Optimi nuntii (BEST OF)

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 24 Ian, 2005 23.10

Marcus Mercurio Tiberique s.d.p.
Quod ad illud „aut...aut“ attinet, iure me tuo reprehendis, mi Mercuri; oportebat enim scribi „plerumque...aliquando“. Sed secures bellicas humandas nunc esse censeo. Pergamus nuntios eligere optimos! Tu, mi Tiberis, quem nuntium tutemet optimum putas? Valete. :D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Lun 24 Ian, 2005 23.28

Tiberis Marco et Mercurio, amicis suis , p.s.d. :)

Marce Mercurique , mei sodales,
laude vestra versiculos in altum
tollitis vanos;teneor pudore
sic decoratus.

praemium, quaeso, date digniori.
digniori laus tribuatur, etsi
gaudeo – nam quis dubitare possit? -
laude benigna.

ne molestum sit tibi disputare,
longa an anceps syllaba quantitate,
Mercuri, an brevis videatur esse.
lis procul absit.
Last edited by Tiberis on Mart 25 Ian, 2005 2.25, edited 2 times in total.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 25 Ian, 2005 1.37

Mercurius sodalibus s.

Ecce nuntius optimus :!: Utinam et ego tanta facilitate carmen componere possem! :( Cras plura. :wink: Valete. Transaquinci, d. VIII. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 26 Ian, 2005 11.26

Mercurius sodalibus s.

Die lunae promissi quidem proximo die me plura esse scripturum: heri vero computator meus nescioquam ob causam interrete accedere non potuit. Nunc vero tibi explanare possum, quid sentiam: scilicet quod Tiberis elegantissime ac aptissime controversiae nostrae finem imposuit, carmine in metro illo Sapphico ad nos composito. :wink: Quid plura? Pergamus in litteris optimis colligendis! Valete. Transaquinci, in finibus Pannoniae Inferioris, sub Iove plurimum nivali, d. VII. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 28 Ian, 2005 1.08

Tiberis sodalibus suis sal.
in ea re cogitanda, quinam ex toto corpore plus mille nuntiorum optimus haberetur, non facere potui, ut unum nuntium ceteris praeferendum decernerem, quasi omnium praestantissimus esset, nisi forte omnia, quae in singulis foris sive areis scripta aut edita essent, pari studio perlegissem.
qua re aequum mihi visum est sententiam non dicere nisi de nuntiis in iis foris scriptis, quibus ipse interfui. sed quamvis certum modum quaestioni imposuissem, diu dubitabam , non de auctoribus quidem, sed qualem nuntium eorum eligerem. multum mihi deliberanti tandem placuit hoc iudicium:
--------------------------------------------------------------------------------

M. Favonius omnibus sodalibus, imprimis autem Mercurio Hungarico s.d.p.

Aliquot ante diebus in duo praecipue iter feci Hungariae municipia.
Quorum alterum, cui nomen est Scar(a)bantiae (Hungarice: Sopron), et parietinis Romanis et permultis aetatis barocae vicis aedificiisque maxime me delectavit. Escendi quoque in turrim, in qua vigiles adversus incendia excubuerant. In foro horologium accuratissime nuntiabat, quot horae, minutae secundaeque usque eo, dum Hungaria esset in Unionem Europaeam assumpta, transiturae essent: res admirabilis, ut quae demonstraret, quanto eius rei desiderio Hungari affecti esse viderentur.
Alteri municipio nomen est Sopianis sive Quinque Ecclesiis (Hungarice: P
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sat 05 Feb, 2005 13.25

M. Favonius sodalibus s.
Ecce alter nuntius, quem egomet optimum esse puto:

Missus: Ven Mart 19, 2004 2:35 pm Thema nuntii: Patibulum nro: 155

Mercurius Hungaricus omnibus s. d. Ludamus, sodales! Nescio an ludum, quod nunc vobis demonstraturus sum, vos noveritis: ludus enim hic, ut puto, in toto orbe terrarum notus et vulgatus est. Cui nomen est "patibulum", regulae autem haec sunt: Qui "aenigma" novum proponere velit, titulus ei cuiusdam pelliculae (movie), libri etc. eligendus est - exempli gratia "Age of Innocence" - qui titulus Latine est reddendus ("aevum innocentiae"). Lineae breves pro litteris tituli sunt ponendae (e. g. pro verbo "aevum" -----); qui autem invenire vult, quidnam sub lineis lateat, ei una littera est scribenda, quam titulo inesse suspicatur; quae suspicio si recta fuerit, illa littera ei, qui aenigma proposuerit, in titulo prodenda est (e. g. "a": A----) (aevum); sin falsa, error exstitit, errare autem nonnisi septies licet. (In ludo originali post singulum errorem linea una delineanda est, quibus lineis homo in patibulo dependens efformandus, quae figura septem lineis constat. Quam vero rationem imitari hic certe non possumus... ) Cavete, sodales, ne titulos parum notos proponatis!


Inspicite modo colloquiorum indices („quotiens perlectus“: 10864, „responsa“: 407) et colloquia nostra patibulo a Mercurio Hungarico ingeniose instructo singularem in modum amplificata esse intellegetis.
Valete. Non. Feb. Ad Cornicum Campum.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 06 Feb, 2005 1.33

Mercurius Marco suo s. d.

Partim equidem non minime me laetari scito, doctissime mi amice, quod colloquium illud a me institutum laudasti; partim vero paullulum doleo ludum istum omnium thematum celeberrimum factum esse. Quid? quod sunt themata, quae illo notabiliora, ac doctiora sunt, rarissime tamen a nobis frequentata. Certe, dulce ac iucundum est cum sociis ludere; nec ludus ille omnino despernendus esse mihi videtur, cum nos ludentes etiam de operibus illis diversis, quorum titulus ab aliquo nostrum est pro aenigmate propositum, saepius colloqui solemus. Unum est, quod doleas, scilicet quod novi sodales (...) illud colloquium haud visitant, quamvis facile in illo ludo partem habere possent. Ibi enim epistola magna non esset eis scribenda, nonnisi littera una adponenda, quam in titulo inesse suspicantur. Haec calamo agresti. :oops: Quaenam de ea re tibi opinio? (non de calamo meo, sed... :D) Vale. Transaquinci, d. VIII. Id. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 06 Feb, 2005 12.10

Marcus Mercurio suo s.p.d.
Litteris tuis, amplissime mi amice, perlectis atque perpensis fieri non potest, quin tibi partim assentiar, partim obloquar. Neque enim causam esse puto, cur Patibulum tuum „omnium thematum celeberrimum factum esse“ doleas, praesertim cum tibimet ipsi id non „omnino despernendu(m) esse“ videatur. Quot vero sodales nuntios ad Patibulum pertinentes perlegerint, nescimus; sed quotiens perlecti sint, manifestum est. Qua de re non alienum videtur contendere Patibulo tantam inesse vim, ut non solum sodalium delectet animos, sed etiam ad humanitatem eruditionemque prosit augendam. Ut exemplo utar: equidem ab amicis Brasilianis, qui ludo nostro interfuerunt, adductus sum, ut Euclidis da Cunha librum „De bello Sertaneio“ („Os Sertões. Campanha de Canudos") legerem deque re adhuc prorsus mihi ignota certior fierem. „Sunt (quidem) themata, quae (Patibulo) notabiliora ac doctiora sunt“, sed ea „rarissime... a nobis frequentata“ esse nego, idque indice colloquiorum inspecto apparebit. Quod vero ad novos sodales attinet, plane tibi assentior. Cum Fórum vestrum Hungaricum nuper visitavissem, Hungaros Latinitatem colentes, quamvis sodales tuos, mi Mercuri, ad colloquia nostra pertrahere conatus esses, consimili difficultate implicatos esse intellexi. Quid igitur? Suos quisque nostrum amicos adhortetur oportet, ut ad colloquia Latina veniant nuntiosque legant atque mittant. Ceterum non dubito, quin forum nostrum in suo statu mansurum sit. „Pauci, sed leones.“ :D :lol: Quam laetissimam tibi exopto Dominicam.
VIII Id. Feb. Ad Cornicum Campum solis luce completum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 07 Feb, 2005 1.22

Mercurius Marco suo sodalibusque s. d.

Tuis verbis convictus arma en depono, amice. Ludendo enim de antiquitate colloqui quis vetat? ut verbis Flacci paullum commutatis utar. :D Ceterum nescio, utrum ludus noster "Patibulum" nominatus iam antea vobis notus fuerit, an solummodo a meo colloquio illum cognoveritis? Egomet iam in gymnasio cum sociis a hoc ludo non minimam voluptatem capiebam. Non sine iactatione dico iam tum titulos, quos ad aenigma eligissemus, Latine a nobis esse redditos... :wink: Vale ac valete. Transaquinci, d. VII. Id. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Patibulo

Emitteby Marcus Favonius on Lun 07 Feb, 2005 14.37

Marcus Mercurio suo s.
Iam dudum notum et mihi est Patibulum! Qui ludus a discipulis nostris „Galgenm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron