De feminis illustribus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Livia on Merc 06 Oct, 2004 15.45

Doctissimis sociis Livia sal.

si licet, velim citare aliquot versus poetriae (?) amatissimae:

Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
me legat ut nemo quam meus ante, velim,
sed peccasse iuvat, vultus componere famae
taedet: cum digno digna fuisse ferar.

Valeatis quam optime.
Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Marcus Favonius on Merc 06 Oct, 2004 19.25

M. Favonius sodalibus pariter omnibus sal.
Primo post Christum natum saeculo in patria mea nata est femina (A), quae nihil aliud per omnem vitam agitavisse traditur nisi ut filium (B) ad summos proveheret honores. Qui autem cum in summum civitatis locum ascendisset, malam matri gratiam reddidit; iussu enim filii atrociter trucidata est. Quibus verbis hoc annectendum esse puto: Nata est femina in oppido (C), quod (eodem scilicet anno, quo Paulus priorem ad Thessalonicenses epistulam scripsisse dicitur) ex ipsius vocabulo nominatum esse celeberrimus rerum scriptor Romanus (D) memoriae tradidit. Iterum quattuor quaeruntur nomina.
Aenigmate soluto, Damiane, nescio an huic themati finis imponendus sit. Vos quid censetis?
Ceterum te, Livia, Sulpiciae poëtriae amatricem esse gaudeo, sed de vocabulo poëtriae dubitandum esse nego; lege modo Cic. Cael. 27, 64: „Velut haec tota fabella veteris et plurimarum fabularum poëtriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest!“ Cf. etiam ποιήτρια.
Valete quam optime.
Pr. Non. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Livia on Merc 06 Oct, 2004 22.26

Marco Livia sal.
tibi gratias ago quia me certiorem fecisti de vocabulo "poetria".
Nomina quae quaeruntur sunt forsitan ista: A Agrippina Minor, B Nero, C, Oppidum Ubiorum, Colonia Agrippina, D Tacitus ?
Valeatis quam optime, Livia
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Marcus Favonius on Merc 06 Oct, 2004 22.57

Marcus Liviae s.d.p.
Laudo sagacitatem tuam in aenigmate solvendo, cautionem in respondendo, celeritatem in scribendo. Quod vero ad Tacitum attinet, lege quaeso Tac. ann. 12, 27: „Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, in quo genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum e vocabulo ipsius. Ac forte acciderat, ut eam gentem Rhenum transgressam avus Agrippa in fidem acciperet.“ Quid ergo? Aenigma abs te absolutissime solutum esse apparet. Cura, ut bene quiescas.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 07 Oct, 2004 1.16

Cunctis s.p.d. B. Bernardus

Gratulor tibi, Livia! Et nunc... quod ad thema animos nostros vertemus? :roll:

Valete!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Marcus Favonius on Iov 07 Oct, 2004 21.08

M. Favonius sodalibus sal.
Ecce nova femina illustris: Elfriede Jelinek, auctor Austriaca, praemio nunc Nobeliano ornata. Gratulemur ei de tanto honore!
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 08 Oct, 2004 0.39

Spartacus Iulae, Favonio, Herimanno, Bernardo, Discipulo, Damiano, Gastoni, ceterisque sodalibus quos, propter temporis brevitatem, omittere malui s.p.d.

Id quod ad epistulam ex Heloysa attinet, sentio, ut ita dicam, nusquam feminam ullam alibi umquam tam luculente et studiossisime talem declarationem amoris, quae animum nostrorum graviter movere solet, cuicui suo fecit.

Egomet amborum litteras - id est, Abelardi Heloysaeque - una sola nocte legi. Paene lacrimabundus, somnum capere non queivi, quae cupiditas extremum sciendi non parva erat! Abelardus animum nudans vel scelum tragicum narrans vel adversam fortunam aequus tolerans, Heloysa contra, simul placide simul robore, nec omittam docte magnaque dignitate, ipsius fatum ferens: hoc cuiusvis naturam, cum legerit, frangit!

Haud miror si, istas legendo, vos tam commoti fiatis quam egomet ipse!


Curate ut valeatis.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Beatus Bernardus on Ven 08 Oct, 2004 2.46

Spartaco omnibusque aliis sodalibus sal. B. Bernardus.

Istarum litterarum prima lectione, scias, Spartaco, me quoque non potuisse quin copiose flerem ita ut amici mei a maestitia mea multo turbati essent. Alias malebam Abelardum et Heloysam numquam se novisse, alias volebam amorem suum perpetuo permansisse. O res miserabilis! Di faciant ut nemo nostrum sortem tam crudelem patiatur!

Curate ut bene valeatis. BB
Last edited by Beatus Bernardus on Sat 09 Oct, 2004 4.08, edited 1 time in total.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Spartacus on Merc 13 Oct, 2004 23.38

Spartacus Beato Bernardo sal.


Mihi valde placuit, Bernarde, quia tu ipse, litteras Heloysae Abelardique legendo, magnopere commotus factus es.

Ut Virgilius fere dixit, ille princeps poetarum: "sunt lacrimae rerum, et mentem mortalia tangunt".

Iubeo te optime valere!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 14 Oct, 2004 3.52

Spartaco honesto s.p.d. B. Bernardus:

Ita thema novum invenimus! :idea: Quidni?... Conemur fabulas quam lacrimosas disserere tamquam aenigmata solvenda. Pergo:

Secundum fabulam cuiusdam acutoris insignis (A), quidam filius (F) matris praeclarae (M) nece obiit manu cuiusdam regis (R) qui thesaurum patris eiusdem filii sibi adipisceretur. Cadavere filii e mare tracto, mater (eadem M supra) modo horribili consilium ulciscendi init. Qui sunt A, F, M, et R?


Valete omnes!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

De Hecuba

Emitteby Marcus Favonius on Iov 14 Oct, 2004 12.34

M. Favonius Beato Bernardo s.

Euripidis Hecuba in Latinum conversa est ab Erasmo Roterodamo.

Ecce Polydori umbrae verba:

"Adsum, profectus e profundis manibus/
Noctisque portis, caeca qua silentium/
Ab arce porro caelitum sita est domus/
Polydorus Hecuba natus e Cisseide/
Priamoque patre, quem simul coepit timor/
Ne Phrygia Graio marte caderent moenia/
Me furtim alendum Troico emisit solo/
ad hospitam Polymestoris Thracis domum".

Quid ergo?

(A) Euripides
(F) Polydorus
(M) Hecuba (Graece Hekábe)
(R) Polymestor.

Gratias tibi ago pro aenigmate tam iucundo...
:D
Vale.
Pridie Idus Octobres.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 14 Oct, 2004 17.26

B. Bernardus sal. Marco Favonio.

Egregie fecisti, o sapiens sodalis! :) Ita verbis in ore Polydori ab Erasmo positis aenigma soluisti. Atque quam tristitiae fabula! Fleamus de talis sortibus. :cry: Vale!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Marcus Favonius on Ven 15 Oct, 2004 22.15

M. Favonius sodalibus s.
Ex quodam narrationum thesauro hoc ortum est aenigma:
Vir quidam nobili genere natus tanto libertatis amore erat incensus, ut recusaret, quominus uxorem duceret. Sed a civibus denique compulsus puellam rusticam sibi destinavit ab eaque postulavit, ut suae voluntati omni ex parte morem gereret. Et temptavit maritus uxoris oboedientiam: Primum ei duos ademit liberos, quos pepererat, deinde post multos annos eam abegit, tum uxori eam futurae in ministerio esse iussit. Quae omnia animo prompto paratoque tolerata atque facta sunt. Quo animadverso maritus novam, quae videbatur, uxorem filiam esse dixit a patria procul educatam uxoremque pristinam ob insignem eius oboedientiam fidemque in integrum restituit.
Quaeritur, (a) quod nomen puellae rusticae fuerit, (b) quis de ea scripserit (multi sane sunt).
Valete.
Idibus Octobribus.
:roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Livia on Sol 17 Oct, 2004 0.42

M. Favonio Liva s.p.d.
nescio an rectum sit responsum meum sed cum Italica sim, mihi aenigma legenti extemplo venit in mentem nomen illius Griseldis , mulieris maximae constantiae et patientiae, de qua G. Boccaccio fabulam scripsit lingua vulgari et quam F. Petrarcas in linguam Latinam vertit: “ De insigni obedientia et fide uxoriaâ€
Livia
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Sol 21 Mart, 2004 17.57

Emitteby Marcus Favonius on Sol 17 Oct, 2004 9.36

Marcus Liviae s.d.p.
Recte praeclare egregie, Livia! Gratulor et gaudeo. Timebam enim, ne aenigma difficilius esset quam ut solveretur. Boccaccius, Petrarca: litterarum Europaearum columina principesque!
Quam iucundissimum tibi Solis exopto diem.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron