Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De auctoribus Brasilianis

Emitteby Herimannus on Mart 15 Feb, 2005 1.35

Herimannus sodalibus omnibus, praesertim Spartaco sal.

Libenter legi epistolas vestras de scriptoribus Brasilianis: mihi confiteor esse omnino alienam linguam Lusitanam, quam ob rem nequeo auctoribus, quos Spartacus indicavit, sine conversione (quod me magnopere delectat) legere; item nullos libros Lusitanos vel Brasilianos in Italicum conversos umquam perlegi.
Sed ante paucos menses me nescio quis donavit narratione (conversa) Pauli Coelho, quae appellatur "Mons Quinque", ubi tota vita Eliae prophetae describitur: liber magnae subtilitatis est ille, iter spirituale magni viri describens et mutationem humanitatis ab origine alphabeti excitatam. Obstipui ergo, Spartace, auctorem illum abs te non citatum esse, apud nos ante paucos annos carissimus.
Ut de Lusitanis colloqui pergam, popularis est apud nos Antonius Tabucchi, auctor Italicus Lusitaniae amore captus, cuius liber vocatus "Sostiene Pereira" (a quo creata est optima pellicula filmica) de magistro doctissimo narrat, qui violentiam dictaturae praeter exspectationem experitur: hunc etiam, si inveneritis, legere iuvat.

Vos omnes iubeo optime valere!

Novocomi, a. d. XV Kalendas Februarias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Mart 15 Feb, 2005 2.50

Spartacus Herimanno ceterisque sodalibus sal.

Salve, Herimanne!

Festinationis causa, tantummodo haec dicam:

Primum, operam dabo ut aliquid de Antonio Tabuchi inveniam, sicut nobis suasisti.

Secundum, scriptores de quibus mentionem nuperrime feci, puto ipsos optimos. Paulus Cuniculus ubicumque fama vel gloria usus est, sed egomet talem rem corroborare non possum quia opera eius mihi minime placere possint.

Denique: Dic, Herimanne, quaeso, quos scriptores Italicos diligis? Placetne tibi "Leopardus" a Lampedusa?

Vale.
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De auctoribus Italicis

Emitteby Herimannus on Merc 16 Feb, 2005 1.45

Herimannus Spartaco sal.

Male incidis, Spartace! Nam fere ignoro Italicos scriptores, poetas et dramatum auctores praeferens. Solus, cuius opera omnia perlegi, est Caesar Pavese, tristis auctor saeculi vigesimi, adulescentibus ante XXX annos carissimus ob maestitiam et "melancholiam" fabularum sed hodie parvi existimatus.
De Iosepho Tomasi da Lampedusa, cuius opera summa "Il gattopardo" (conversionem inveni: Felipardus, feles silvestris hodie fere exstinctus) appellatur, omnes optime referunt. Narratur ibi de Siciliae insulae coniunctione ceteris Italicis regionibus, quae anno MDCCCLX parvi manipuli opere effecta est: nobiles Siculos invitos novis moderatoribus se commisisse, "omnia mutantes ut nihil mutetur". Inde creavit Luchinus Visconti pelliculam filmicam optimam "Il gattopardo" (quam magni facio).
Tibi omnia bona opto!

Novocomi, a. d. XIV K. Feb.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Iov 17 Feb, 2005 22.03

Spartacus Herimanno sal.


Gratias tibi ago, amice, pro epistula tua. Quod si poetas mavis, atque poemata fabulis anteponis, accipiam. De gustibus non disputandum est. Legere, autem, quidvis, quid tibi placet, fas est, sane oportet.

Sine me tantummodo dicere, quod "Il gattopardo" a Lampedusa mihi optimus liber est, vel a omnibus litteras dilengentibus legendus.

Cura ut valeas, optimam beatissimamque viam poetarum pergens, poematibus saepe fruens !
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Merc 27 Apr, 2005 20.10

Salvete, amici!
Cui vestrum notus est liber hic:
[color=blue]Edmar, Staffan: Vivat Lingua Latina! Almqvist & Wiksell 1997. 286 s. + 24 s. (ordlista). H
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 27 Apr, 2005 21.16

Mercurius Marco suo s. d.

Bonus quidem titulus! Sed librum ignoro. Quidnam autem de libro Umberti Eco "de historia pulchritudinis" inscripto noveritis? Valete. Posonii, d. V. Kal. Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 05 Mai, 2005 21.43

Spartacus omnibus orbis interretialis amicis anagnostis s.p.d.


Io, sodales !

Legi nuper librum quem, dumtaxat mihi videtur, ab omnibus antiquitatem amantibus legendum cerno. Nomen isto libro "Ultimus Cato" (El Último Catón) est, quem Matilde Asensi ex Hispannia scripsit.

Res, vere multae, Graecae vel Byzantinae atque Latinae, sane inveniri possunt, quibus lectores humanitatem colentes frui queunt, et sine dicam, ibi eaedem luculente accurateque tractantur.

Summa rerum fastigia sequar: societas arcana clandestinave, quae "staurofilakes" appellata est, intus vel extra ostenditur. Praeterea, de libro quem Dante Alighieri scripsit, "Divina Comoedia", saepissime studioseque, cum aenigmatibus compluribus huc illuc quae solvenda sunt, mentio facta est.

Quid plura? Vos hortari tantummodo liceat, ut vobis satis otii habentibus, istum librum legatis.

Valetote.
Pauper non est, cui rerum suppetit usus
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Ven 06 Mai, 2005 18.33

M. Favonius sodalibus, imprimis Spartaco s.d.p.
Matildae Asensi liber, qui Hispanice inscribitur „El Último Catón“, anno MMI in Germanicum conversus est. Cui editioni Germanicae novus impositus est titulus: „W
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Iani Pannonii poematis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 13 Mai, 2005 23.11

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo Hungarico s.d.p.

A librorum venditore ad me hodie allata sunt Iani Pannonii Poëmata, edita Traiecti ad Rhenum, apud Barthol. Wild, bibliop., MDCCLXXXIV (duo sunt volumina non originalia quidem, sed eximia arte typographica Hungarica quam simillime expressa Budapesti in aedibus „Balassi Kiadó“, anno MMII, ISBN 963 506 484 5).

Quo opere mirifico tanta affectus sum voluptate, ut sine mora ad legendum incitarer. Et mirari coepi: Quot exstant epigrammata lasciva a Iano Pannonio, episcopo Quinque-ecclesiensi, composita! Ut exemplo utar, ecce epigramma CXLI (De Lucia; vol. I, p. 522):

Cum sese nobis gxuxfoebn Mxdkb praebet,
Dum fero sublatos be nfb dpmmb qfeft,
Terribilem foedo misit de qpekdf cpncxn,
Qualiter aestiva fulmina nube crepant.
Territus avertor, digitis simul obstruo nasum,
Xfob sfufoub cadit, cogit abire pudor.
Mxdkb, nulla tuo contingent gaudia dxoop,
Tam male moratus si tibi dxmxt erit.


Quae verba Iano ipsi adeo obscena esse videbantur, ut arte cryptographica uteretur. :roll: Utcumque se habet res: in memoriam oportet revocemus illud Martialis poetae: „lasciva est nobis pagina, vita proba“ (1, 4, 8 ).

Valete. III Id. Mai. Ad Cornicum Campum.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 15 Mai, 2005 22.48

Iulia Marci sal.

Opus videtur esse Gastonis, qui fortasse litterarum mutationibus verb illa obscura detegere possit...
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 16 Mai, 2005 0.00

Marcus Iuliae s.d.p.
Lege modo Suet. Div. Iul. 56, 6 et videbis, qua ratione obscura illa verba Iani Pannonii explicanda sint. Quibus versibus intellectis utinam ne rubor tibi suffundatur :shock:!
Quod ad Ianum Pannonium ipsum attinet, haec verba digna sunt, quae legantur: "Ceterum illud unum ab humano lectore peto, ut inter Ianum adolescentem atque Antistitem distinguat, nec vitia adolescentiae cum virtutibus optimi Antistitis confundat" (cf. Ignat. Norbert. Conradi, de vita et scriptis Iani Pannonii, 1754).
Vale. XVII K. Iun. Crefeldiae.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 16 Mai, 2005 13.44

Mercurius sodalibus suis, praecipue vero Germanicis s. d.

Mea Iulia, vocabula arte cyptographico occulta aperire haud difficile est: littera enim singula in illis verbis commutanda est cum ea, quae in ordine alphabetico ante eam ponitur. Ecce:

Cum sese nobis futuendam Lucia praebet,
Dum fero sublatos ad mea colla pedes,
Terribilem foedo misit de podice bombum,
Qualiter aestiva fulmina nube crepant.
Territus avertor, digitis simul obstruo nasum,
Vena retenta cadit, cogit abire pudor.
Lucia, nulla tuo contingent gaudia cunno,
Tam male moratus si tibi culus erit.


:oops: :oops:

:D

Quod ad locum illum Suetonianum a Marco descriptum, facta iam est mentio de illa in colloquio, cui titulus est "Aenigmata varia" (vid. nuntios nr. 1112 et 1120 auctore Marco).

De carmine vero commemorandum est a Martiale scripta esse similia.

Mi Marce, quum in mea editione bilingui anno MCMLXXII publicata (quae, si bene memini, et tibi ad manus est), nusquam hoc carmen invenissem, notis accuratius perlustratis intellexi illam editionem haud esse integram, sed carmina quaedam "ob nimiam Iani licentiam" (p. 501.) esse omissa: quod minime approbo. :( Vale. Pestini, die II. Pentecostes.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 17 Mai, 2005 8.50, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 17 Mai, 2005 0.14

Mercurius Marco suo s. d.

Quod ad vocabula illa celata attinet: utrum vere a Iano illa verba obscaena arte cryptographica sint occulta, an editori haec occultatio imputanda? Ac utrum solummodo in carmine citato verba illo modo commutata sint, an etiam in aliis carminibus vocabula nimium licentiosa a Iano sive ab editore transformata?? Vale. Pestini, d. XVI. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 17 Mai, 2005 14.55

Marcus Mercurio suo s.
Rem attigisti, quae magni videtur esse momenti. Qua cognita sine mora ad te, optime Mercuri, rescribam. :D
Vale. XVI K. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 24 Iun, 2005 0.42

Mercurius Marco suo s. d.

Quamvis sera nox sit, facere non possum, quin te edoceam illam editionem poematum Iani Pannonii anno MDCCLXXXIV. publicatam ac aedibus Balassi iterum in forma quae 'facsimile' vocatur impressam etiam a me heri feliciter emptam esse: quo legendo etiamnunc maxime delector. Sed primum non Iani poemata, sed praefationem editorum (Samuelis scilicet Teleki ac Alexandri Kovásznai Tóth) perlegere aggessus sum, quam et tibi, amice, si forte eam adhuc non legeris, ut legas aliquando, vehementissime suaserim. In illa enim editiones priores, earumque errores ac vitia accuratissime recensentur; ac si iam prius de carmine illo obscaeno mentio facta est, etiam de carminibus Iani lascivis in illa praefatione agitur. Kovásznai Tóth enim "Nos tamen" inquit "ne haec [sc. carmina lasciva] quidem omittenda putavimus, quippe quibus semper displicuisset ista quorundam ambitiose tristium scriptores evirandi atque mutilandi cacoethes, unde nihil unquam ad morum integritatem utilitatis, damna vero innumerabilia prorsus in rem literariam ab omni memoria redundarunt." (Tom. I. Praef. X.) Quae verba ab editoribus istius editionis bilinguis anno MCMLXXII. publicatae lecta non esse videntur... :roll: Vale. Budapestini, d. VIII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron