SVRSVM CALIX!!!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

SVRSVM CALIX!!!

Emitteby Rhumak on Sat 21 Apr, 2007 12.30

A. D. XI KAL. MAI. ANNO MMDCCLX A. V. C.

Dimidio horae quartae Romae pompa habita est in Foris, ac sacra celebrata sunt pro templum Vestae, Deae verbena lauroque oblatis. Quae pompa deinde hora sexta in Capitolium perget, ubi conventus de litteris Romanis, Dis magnis advocatis, fiet, Renato Dal Ponte, Sandro Consolato et Daniele Liotta eximiis magistris referentibus, hora undecima.
Nam hodie, sabbato 21.04.2007, die sacrorum Palilium, bismillesimum septingentesimum sexagesimum natalicium advenit festum aeternae Vrbis: ROMAE.

Omnes quaeso die festo quam laetissime fruamini, curis discussis, fronte distenta, animo amando et bibendo parato, seu cum familia, seu cum amicis, sive cum quolibet esse voletis.

SVRSVM CALIX
ET BONA VOTA!


VIVAVUVE
Last edited by Rhumak on Sol 22 Apr, 2007 2.18, edited 2 times in total.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 21 Apr, 2007 13.59

Marcus Favonius Ursinus sodalibus suis carissimis s.

Me quoque gaudere scitote die natali Urbis. Ecce documentum, quod C. Iulius Solinus in Collectaneis Rerum Memorabilium tradidit (1, 17-19):

17... ut adfirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rea Silvia, vel ut nonnulli Marte et Ilia; dictaque primum est Roma quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. 18 Ea incipit a silva, quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitavit, qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeviginti natus annos, XI k. Mai., hora post secundam ante tertiam [plenam], sicut L. Tarruntius prodidit mathematicorum nobilissimus, Iove in piscibus, Saturno Venere Marte Mercurio in scorpione, Sole in tauro, Luna in libra constitutis. 19 Et observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies iste a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam volunt.

Ceterum ita est, ut Decimus Magnus Ausonius in Ordine Vrbium Nobilium scripsit:

Prima urbes inter, divum domus, aurea Roma.

Semper in tutela sit deorum immortalium!

Valete. XI K. Mai. a.U.c. MMDCCLX.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 22 Apr, 2007 2.41

Marco sdp

Gratias ago, Marce, ob hoc documentum quod praebuisti, rebu mi prius ignotis plenum! :D Velut altera forma familiae Romuli (ego eam unam, quae illum Marte Rheaque Silvia ortum narrabat, cognoscebam); deinde explicatio festorum hesternorum nominis. Hac autem me paululum perturbari fateor. Nam, quantum scio, festorum nomen non Parilia, sed Palilia esse, nec (igitur) a partus verbo vel quoquam simili, sed a nomine priscae deae, "Pales", venisse. ut enim in lexico meo, ab Aloisio Castiglioni Scaevolaque Mariotti elaborato, explicatur

"21 Aprile (ad XI Kal Mai [et non X: obiter dictum, gratias ago quod nuntius tuos me lapsum illum calami corrigere fecit]): Palilia: festa a Pale nuncupata, antiquissima dea pecudum: hoc die appellatio ad deam parvos ad greges modo pertinebat. Praeterea arva lustrabantur ut fecunditas et abundantia cultorum accierentur, necnon homines animantiaque, inter ignes ex lignis paleisque, in quos fetus vaccarum fordarum Telluri a.d. XVII Kal. Mai. (Fordicidiis) caesarum iniecta erant, procedere iussa lustrabantur."

... idem lexicon autem eadem pagina, qua Palilia explicat, etiam verbo Parilium utitur in Fordicidiis explicandis:

"(...) quarum [scil. boum fordarum caesarum] cineribus ad sacra facienda Parilium utebantur"

Mirum admodum lectu!! Potesne hoc dubium solvere, amice mi plussci?

Interim quam optime valeas opto.
Last edited by Rhumak on Ven 27 Apr, 2007 10.45, edited 1 time in total.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 22 Apr, 2007 9.44

Marcus Rhumaki suo s.d.p.
Non est, optime mi amice, cur perturberis; res enim ita se habet, ut Castiglioni et Mariotti scribunt. Solinus nomen Palilium eodem modo videtur explicasse, quo vulgus parum eruditum solet; quae res apud nos Germanos „Volksetymologie“ (etymologia vulgaris) appellatur. Ceterum quod ad „Palilia“ et „Parilia“ attinet, nihil aliud est nisi dissimilatio* quae vocatur: L – L > R – L (cf. medi-dies > meri-dies). Di semper te protegant!

---------------
*Correxi auctore Erico Palm
Last edited by Marcus Favonius Ursinus on Sol 22 Apr, 2007 11.59, edited 1 time in total.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

SVRSVM CALIX

Emitteby Ericus Palmén on Sol 22 Apr, 2007 11.21

Ericus Palmén Marco Favonio Ursino s.p.d.
Quod sciam, res, de qua in fine novissimi nuntii tui disseris, non est dissimulatio, sed dissimilatio (contrarium assimilationis). Illud vocabulum e.g. apud Ciceronem occurrit: "...ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est" (Off.3,15,61); hoc autem posterioribus temporibus ortum biologi et linguistae terminum technicum fecerunt. In biologia eo designatur materiarum, quae in animante insunt, multum energiae continentium dissipatio, qua soluta energia in usum eiusdem animantis transeat; linguistae eo ita utuntur, ut tu explanasti, pro phaenomeno, "quo duo soni vicinitus positi absimiles fiunt" (Carolus Egger, Lexicon recentis Latinitatis, volumen I, s.v. dissimilazione). Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

DISS-I-MILATIO

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 22 Apr, 2007 11.50

Marcus Erico amico doctissimo s. d. p.
Maximas tibi ago gratias pro errore tam turpi correcto. Equidem cum epistolium componerem, festinatione quadam me concitatum paullo neglegentius scripsisse fateor (u et i litterae in claviatura mea inter se propinquae sunt). Nimirum ita est, ut scribis: dissImilatio*! Oro te ignoscas neglegentiae meae! Quam felicissimum tibi exopto diem Solis.

---------
*cf. Max Niedermann, Historische Lautlehre des Lateinischen, 3. Aufl. Heidelberg 1953, p. 173.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

DISSIM-I-LATIO

Emitteby Ericus Palmén on Sol 22 Apr, 2007 19.51

Ericus Marcum amicissimum amicissime salutat.
In hoc casu maluerim de humano lapsu calami, qui cuivis accidere potest, quam de "errore tam turpi" loqui. Accedit huc, quod lapsus tuus mihi etiam profuit. Sine eo enim significationem biologicam vocabuli DISSIMILATIO, cuius antea ignarus eram, investigare non coepissem, ac postquam rem comperi, facere non potui, quin eam Latine explicare conarer. Tibi quoque felicissimum exopto vesperum diei Solis atque prosperrimam novam septimanam. Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron