De Colloquiis Viuis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Colloquiis Viuis

Emitteby Lucus Eques on Merc 19 Apr, 2006 6.30

Lucius omnibus sodalibus s.d.

Qui uelit inter nos uiua uoce uel manu colloqui? Skype* est mundo donum mirificum, quo homines inter se gratis colloqui possunt. Praeterea est AIM. Vt nos paene omnes scilicet consentiremus, necesse est Latine uitaliter ecferre. Conuentus semel bisue in septimana instituere possimus quibus colloquamur siue scribamus. Quidnam censetis?

Vale atque ualete,
Die Mercurii ex Bethlehem a.d. XIII kal. Mai.

_________________
*Skype uocabulum declinationem Graecam spuriam tenet:

nom. Skŷpē
gen. Skŷpēs
dat. Skŷpae
acc. Skŷpēn
abl. Skŷpē
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Re: De Colloquiis Viuis

Emitteby RodericusPortellaSanctius on Merc 19 Apr, 2006 11.30

Lucus Eques wrote:Skype* est mundo donum mirificum, quo homines inter se gratis colloqui possunt. Praeterea est AIM.


Jam satis multa sunt īnstrūmenta (programmata et rētia) interrētiālia ad colloquia vōcālia scrīptaque habenda, nōn tantum Skype et AIM: etiam sunt MSN Messenger, Yahoo Messenger, Odigo, Voipbuster, Google Talk, Jabber, IRC, Gizmo, ICQ... Necnōn locūtōrium Latīnum Circulī Panormitānī. Variīs quidem eōrum īnstrūmentōrum Latīnitātis āctīvæ cultōrēs ūtuntur ad linguam exercendam. Aliī aliōs inter participēs hujus forī in cujusque programmatibus rētiaque addere fortasse oporteat īnfōrmātiōnibus persōnālibus quæ in pāginīs ūsōrum legī possunt, ut plūrēs cultōrēs Latīnitātis āctīvæ in rētiīs nostrīs amīcōrum in diēs sint ā cēterōrum rētiīs additī colloquiīs commūnīs habitīs, quod sæpe fit inter ūsōrēs tālium īnstrūmentōrum ut MSN.

Lucus Eques wrote:*Skype uocabulum declinationem Graecam spuriam tenet:
[...]


Cūrnam? Sī verbum Græcum nōn est, cūr Græca eī sit dēclīnātiō? Quōmodō y littera ēnūntianda esset? :) Nōnne potius possēmus verbō indēclīnātō ūtī? Programma Skype, programmatis Skype... Sī Latīna fīat versiō, quidnī "Latīnior", ut "Scæpum", "Scæpus" vel "Scæpa", apud diphthongum servantēs prōnūntiātū Anglicō orīginālī similior?
Last edited by RodericusPortellaSanctius on Sat 08 Iul, 2006 23.57, edited 1 time in total.
RodericusPortellaSanctius
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Iov 01 Apr, 2004 17.45
Location: Hispania

Emitteby Lucus Eques on Iov 20 Apr, 2006 17.31

Lucius Roderico Portellae s.d.

Gratias tibi ago quod locutorium Latinum Circuli Panormitani notasti, quod quasi oblitus sum. Ibi cras me spero aditurum.

Fortasse quod melius dicerem esset, quis mecum uiua uoce, seu per Skypen seu aliud instrumentum, colloqui uelit? Valde enim aueo Latine colloqui, nec quisque mihi est quocum coram confabulari praesens praesenti possum. Mihi 'SignorAmadeo' est Skypes agnomen, sed perraro ibi eo nisi qui mecum colloqui uelit me certiorem faciat se praesentem esse.

Quod de declinatione spuria Graeca attinet, iucundius est declinatione Graeca uti, quam alia indeclinabili. De circumflexu, non mihi fuit unicodex proprius quod macron supra 'y' faceret. :-) Neque, ut Anglophonus, aestimo Anglicorum uerborum pronuntiatum illi naturaliori Latino meliorem esse, scriptura enim litteraeque originales multo magis referunt quam pronuntiatus. Cum indeclinabile sit uocabulum, incomposite uideatur nec omnino elegans. Sed haud referunt talia; ad suum cuique arbitrium liceat! :-)

Die Iouis ex Bethlehem a.d. XII kal. Mai.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Iulianus Apostata on Iov 27 Apr, 2006 8.48

Luco Equiti S.P.D.,

Quam ingeniosum propositum tuum est! Quis autem nolit latine loqui coram confratribus, quadam in lingua ad eam probandam non mortuam esse? Quid possit melius esse? Ego enim tecum consentio tuoque proposito; solum vereor ut tam celeriter ut vos latine scribam loquarve, etiam non maxime facundus sum, sed multa disco!

Tibi gratias ago ad id proponendum,

Vale,

Iulianus
Unde talis voluntas nisi a Deo?
- Caesarius Heisterbachus, Dialogus Miraculorum
Iulianus Apostata
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 25 Apr, 2006 19.24
Location: Voorburgi, Hollandia


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron