Regiomontanus Marco Favonio ceterisque sodalibus s.p.d.
Magno est mihi gaudio, spectatissime mi amice et sodalis, cognoscere te mox Theodiscam conversionem libri “Os Sertões” lecturum. Sed, si permittis, tibi suadere velim, ut ab initio libri incipias legere. Liber enim in tres partes dividitur, quarum prima, quae de terra tractat, physiographiam locorum demonstrat, in qua etiam pulcherrimae atque exactae descriptiones caeli et siccitatum inveniuntur. In altera, quae est descriptio sociologica et anthropologica incolarum, auctor nexum horum cum illis locis demonstrat, atque de ethnologia, de fide et de moribus eorum, denique de perturbato anachoreta Antonio Consiliario ac de oppido ab hoc condito mirum im modum disceptat. Lectio primarum duarum partium sic maximi est momenti ad tertiam intellegendam, nam illae instruunt proscenium et introducunt veras personas dramatis ultimae partis, id est horrendae caedis Canudos. Primae quindecim vel viginti paginae libri Euclidiani difficilimae forte sunt lectu, quia multis vocabulis de geologia, de mineralogia et de arte ingeniaria – nam Euclides da Cunha ingeniarius quoque erat – auctor utitur. Hoc tamen obice superato omnia lepos purus est.
Nescio an conversio Theodisca leporem orationis Euclidianae reddere potuit. Nihilominus, quamvis sermo tuus mihi ignotus sit, velim scire quem titulum interpres dedit editioni Theodiscae. Libenter etiam audiam quaecumque de hac editione velis dicere.
Demum hic Anglico sermone multa de Euclide da Cunha et de libro eius reperietis:
www.utexas.edu/cola/depts/spanish/os_sertoes
Eodem loco interretiali nonnulla photographemata illius expeditionis facta inspici possunt. Cadaver, quod in paenultimo photographemate inspicitur, Antonii Consiliarii est, quod erutum a sepulcro est duobus post diebus quam conditum erat. Caput eius a corpore exsecatum ad
civitatem Soteropolim missum est. Omnia haec vividissimis coloribus ac summa cum arte depicta sunt ab Euclide da Cunha.
Librum “Os Sertões” legite, sodales!
Quam optime valete.