Certamen Mundiale 2006!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Certamen Mundiale 2006!

Emitteby Saltator on Merc 07 Iun, 2006 12.22

Omnes Germanicos hoc foro utentes certiores facere volo me in Germaniam, Certaminis Mundialis Pedifollis causa, mox venturum.

Certe illuc venio ad squadram Australianam per certamina sua (contra squadras Iaponicam, Brasiliensem et Dalmaticam) sequendam, sicut eam per multos annos secutus sum, sed velim cum aliis Latine loquentibus convenire. In urbe Frankfurt (nescio enim quomodo nomen huius urbis Latine reddi debeat!) manebo; a.d.V.Id.Iun. adveniam, a.d.VII.Kal.Iul. domum redibo. Ich moechte auch meine deutsche sprache ueben, weil ich noch nicht sehr fliessend bin, und will fortschritt machen!

Curate ut valeatis,
Saltator, Sydneiis
a.d.VII.Id.Iun.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 07 Iun, 2006 17.04

M. Favonius Saltatori sal. pl. d.

Equidem gaudeo, quod in Germaniam iter facere paras, et domum nostram te invitare velim. Reliqua lege quaeso scripta in epistula privata!

Optime vale. VII Id. Iun. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 07 Iun, 2006 23.01

Mercurius Saltatori s. d.

Quamvis - proh dolor - causam non habeam, cur in Germaniam proficiscar (Hungarici enim usque ab anno MCMLXXXVI in certamen mundiale pervenire frustra conantur), in televisione summo cum studio certamina illa spectabo! Vivat Australia! Ceterum Frankfurt Latine "Francofurtum ad Moenum" appellatur; ac rectius nostros vicinos meridionales "Croaticos" (sive "Croatas") quam "Dalmaticos" nominaveris. Ignosce mihi scrupulositatem meam! Vale. Budapestini, a. d. VII. Idus Iunias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 23 Iun, 2006 16.19

Mucius Italicus omnibus s.p.d.
Optime!!! Cum Italicis omnibusque fautoribus Italiae gaudere uolo uictoria nostrae turmae, quae nos permittet pergere ultra in certamen! :D
Euge!!! :D
Et nos melius facturos exopto, ut ad augusta perueniamus! :wink:
Valete semper,
Mucius a Borgotaro scribens die VIII p.I.Ian. MMVI
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 01 Iul, 2006 12.50

Marcus sodalibus, imprimis amicis Italicis s.d.p.

Nemo est – ah! – nostrum, parcat cui Sirius ardor:
Nos quoque Germanos afficit igne suo.


Haec soluta oratione:
Quod ad pedifollia attinet, amici Italici, iterum certamen quod vocatur classicum: Germania : Italia! Nonne animus noster incredibili huius certaminis flagrat cupiditate? :lol: :lol: Sed – pro dolor - ictus a metro undecimo inferendi ante oculos mihi obversantur et in mentem irrepunt clarissima illa verba „O fortuna velut luna statu variabilis...“ :cry: .

Optime valete!

K. Iul. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 01 Iul, 2006 13.59

Marco ceterisq sal

Plane, Marce! etsi - et hoc displicet - non in certamen ultimum, ut auspicabaris et sperabamus, conventuri sumus :( . Verba tua de Fortuna ad carmen augurale quod heri ante certamen pro nobis confeceram,

Distorta iura spernere saepe iam
nostros labores vidimus, at semel
salvari nos decepto ocello
ludibrio gravi in arbitrando:

tentis toris iam defluere umidum
sudorem vis non desinit aspera:
nec desinas, Fortuna, nos nec
asperis aspera sis honestis.

Honesta non tu, complice barbaro
athetae abacti se merito, arbitro,
ne honesta adhuc reddis bonum no-
bisque per immeritum "rigorem"?

Pergas liceto! dummodo quae rapis
iustisque iniqua, et reddas iniqua item
est aequitas summa haec: honeste
esto inhonesta laboriosis!

ita complendum me moverunt:

Incerta lunam sed superat statu
Fortuna et ambae feminae habent genus:
ludunt in hoc ludo mares: heu!
stabilior sine sorte virtus!

Sol noster est dux: firmus et emicans...
sed nulla lux, si deficimus tua
ignosce nobis: in cubile
alma dea, accipe paenitentes! :wink: :lol:


Germania, rebellis semper legionibus nostris eris? tene quandoque tandem habebimus provinciam certam? In genibus deorum... :roll:

Vale(te)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Sat 01 Iul, 2006 14.23

Mucius sodalibus praecipue germanicis
Magnum atque magnificum quidem spectaculum uidentur praebiturae turmae Italiae Germaniaeque, certamen nullo modo amittendum!
Et nunc uictoria Italiae contra Ucrainam mihi animum auget, cum certamen contra Australiam minime mihi placuisset (enim etiamsi uicimus non optime certauimus! :( ). Spero Italiam bene dimicaturam, et ut melior uincat!!! :D
Valete omnes
Mucius a Borgotaro in Italia Italiae maxime fautor
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Oenipontanus on Sat 01 Iul, 2006 15.13

panem et circences....
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Rhumak on Sol 02 Iul, 2006 2.47

.... et pecora magna (spectantium)!

Sic athletismus vincat flumina nummi, amice!
Tempore fruamur....
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Oenipontanus on Sol 02 Iul, 2006 11.25

Maxime ludi fruor, amice! Fluminem pecuniae in Italia magnam fuisse iam audivi. Itaque rem sportivam corrumpunt! Et cordem populi tui pro ludo harpasti pulsare scio.

Ceterum censeo provinciam lusatanam victorem esse...
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Rhumak on Sol 02 Iul, 2006 13.24

Ignosce sodalis non plane illud "harpasti" intellegi, quia vocabulario latinae abest id verbum. Numquid illi cum "rapina" est? :?: nam "harpazein" "rapere" Graecis sonat...
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sol 02 Iul, 2006 14.31

Oenipontano sal

Ignosce amice nunc vidi "harpastum" illud :oops: . Quod tamen "pilam" vel ludo per se innuentes "pedifollia" ut saepe Marcus ait ille Favonius, nominamus.

Verum dicis: populus noster post bellum ultimum, quo fracta fuit omnis spes vigoris, uno eo ludo gaudere poterat, cum huic XXII pueri, saepe sine arbitro, una pila et bini per duo latera pali lapidesve satis superque essent. Sed post flagrationem oeconomicam ditatosque septemtriones nationis, palaestrae praesertim mediolani (milan, inter), taurini (juventus, torino) quibus procerrimae earum urbium gentes potitae sunt magis in annis (Agnelli, Berlusconi etc.). Hinc profluvia stipendiorum, sponsiones et omnia quibus innuisti coeperunt, quae meridionis palaestrae sunt secutae.

plaga erat, quae quandoque purem exprimeret oportebat. Nunc est sperandum hunc purem principia sanae et perfectae medicationis fore!

Vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sol 02 Iul, 2006 14.32

Ceterum credo et spero regnum hespericum victurum nostrum! :wink:
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius on Sol 02 Iul, 2006 15.16

Salvete, "tifosi" vel potius typhosi! :lol:

Maxima nunc instant turmis certamina magnis:
Ibit et ad caelum clamor adusque virûm.



----------------
Pedifollium: Pila, quam pilicrepi pedibus movent, aëre completa est, qua de causa vocabulum follis (-is m.) aptissimum videtur (cf. Mart. 7, 32, 7). Harpastum plumis pannisque fartum solet esse.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 03 Iul, 2006 16.47

Salvete, typhosi!

Et Cohors Caerulea et Turma Germanica ad certamen semifinale paratae instructaeque. „Quod fors feret, feremus aequo animo“ (Ter. Phorm. 138) 8) .

Ecce autem nuntius, quem hodie legi in actis diurnis Rhenanis:

Amazones Italae initio mensis Augusti in municipium Crefeldiam, patriam meam, invadent, ut follem pedibus teneris quam saepissime in portam Germanicam impellant. Incertum adhuc, utrum Cohortis Caeruleae victoria incitatae an ultrices venturae sint furiosae... :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron