Salvete!
Diu abfui, et quanta profusione disserueritis video, multa argumenta tetigistis, quae dubia mea de ecclesia longe a delendo multiplicarunt.
Quisutdeus, si vis me partes epistolii mei superioris explanare, quae forsitan nimis dilicato sermone artificiosius conscriptae sunt, ne dubita quin libentissime faciam, praesertim si quando nova argumenta disserendi introducere possint.
Vere cuncti Ecclesiae historicae improbare videmini, quod rei religiosae minus quam pecu(ni)ariae (nummos fidelesque multiplicandi) politicaeve faverit; Ecclesiae hodiernae contra puto cuncti cognoscitis regressum ab antiquis peccatis. Bene.
Pollet ceterum plurimum inter plurimos illud, Ecclesiam fuisse bonam et ingenuam fidelium orantium congregationem ante imperii illecebras, quae eam in officinam reliquiarum, honorum, indulgentiarum, munerum et tormentorum converterint. Melius.
Vniversi fere resolvunt Ecclesiae necesse ad primordia reverti, ad opera pro pauperibus, ad excolendas doctrinas, ad humanitatem hortando pacandam. Optime.
Sed quid magis potestatem confirmat, quam beneficia profusa plebi? Da mendico frustulum panis, da pultis cochlear et cubile marcidum ex aula vel melius ex publica impensa, eiusque cum gente dominus eris. Cogitate paullulum plebibu medii aevi: ipsae variis ex coetibus erant, quos si breve duo in agmina reducere velimus, pauperes (opifices, litteratores, agricolae - melius simplices fossores), qui tantulum ut vix vitam producerent possidebant (illi erant, qui mox burghenses forent), et miseros (mendicos, ultimos filios hereditate privatos et ad latebras familia compulsos, prostitutas), qui prosus inopes erant, videamus. Cum sub feudis ordo desset omnino publicus, ut quicumque dominus quocumque tempore furari, opes revocare, domus sibi nuncupare familiasque in viam abicere posset, dummodo armatos proprios haberet, quisquis pauperum sua simul gente nilo labore dominorum in miserum prorsusque inopem poterat mutari. Et in hoc stabat potestas dominorum. Sed in hoc stabat etiam Ecclesiae potestas, quia munificentia sua plebium grassatoribus subiectarum amorem et fidelitatem sibi facillime adlicere poterat. Adde, quod vita monastica vitam angustam daret, sed certam; mercata divitias forsitan darent, forsitan mortem, propter insidias viarum. Adde denique, quod Ecclesia cultuum, litterarum et scientiae compos esset, omnibu plebibus illitteratis: quinam labos sacerdotibus, qui semper et in omni populo apud proceres fuerunt, rudis plebis rerum novarum iure studiosae historiolis suis de Inferno, de Castigatione Divina, de Basabub et strigibus fallendo, fide posita at amore allecto, compescere vires? Nullus edepol!
Quo ergo pergam, requiratis licet: ad hoc, Ecclesiam (immo, ecclesias) numquam bonam et ingenuam in pauperes fuisse, sed semper potentiae studiosam, et si qui dicit imperium Romanorum ecclesiae illecebras iecisse corrupturas, ego dicere malo illecebras accipere, qui ad illecebras sit natura paratus, ut qui potentiam suampte moliatur. Addo, quod Ecclesia Imperio opus erat, ut amorem populi in Rem Publicam reficeretur: ad hoc Constantinus Concilium Nicaeae convocavit: nimirum Primum Concilium Ecclesiae imperator paganus, qualis Constantinus erat, convocavit. Ceterum, omnes religiones quae unum deum colunt, unam veritatem habent, et ad alias et alienas veritates persectandas NATVRA paratae sunt.
Multa ergo ecclesiae non intellego, sed hoc per saecula clarum est: illa institutum politicum praesertim et institutis politicis deserviens nata est, nec umquam ingenua fuit. Etiam nunc omnia quae dicit sunt ad rem pecu(ni)ariam: ad fideles, ad nummos augendos, ut puto.
Valete mihi!