M. Favonius Spartaco ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Monstro abs te, mi Spartace, proposito nomen puto esse
basilisco. Isidori verba tibi nota esse suspicor: basiliscus, id est "regulus eo, quod sit rex serpentium" (or. XII 4). De quo Latine scripserunt Plinius, Solinus, Lucanus (IX 724sqq.), Ammianus Marcellinus (XXII 15, 27; XXVIII 1, 41).
Ecce
Plinii verba:
„Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices, non contactos modo, verum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est. Creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum. Atque huic tali monstro – saepe enim enectum concupivere reges videre – mustellarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. Inferciunt has cavernis facile cognitis soli tabe. Necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur“ (n. h. VIII 78sq.; cf. Lucan. IX 724sq.).
Eiusdem:
„Basilisci, quem etiam serpentes ipsae fugiunt alias olfactu necantem, qui hominem, vel si aspiciat tantum, dicitur interemere, sanguinem Magi miris laudibus celebrant: coeuntem picis modo et colore, dilutum cinnabari clariorem fieri. Attribuunt ei successus petitionum a potestatibus et a diis etiam precum, morborum remedia, veneficiorum amuleta. Quidam et Saturni sanguinem appellant“ (n. h. XXIX 66; cf. Isid. XII 4, 6).
Nunc ad verba
Solini:
„Cyrenis ab læva Africa est, ab dextra Ægyptus, a fronte sævum et importuosum mare, a tergo barbarorum variæ nationes, et solitudo inculta, squalens et inaccessa, quæ basiliscum creat, malum in terris singulare.
Serpens est pæne ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum vel aliorum animantiam exitiis datus, sed terræ quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique exstinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut æra nulla alitum impune transvolet, infectum spiritu pestilenti. Quum movetur, media corporis parte serpit, media arduus est, et excelsus. Sibilum eius etiam alii serpentes perhorrescunt: et quum acceperunt, fugam quæque, quoquo potest, properant. Quidquid morsu eius occiderit, non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tantum vincitur, quas illinc homines inferciunt cavernis, in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni comparaverunt. Ut ædem Apellis manu insignem, nec araneæ intexererit, nec alites involarent, cadaver eius reticulo aureo suspensum ibidem locarunt“ (XXVIII).
Valete.
III Id. Oct.