocat.

Saepe alias maritus
lactentem filiolum, matris e brachiis raptum,
equo imponit suo,
oculisque liquida voluptate plenissimis equitantem spectat !

Balnei gratia
flumen pernatans mater
parvulum, pectori appressum suo,
manu tenet altera,
altera ceu remo utitur.

Maiuscula si sit proles flumini inicitur,
ut natare discat dum ambulare incipit.

Puellos vix ab uberibus remotos
raro sine sagittis et arcu in forum prodeuntes videas.

Aviculas, muscas,...
omne animalculorum genus insectantur.

Solemne illis in scopum designatum collineare,
quod militiae praeludium dixeris.

Equo turmatim procurrunt quotidie
et cursus velocitate certant.

Quae omnia
ad corporum integritatem augmentumque
incredibiliter conferre quis dubitet ?
............................

Miserabiliter solum situs interretialis Patris Vallejo nonnulla excerpta huius verae Latinitatis gemmae praebet. Liber Patris Dobrizhoffer in angulo obscuro alicuius bibliothecae Vaticani vel urbis Viennae iacet, non animis sed tineis pabuli instar.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Iulia on Iov 02 Sep, 2004 23.12

Iulia Marco sal.

Noli putare me totum Martialem perlegisse, ut disticha invenirem! Quaesivi apud google, et nescio quare hoc modo non invenerim id distichon, cum cetera omnia invenerim. :?

Ceterum puto id distichon Germanicum a me propositum etiam hodie valere. Vidit Goethe ipse scripta sua sine hereditate antiqua nullo modo possent exsistere; cum opera eius etiam hodie legimus, oportet et nos habere cognitionem de rebus antiquis ad ea comprehenda. Sed quid haec tibi dico, quae ipse scis aeque bene, multa proverbia, multos libros recentiores rebus antiquis abundare et etiam librum pueris, Harrius Potter, plenum esse mythis antiquis verbisque Latinis.
Et multos alios locos potes invenire ad Latinitatem attinentes... :D

Vale. IV Non. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 03 Sep, 2004 21.31

Marcus Iuliae s.d.p.
Nolui – pro sancta Minerva! - obiurgare te, Iulia, quod interrete diligentissime perscrutata illud distichum non repperisti. Iuvat demonstrare Google scrutatori modum esse positum... :lol:
Quod ad „Harrium Potter“ attinet, tu quid censes de istis libris? Adhuc mihi plane sunt ignoti. Putasne eos dignos esse, qui legantur? Quare?
Vale.
III Non. Sept.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Harrio Potter (figulo?)

Emitteby Herimannus on Ven 03 Sep, 2004 23.53

Herimannus Marco et Iuliae sal. d.

Librum vero non legi, sed pelliculam (ut pater pueri) bis vidi et satis bene exstructam eam inveni. Nescio tamen quid narratio ista ad linguam Latinam pertineat, nisi quod ignari verbis Latine sonantibus nonnihil obscurum et magicum tribuant.

Valete!

Novi Comi, fere pridie Nonas Septembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Sat 04 Sep, 2004 16.53

Iulia Marco et Herimanno sal.

Herimanne, dicis verba Latina in eo libro vel potius in iis libris ob magicum quendam sonitum solum esse inserta. Puto autem esse plus: Primum multum iam dictum est de nominibus quanta diligentia Iohanna K. Rowling (quaeuniversitate studuit linguis antiquis) ea elegerit: Dumbledore dictus est Albus, magistra McGonagall ornata est nomine Minervae, Snape profecto Severus est, et Sirius Black potest in canem nigrum transformari. Apud plerosque nomina et homines ita congruunt.
Ceterum quivis si creare vult mundum magicum, oportet creaturas alicunde trahere. Sunt ergo centauri, sunt phoenix et basiliscus, qui non semper in omnibus partibus idem sunt atque veri centauri etc., tamen satis sunt similes.
Quamvis pars nominum et imprimis formularum magicarum mendose sit, tamen puto sine res Latinas Graecasque fabula esset alia et itaque pertinet ad latinitatem ita, ut Goethe dixit: Veniunt e Latinitate, quae in Harrio Pottero vivunt.

Valete.
Gottingae, pr. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

inscriptio

Emitteby Iulia on Mart 12 Oct, 2004 22.17

Iulia sodalibus sal.

Nuper visitavi fortificationem "K
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 12 Oct, 2004 23.36

Marcus Iuliae sal.
Quaestio abs te proposita ad patriam meam pertinet:
CLI, id est Clivis sive Clivia sive ducatus Clivensis (Germanice Kleve),
MO, id est Mons sive Montanus ducatus (Germanice Berg),
IUL, id est Iuliacum sive ducatus Iulensis (Germanice Jülich).
Agitur ergo de tribus ducatibus: IULensis, CLIvensis Et MOntanus DUX sive IULiaci, CLIviae Et MOntis DUX.
Quod vero ad cetera attinet, consule quaeso historicos.
Quam iucundissimas tibi opto ferias autumnales.
IV Id. Oct.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 13 Oct, 2004 0.07

Mercurius Iuliae s. d.

Abbreviatione ELECT non equidem [ducem] "electum", sed "electorem" significari duxerim, quod vocabulum Germanice vere "Kurfürst" interpretandum est. Vale. Contra Aquincum, d. IV. Id. Oct.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 14 Oct, 2004 22.53, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Iov 14 Oct, 2004 21.35

Iulia Marco et Mercurio sal.

Gratias vobis ago, amici, pro transcriptionibus vestris. Sed nunc perturbatio mea maxima est: In mappis historicis inveni illos ducatos reformationis tempore, i.e. circiter anno MDXLVII ducibus Saxoniae fuisse, nisi colores permutavi. Ex Encyclopaedia enim nostra (Brockhaus) non apparet eas regiones diucibus Saxomiae fuisse, non quidem anno MDCLXXIX. Post bellum autem triginta annorum clare apparet Iuliacum et Mons Vittelsbachis, Clivis quidem Brandenburgiis fuisse. Quomodo ergo Iuhannes Georgus II potuit se ducem dicere Iuliaci, Cliviae et Montis? :roll:
Ceterum numquam suspicata essem eo tempore duces Saxoniae regiones tam occidentales habuisse...

Valete.
Gottingae, pr. Id. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 14 Oct, 2004 23.14

Mercurius Iuliae s. d.

Principum est non solum ea regna ducatus etc. inter titulos suos enumerare, quae de facto habent, sed omnia, quae antecessores sui umquam possidebant. Unde fieri potest, ut Iohannes ille Georgius II illas provincias tamquam a ducibus Saxonicis olim possessas titulis suis assererit. Vale. Contra Aquincum, prid. Id. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Merc 16 Mart, 2005 15.47

Iulia sodalibus sal.

Ecce excerptum ex Itinere Italico Iohannis Wolfgangus Goethe, qui memorabilis mihi videtur. (Conversio a me facta.) :D

Romae, Kal. Nov.
Denique os possum aperire et gaudium meum laete salutare. Ignoscant mihi secretum et iter huc quasi subterraneum. Vix ipse ausus sum mihi dicere, unde irem, immo in itinere metuebam, solum sub Porta Populi certus fui me Romam habere.
Et permittite, ut vobis dicam me sescenties, immo semper vobis recordari in propinquitate earum rerum, quas solus videre numquam putavi. Solum cum quemquam corpore animaque in septentrione captum, omnem autem impetum in hanc directionem discessum vidi, constituere potui longum ac solum iter facere et centrum quaerere, quo irresistabilis me traxit voluptas. Vero, novissimis annis iam morbi genus mihi erat, a quo solum aspectus et praesentia me sanare potuerunt. Nunc licet confiteri: Denique nullum librum Latinum videre potui, nullam imaginem regionis Italicae. Cupido eius terrae videndae erat supermatura; solum nunc cum sit satiata, amici et patria rursus funditus cari redduntur et reditus desiderabilis, eo quidem magis desiderabilis, cum pro certo sentio me tantam thesaurorum copiam duco non possessioni ac usui privato, sed ut mihi et aliis per totam vitam duces ac auxilia serviant.


Quae si de Graecia scripsisset, id, ut puto, mihi exta trivisset... :lol:

Valete. :D
P.S.: Cras ad iter Americanum proficiscar, quo valde laetor; non autem talia sentio quam Goethe noster.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 25 Iun, 2005 1.26

Mercrurius sodalibus s. d.

Ecce hymnus Hungaricus latine redditus, qui ut nos Hungarici, tristissimus tamen maiestate ac vi plenus est:

Franciscus K
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron