Missus: Sat 30 Dec, 2006 18.32
Marcus Rhumaki amico suo consultissimo et Agricolae sodali rerum metricarum studiosissimo sal. pl. d.
Quod ad s litteram detractam attinet, optime mi Rhumak, haec addere mihi liceat verba Ciceronis (or. 48, 161):
Ceterum Cicero ipse adulescens, cum Arati Phaenomena Latine redderet, hos versus scripsit:
Cf. etiam inscriptiones sepulcrales:
CIL XIV 525
CIL IX 104 (Brundisio)
Forsitan operae pretium sit legere, ea de re quid scripserit G. B. Perini, Due problemi di fonetica latina (Romae 1974, pp. 113ss. Quod opus adhuc mihi ignotum esse doleo.
Equidem s litteram illam, quamvis auribus vix percipiatur, tamen – pro mea scilicet consuetudine – semper scribo.
-------------
In nuntio, quem heri ad Iuliam nostram misisti, optime Agricola, hoc legitur:
Equidem fateor me non intellegere, quid hoc sibi velit: verbum „prŏprĭŭs“ anapaestum, id est u u – (sicut „pĕrĕō“)? Oro te rem aperias, ne qua inter nos sit dissensio.
[Obiter dictum: metr. anapaest. vel uu- vel – - vel –uu vel uuuu (proceleusmatic.); quod tibi notum esse pro certo habeo.]
Optime valete, amici carissimi.
III K. Ian. Ex Rhenania inferiore.
Quod ad s litteram detractam attinet, optime mi Rhumak, haec addere mihi liceat verba Ciceronis (or. 48, 161):
Quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic enim loquebamur:
qui est omnibu' princeps
non omnibus princeps, et:
vita illa dignu' locoque
non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
Ceterum Cicero ipse adulescens, cum Arati Phaenomena Latine redderet, hos versus scripsit:
90 inter paries gelidas Aquiloni’ locatae
120 Orioni’ iacet levipes lepus.
Cf. etiam inscriptiones sepulcrales:
CIL XIV 525
Aelie Felic/issime bene/merenti locu plenu da/tu sibi et marito suo advenienti
CIL IX 104 (Brundisio)
L. Cuspiu / Primu v. a. / XXV. h. s.
Forsitan operae pretium sit legere, ea de re quid scripserit G. B. Perini, Due problemi di fonetica latina (Romae 1974, pp. 113ss. Quod opus adhuc mihi ignotum esse doleo.
Equidem s litteram illam, quamvis auribus vix percipiatur, tamen – pro mea scilicet consuetudine – semper scribo.
-------------
In nuntio, quem heri ad Iuliam nostram misisti, optime Agricola, hoc legitur:
verbum proprius anapestum est