De G. Valerii Catulli carmine LI

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby wamser on Ven 01 Apr, 2005 18.20

Guiellmus Wamser Penelopae sagaci S.P.D.
lle mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
vocis in ore,

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte. -

Otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.


Puto in hoc carmine varios modos legendi et intellegendi sitos esse.

sententia prima: Ille ego lyricus sentit se a Lesbia puella non amatum esse. Igitur otium et vita non activa ei deponenda sunt, ut dicit. Ne melancholia et depressione demergatur.

sententia secunda: Aspectu puellae admirabilis adeo amore et affectu ille ego afficitur, ut - non metaphorice - sui dominus non iam sit, conscientiam amittit. Otium, quod nunc reprehendit, relinquendum est in hoc sensu logico. At non discernendum est, utrum voluntas otium vitandi solum gradum amoris significet. An vir aspectu puellae debilitatus se spiritu recto et non ambigie ad valetudinem animi revocet.

sententia tertia: Si ponimus illud carmen Lesbia praesenti haec verba in aspectu eius puellae evocari, illi puellae complures facultates optionesque esse. Ridere potest, nam Aeneam et alios heroes carmen in ludum fert. Femina his imaginibus non irridetur et fortasse allicitur. Verbo blandiendi maestum illlum adamantem permulcire et consolari studeat. "Nugas" fortasse admiratur. Initium agendi factum est.

sententia quarta: is, qui deo par esse videtur, comes a Lesbia amatus est, non solum aliquis, qui prope eam sedeat. In eo casu fit, ut puella adamata amore occupata sit. Amor frustra desideratus "effeminare" potest. Vis comica? Verba sine ambiguitate ? Si non: Deprehensio otii.-


Ludus perfectus.

sententia quinta: Hoc carmen - ut suspicaris - ex disparibus partibus ecclesiastici "composuerunt".

Vale
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

responsa varia

Emitteby Penelope McCarthy on Mart 05 Apr, 2005 13.03

Penelope omnibus S.P.D.

gratias maximas omnibus ago pro responsis et sententiis novis acceptis. multum gaudeo Latine iterum scribere, id quod iamdiu non facio. ignoscite erroribus meis, vos obsecro!

Gulielmo gratias pro tot interpretationibus, quo plura, eo melius.

Marco multa de Gulielmi (Egchespalou, id est 'qui hastam quatit') carmine 18 dicere velim. dubito quin 'aeternitas' illa amoris ipsius sit. multi, vel omnes, illam pro aeternitate a poeta data habent. certe, sed sensus conditus in hoc inest, ut mihi videtur, quem interpretes amiserunt. cum carmina priora (1-17) iuvenem uxorem ducere et liberos sibi praebere urgeant, 'eternal lines' (versus 12) non solum versus indicant, sed etiam 'progeniem' usque ad ultimos nepotes. confer 'lines of life' in carmine 16. quamobrem carmen 18 non tam ad iuvenem aspicit quam ad matrem suam. sed discipulis tuis cave ne temere novissimas sententias inseras! dum librum de carminibus shakespeareanis scripserim, ad decreta rhetorum omnium adhaerendum est. sententias novas abhorrent! :x
valete, omnes. :) a.d. XIII Idus Apriles
Penelope McCarthy
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Merc 16 Mart, 2005 19.38

corrigenda

Emitteby Penelope McCarthy on Mart 05 Apr, 2005 19.31

Salvete, amici!

absurde illud 'matrem suam' in litteris ultimis scripsi. 'matrem eius', id est, iuvenis amati, scribere volui. :oops:

absurde quoque 'conditum': 'absconditum' volui, id est, sensus subauditur.

Penelope vestram facilitatem latinam linguam scribendi laudat.

Valete.
Penelope McCarthy
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Merc 16 Mart, 2005 19.38

Emitteby Ericus Palmén on Sat 09 Apr, 2005 14.45

Ericus Palmén Guiellmo Wamser ceterisque carmen LI Catulli interpretantibus s.p.d.
Tu, Guiellme, ais (nunt. 2775) ”in hoc carmine varios modos legendi et intellegendi sitos esse” atque quinque sententias profers, quibus nisi dictum carmen interpretari possimus. In duabus primis sententiis nonnulla ad id pertinentia sunt; in reliquis autem vix quidquam reperio, quo sensus carminis ullo modo illustretur.
Equidem censeo Marcum Favonium in hac area colloquiorum enucleate id, quod in carmine potissimum est, rettulisse (nunt. 2691): tribus primis strophis (v.1-12) Catullum Sapphūs versus imitatum esse, deinde quartam stropham (v.13-16) addidisse, qua ”Catulli ipsius” contineantur ”verba, eaque necopinata”.
Hoc carmen celeberrimum Sapphūs cuidam virgini sponsoque eius dedicatum est. Ait poetria iuvenem, cui talis virginis vocem identidem audire liceat, felicitate dis parem esse. In sequentibus strophis signa amoris repente orti describuntur verbis, quorum simillima facit Catullus, simul ac Lesbiam primum aspexit: omnes sibi ait sensus eripi, nihil vocis in ore superesse, linguam torpere, tenuem sub artus flammam demanare, gemina nocte ”lumina” ( = oculos) tegi. Versus Catulliani a Sapphicis nonnisi eo differunt, quod res, quas poetria Graeca quattuor strophis descripsit, Catullus ad tres strophas (v.1-12) contrahit.
Ne ultima quidem stropha Catulli (v.13-16) multo difficilior est intellectu. Vult poeta velut se ipsum admonere, ne obliviscatur periculorum, quae amanti otio fruenti immineant: otio fieri posse, ut exsultet nimiumque gestiat; si omnia male evenerint, necessario eum esse periturum, cum amoris laqueis liberari iam nequeat. Rectissime igitur Marcus Favonius iudicat (nunt. 2702) Catullum in his versibus iam id videri animo praesagire, quod deinde verum exstitit: infelicissimo poetam amore vinctum esse, qui ei non solum omnem felicitatem esset ablaturus, sed etiam praematuram mortem allaturus. Id tantummodo dubitari potest, utrum hanc ultimam stropham eodem, quo tres primas, die poeta composuerit, an potius tum demum, cum prima symptomata discrepantiae amatoriae inter Catullum et Lesbiam apparuissent, eam ad ceteras addiderit. Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Olivarius on Sat 16 Apr, 2005 19.50

Olivarius Aquitanus omnibus sodalibus sal.

Si sunt in hoc foro qui gallice sciant, Catulli carmen III legere poterunt a me translatum (liberiore putato difficilibus) in ista pagina domestica:

http://oliviermb.hautetfort.com/archive/2004/12/31/lugete_o_veneres_cupidinesque.html

Mihi pessimo sermoni latino vos precor ut indulgeatis.

Valete.[/url]
Olivarius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sat 16 Apr, 2005 16.14

Emitteby Olivarius on Mart 19 Apr, 2005 0.03

"liberiore putato a difficilibus" scribere volui.
Olivarius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sat 16 Apr, 2005 16.14

Emitteby wamser on Ven 22 Apr, 2005 18.51

Salve, carissima Penelopa,

non eo plures sententiae, quo meliores aut quo ...eo. Hae sententiae inter se cohaerent.

Salve, carissime vir de Finlandia.

Sententia tertia et quarta dependent de Maronis opere, non strictu sensu, concedo.

At ille amor inter Aeneam et Didonem in mythologia et in mente Romana est res magni momenti. Vita privata atque felicitas amoris domantur a viris (et deis), qui imperii condendi et augendi occasionem prae se ferunt.

Ita in prima historia populi romani invenimus patrem patriae, qui a amore desistit, a amore, qui missioni sacrae obstet.

Isotopia una apud Catullum? Isotopia biographice affirmata, orator ille ego amoris spretae? Hic unus et saluber nuntius poematis. Dubito. An sentis Aeneadem in hoc carmine verbatim significandum fuisse, si haec interpretatio verisimilitatem quandam, etsi minimam, perorare posset?

Si immortalitem eius carminis non aspernemur, illum ludum non omittamus, cui insunt sensus multiliplices sine contradictione. Et sine contradictione in ea relatione, quae duos homines contrahit, avertit, initium invenire secum fert.

Valete
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron