Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Ultimum aenigma...

Emitteby Marcus Favonius on Mart 24 Aug, 2004 20.48

M. Favonius sodalibus sal.

Equidem hac epistula finem facio aenigmatis proponendis: Ne quid nimis!

En accipite hoc ultimum aenigma, idque malum :twisted: atque pravum, quod cavete ne in serium convertatis!
:lol:
_______________ mu
l_ u_ c_ e_ r_ n_ a lieres
est_ est_________ mu

Valete.

IX Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 24 Aug, 2004 21.48

Iulia sodalibus, imprimis Gastoni et Marco sal.

Intellexi tuum "elementatim", sed cum nimios numeros proposuisti et tam facilem neglexisti condicionem, dare volui tibi facultatem emendandae solutionis tuae. Numeri aequi sunt 2, 4, 6, ... (ut Anglice "even"). Numerus ergo, qui restat solus omnium a te propositorum, est 422002.
Compositores aenigmatum huius certaminis, quod primum institutum est anno millesimo nongentesimo sexagesimo primo (MCMLXI), diligunt numeros annorum vel aliarum rerum in iis occultare. Nunc dic mihi, e quo anno sit aenigma meum, quod vere nonnisi e talibus constat numeris! :wink: In tribus e quattuor aenigmatibus eius anni latuerunt numeri, in quarto non potuit, quia fuit aenigma geometricum.

Iam explicavi cur Terra sit calidior in perihelio:
Planetae quidem quo longius absunt a Sole, eo sunt frigidiores, quia radii Solis in duplici distantia valent solum partem quartam.

Id valet in omni radiatione, ergo etiam in lucis caliditatisque. Terra, cum longius abest a Sole, est in aphelio et itaque frigidior, calidior autem est in perihelio, ubi proprior est Soli, ut iam nomen dicit.

Marce: De aenigmate tuo adhuc nulla venit mihi idea... :cry:

Valetote.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Gastón on Merc 25 Aug, 2004 14.21

Gastón Iuliae ceterisque sal.

Iam intellego :) In lingua Hispana "números pares" et "números impares" dicimus. :wink: In interreti etiam hunc textum inveni a Sancto Thoma de Aquino scriptum:

Unde primum concedimus, quia verum concludit, quamvis non recte concludat; eo quod si ponatur Deum facere aliquid infinitum secundum unum modum, adhuc potest aliquid infinitum facere in alio ordine, sicut si posset facere infinitos leones: infinito enim non est aliquid maius in illo ordine quo est infinitum, sed secundum alium ordinem nihil prohibet aliquid esse aliud maius infinito: sicut numeri pares sunt infiniti; et tamen numeri pares et impares simul accepti sunt plures numeris paribus.


"Números iguales" (numeri aequi) sunt nobis 17 et 17 (17=17).

Ut tu rectissime dixisti, Iulia, vis radiationis solis reciproce proportionalis est quadrato distantiae. Temperatura tamen Terrae est calidior in aphelio :twisted: :?:

Valetote!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De aenigmate meo novissimo...

Emitteby Marcus Favonius on Ven 27 Aug, 2004 18.06

M. Favonius aenigmatum amatoribus sal.

Vespertina hac hora, qua imber paene assiduus, mihi venit in mentem explicare, qua ratione novissimum meum solvatur aenigma. Quod enim timeo :o ne tam obscurum sit atque perplexum, ut solvi nequeat.

Videamus ergo:

A) „L_u_c_e_r_n_a sublata“:

Voci tollendi duplex subiecta est vis:

I) tollere aliquid = aliquid magis conspicuum facere:
Locis vacuis inter litteras interpositis vox lucernae sublata, id est magis conspicua facta est.

II) tollere aliquid = removere aliquid: „lucerna sublata“ = „lucerna remota“.

B) „est_est“ > lacuna, i.e. nihil (est) inter „est“ > „nihil interest“.

C) eodem modo quo B:
„mu
lieres > inter „mu“ (est) „lieres“ > „inter mulieres“.
mu“

Aenigmate ita soluto haec apparet sententia:

„Lucerna sublata sive remota nihil interest inter mulieres“: verba sane acerba.

Quae autem ita commutari possunt, ut viri cum mulieribus :lol: exaequentur:

„Remota lucerna nihil interest inter viros.“

Valete.

VI Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Sol 29 Aug, 2004 17.37

Gastón Marco Favonio Iuliae ceterisque

Difficillimum, Marce, solutu erat tuum aenimga. :o Ego enim pars A explicationis tuae adhuc non intellego. :?

Magis etiam confusus sum cum tribus aenigmatibus numericis quae Iulia propossuit et annos occultant. :?

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Sol 29 Aug, 2004 18.57

Marcus Gastóni ceterisque aenigmatophilis pariter omnibus sal.

Multi sunt modi, quibus vocem lucernae scribendo magis conspicuam facere possis:

lucerna > LUCERNA vel lucerna vel lucerna vel lucerna vel, ut in aenigmate meo,
l u c e r n a (locis vacuis inter singulas litteras interpositis):

„lucernam tollere“ ergo hoc in aenigmate = „vocem lucernae magis conspicuam facere“.

Aenigma meum vero ab ambiguitate dependet vocis tollendi; „tollere“ enim hoc loco non solum „aliquid magis conspicuum facere“ significat, sed etiam „aliquid removere“ (cf. „aliquem de medio tollere“).

Quam rem abs te intellectum iri pro certo habeo :lol: .

Ut finem faciam:
In ephemeride quadam Hispanica nuper hanc inveni quaestionem:
Lactario duo sunt urcei, quorum alter lactis sextarios capit III, alter V.
Quomodo unum metiri potest :?: ?

Valete.

IV Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

de aenigmate tuo

Emitteby damianus on Sol 29 Aug, 2004 21.31

Ave Marce,

si prior aenigma prior nimis obscurus difficilisque fuit, hoc quidem levius fecisti!!! :lol:
desperavistin' de ingenio nostro an potius nos aliquando indulgere te optatum putabo? :?:

Ut redeam ad quaestionem tuam: si urcei duo lactario sunt, unus sextarios V capiens, alter sextarios III, sic commode faciat ad lac metendum: ambobus vacuefactis, impleat hunc lacte et in illum quantitatem mensam obverset, dein rursum impleat minorem et cum eodem lacte illum maiorem usque ad culmen.
Quod restat minori, sextarius I lactis est!

Vale! :D
damianus
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Aug, 2004 21.09

Emitteby Marcus Favonius on Sol 29 Aug, 2004 21.51

Macte sagacitate, Damiane!

Sed iam aenigmatis satiatos nos esse arbitror... :lol:

Vale, valete.

IV Kal. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 30 Aug, 2004 22.17

Iulia sodalibus sal.

Recte arbitratus es, Marce! :lol: Post tuis aenigmatibus, quorum alterum, ut dixisti, "malum atque pravum", alterum facilius - quamquam dat facultatem ameliorandi: quos alios numeros sextariorum metiri possibile est, et quomodo? - , melius aenigma vobis proponam, de quo spero vobis vobis fore cogitandum! :wink: Solutio autem etsi fortasse difficilis inventu, tamen facilis est intellectu.

Videte ergo:
Habet aliquis hortum quadratum (8*8 metri), cuius in angulis adversis desunt quadrati parva (1*1 m), ita, ut magnitudo horti est 62 metri quadrati:
......__ __ __ __ __ __ __
.__I..................................I
I.......................................I
I.......................................I
I.......................................I
I.......................................I
I.......................................I
I...................................__I
I__ __ __ __ __ __ __I

Nunc emit 31 fragmenta caespitis 1*2 metrorum, quibus tegere vult hortum suum. Estne possibile hoc, aut oportet secare fragmenta? :?:

Valete.

Gottingae, a. d. III Kal. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 27 Oct, 2004 16.43

M. Favonius sodalibus sal.
His diebus in aliud demigravi municipium, cui nomen est Cornicum Campo (Germanice Krefeld, id est Kr
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 27 Oct, 2004 20.59

Iulia sodalibus, imprimis Marco sal.

Iohannes Iosephus Merlin, constructor instrumentarum musicae e oppido "Huy" pedirotas invenit. Incidi in paginam interretialem, ubi imaginem invenietis pedirotarum eius: http://www.mopo.de/other/5700_5844.html

Cras aliud vobis aenigma proponam.

Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 29 Oct, 2004 3.21

Spartacus Favonio suo sal.


Ave, docte Favoni!

Beatissimam reditionem te exopto. Intermissio tua, quamquam parva forsan fuerit, mihi longa videtur, adeo nos sive auxilio sive sapientia sive sodalicio tuo hactenus eguimus.

Nunc, quoniam ad te fari possum, laetor! Bene valeas.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Ven 29 Oct, 2004 19.09

Iulia sodalibus sal.

Propositura eram vobis aenigma inventorium ut Marcus noster :D , cum incidi in hanc incredibilem rem:

Ante unos dies in terra quadam (A) magnum animal terreste (B) adhuc vivens in altitudine viginti fere metrorum ex electroductu pendebat.

Dixit aliquis de ea re "Si putatis esse UFOnes, fortasse etiam hoc potestis putare", donec certior factus est imaginem, quam viderit, ostendere veritatem.

Quid accidit? :?:


Valetote.
Gottingae, a. d. IV. Kal. Nov.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 31 Oct, 2004 23.20

Marcus Iuliae s.d.p.
Equidem prorsus ignoro, quid acciderit. Victoriam adepta es de me: confiteor :oops: , sed me consolor, quod victus sum abs te, Iulia. :lol: Vale. Pr. K. Nov.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 02 Nov, 2004 19.52

Iulia sodalibus, imprimis Marco sal.

Alascae ingens alces in electroductum incurrit, dum in humo iacuit, et cornibus haesit. Tum tensum est et alces in altitudinem sublatus est. Solum cum animadverterunt electromechanici aliquid esse mirum, ierunt videre, et invenierunt alcem adhuc viventem, quem detuterunt et post necaverunt.

Videte modo ipsi:
http://www.joe-ks.com/archives_oct2004/Wired_Moose.htm

Valete.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron