Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 07 Iun, 2005 19.07

Lucia Aurelica Marco Favonio s.d.p.
De aenigmate tuo dificillimo totum fere vesperum sum meditata :D , atque hoc mihi in mentem venit:
:?: forsitan ita sit solutio:

Barbara comma meum colon mirabile punctum

Bar-bă-ră │ com-mă mĕ-│-um ║ cō-│-lon mī-│-rā-bĭ-lĕ │ punc-tum
_ . . │ _ . . │ _║_ │ _ _ │ _ . . │ _ .

Salve quam optime!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Tiberis on Mart 07 Iun, 2005 19.28

Tiberis Luciae Aureliae s.d.p. :)
Haec solutio, si qua est, mihi quoque ante oculos versabatur, tamen eam reieci, quia omni sensu carere videtur.
qua re nihil iam reliquum est nisi quod auxilium quoddam a Marco nostro exspectamus. :(
vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Mart 07 Iun, 2005 22.31

Marcus Luciae Aurelicae et Tiberi s.d.p.
Id, quod tibi, mi Tiberis, ante oculos obversatum esse scribis, abs te, Lucia mea Aurelica, fortiter litteris mandatum est. Gratulor tibi de versu accuratissime explicato :D . Quae verba inepta quidem esse confiteor, sed interdum nugis oportet delectari. O di immortales! Si te, Lucia, totum fere vesperum de hoc aenigmate meditaturam esse praesensissem, verba illa mystica a me propositum iri nego :lol: . Utcumque vero se habet res, gratias vobis ago maximas, quod aenigmate provocatos vos esse demonstravistis.
Valete. VII Idus Iunias. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Merc 08 Iun, 2005 18.51

Lucia Aurelica sodalibus s.d.

Accipite novum aenigma: :D

In manus mihi manuscriptum venit tam antiquum, ut finis eius non sit servatus. Quo aspecto hoc legi:

De tribus sapientibus
Rex quidam regno in suo tres viros habebat sapientes, quorum olim, ut mos est, sapientissimum eligere voluit. Quibus convocatis, ita dixit:
"En capitula quinque: tria atra ac duo alba. Nunc vestrum unicuique induetur unum, ut ceterorum capitula unusquisque possit videre neque suum. Is qui primus capituli sui colorem indicabit, omnium virorum sapientissimus a me declarabitur."
Quae post verba sapientibus tribus capitula atra sunt induta. Illi tempus per longum taciti permanserunt, quoad unus tandem exclamavit: "Capitulum meum atrum est!"
Qui a rege mirato corona imposita vir sapientissimus declaratus, rogatus est, quomodo aenigmatis solutionem invenisset. Atque ait vir praeclarus:...

Quis finem huius fabulae restituere poterit?

Valete!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 09 Iun, 2005 23.40

Mercurius Aureliae s. d.

Aenigma quidem illustrissimum! Ex qua solvenda magnam voluptatem cepi! Sed solutionem haud possum breviter explicare:

§. I. Certe si duobus sapientibus alba capitula dantur, tertius statim exclamabit in suo capite atrum esse.

§. II. Si nonnisi in uno capite est capitulum album ac in altero atrum, et is, qui atrum habet, nihil dicit, tertius certe dicet in suo capite esse atrum, quia si album habuisset, is, qui atrum habet, videns duo alba capitula iam exclamavisset (vide §. I.)

§. III. Si in singulis capitibus sunt atra capitula, qui eorum callidus est, facile id intelliget: si enim in suo capite, quod non videt, capitulum album esset, aliquis eorum iam exclamavisset in suo capite atrum esse (vide §. II.).

Ita callidissimus eorum sensit in omnibus capitibus esse capitula atra.

Confiteor me paullulum sufflatum esse de hac solutione... :D

Valete. Budapestini, d. V. Id. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Ven 10 Iun, 2005 16.29

Lucia Aurelica Mercurio Hungarico s.d.p.
Tu queque, Mercuri, vir es callidissimus, quia rationis genus sapientis huius perfecte es persecutus; et ut vera dicam, non putavi aenigma meum tam cito solutum iri :D ; tibi maxime gratulor!
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Lucia Aurelica on Sat 11 Iun, 2005 17.39

Lucia Aurelica sodalibus s.d.p.
Solvete nunc hoc aenigma simplex:
Quae res homini datur et ei pertinet; quam ille nemini tradit, qua tamen omnes familiares et amici eius utuntur?
Valete!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Sol 12 Iun, 2005 11.42

Iulia Luciae sal.

rectene suspicor rem abs te quaesitam esse nomen?

Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sol 12 Iun, 2005 12.33

Lucia Iuliae s.d.
Sophos! Ita est ut dicis!
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Lucia Aurelica on Merc 15 Iun, 2005 8.22

Lucia Aurelica sodalibus s.d.p.
Berliozi compositoris clarissimi pater filium suum aliam occupationem eligere voluit. Filius tamen, spectaculo semel viso in theatro quodam, in perpetuum a professione illa a patre amata abhorruit ac, ut novimus, se ad musicam convertit.
Quaeritur, quid super ostium theatri huius sit scriptum.
Valete.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Merc 15 Iun, 2005 18.10

Iulia Luciae Aurelicae sal.

Aliud aenigma propositura eram, sed nunc in ordine procedamus. ;-)
Videamus: Hector Berlioz venit Parisiam, ut patris volunttem sequens medicinae studeret. Ubi cum pervenerat, in Opera "Le Peletier" nuncupata visit Christophori Willibaldi Gluckis "Iphigeniam in Tauride", quod spectaculum maxime eum permovit et eum ad studium musicae incitavit.


Hic meum aenigma:

In regno quodam antiquissimo mos fuit, ut scelestibus capsula praeberetur cum duobus globulis, quorum alter fuit albus, alter autem niger. Scaelestis alterum e capsula globum depromere debuit oculis quidem clausis: Si depromit album, vita ei data est, si autem habuit nigrum, eum ducere iussit rex. Hunc morem multa per saecula secuti sunt reges illius terrae, usque aliquando rex crudelis ad potestatem pervenit, quo regnante aliqua de causa nemo globulum magistratibus monstrare potuit album, et fuit fama regem pro globulum album alterum nigrum in capsulam posuisse.
Nunc iterum quidam scelestis adfertur, facultas ei datur e capsula globulum depromere. Quid ei faciendum est, ut vitam suam servet?

Valete omnes.

P.S.: Aliud aenigmatulum: Cuius est sententia, quam in subscriptionem meam posui? Non certa sum, qua lingua primum est litteris mandata: haec autem quod legitis, ipsa converti e lingua Germanica.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Merc 15 Iun, 2005 20.29

Lucia Aurelica Iuliae s.d.
Primum iam credidi te aenigma meum solvisse :D ; sed quid ad theatrum et operam attinet, hac in re longissime a veritate abes. Insuper de verbis super ostium theatri positis quaestio fuit. (Confiteor me huius rei incertam esse: olim verba haec vere quivis legere poterat; sed an nostris quoque temporibus sint servata, nescio.) Praeterea: “spectaculumâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Iov 16 Iun, 2005 12.30

Iulia Luciae Aurelicae sal.

Me victam confiteor, et quitem ter victam! :-D
Berliozi causa interrete perscrutavi, usque inveni aliquid, quod mlus vel minus congruit, et praeter hoc nihil inveni theatri vel spectaculi, ad quod pertinere posset aenigma tuum.

Meum autem aenigma perfecte solvisti. Gratulor!

Quid attinet ad sententiam, non mihi erat Lucanus in mente. Quem autem Gauss videtur legisse. ;-) Princeps enim ille mathematicorum hoc anno in urbe mea celebratur, qui anno 1855o diem suum supremum obiit. Inter sententias eius habetur "Nichts ist getan, wenn noch etwas zu tun uebrig ist", quam sententiam Latine redditam in subscroiptionem meam posui.

Vale quam optime!
Gottingae, sub Iove denique benigno.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Ven 17 Iun, 2005 7.53

Lucia Aurelica sodalibus sal.
Cum nemo aenigma meum soluturus videatur, solutionem ipsa aperio:
Apparet patrem filium occupationem suam eligere voluisse, id est medicum fieri. Quodnam post spectaculum filius hac a professione abhorrere potesset? Videlicet “spectaculumâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 21 Iun, 2005 15.09

Lucia sodalibus s.d.
In momento una, at in aetate nulla.
In die nulla, at in anno duae.
Sine illa pauci, at cum illa nemo.
Quid est?
Valete!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron