Hinc de mythologia et narretur et quaeratur!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Iov 29 Iul, 2004 21.24

Spartacus omnibus sodalibus sal.

Si paululum prodire in Vulcani themate mihi licet, volo vos certiorem facere de re relata quam nuperrime inveni, ex libro octavo "Etymologiarum" ab Isidorio Hispaliensi (ca 560 - 636 anno Domini), in capite undecimo " de diis gentium" nuncupato.


<<
(1) Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produuntur, et pro uniuscuiusque vita vel meritis coli apud suos post mortem coeperunt, ut apud Aegyptum Isis apud Cretam Iovis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinos. (2) Eodem quoque modo apud Athenas Minerva, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos LIber, apud Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et compositis carminibus in caelum eos sustulerunt. (3) Nam quorundam et inventiones artium cultu peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem vocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate.
>>


Et alibi:


<<
(39) Vulcanum volunt ignem < praedicare>; et dictus Vulcanus quasi volans candor, vel quasi volicanus, quod per aerem volat. Ignis enim e nubibus nascitur. (40) Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascantur. (41) Claudius autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus < est|> ignis, sed quasi claudus eiusmodi speciem motumque habet. Ideo in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest.
>>


Et aliquid iterum de Vulcano alibi inventum:



<<
(78 ) Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium nonisi calore consistit, unde est ( Virg. Georg. 3, 97): Frigidus in Venerem senior.
>>



Veniam petens, obsecro vos!, putatisne scientiam etymologicam illius viri Isidorii aliquanto necopinatam? Ista quae dixit de "volicano" (39) et de Claudio (41) mihi absurda videntur. Praeterea, quid inscitius est quam
"caloris" Veneris causa - hercle! - Vulcanus eam in matrimonio iunxisse?


Hinc Spartacus cum erubescens in ipsa ignorantia tum timens ne dedecori propter suam inscientiam vobis fuerit, finem facit.

Valete!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Iov 29 Iul, 2004 22.10

Iulia omnibus, praecipue Spartaco s.p.d.

Revera saepe mirari potest, quantam habuerint imaginationem certi auctores de origine deorum eorumque nominum atque munerum et cultuum! Res solae, quae credibiles mihi videntur, sunt, ubi dicitur Vulcanum ex Olympo praecipitatum symbolum esse ignis e caelo in terram venientis fulminum specie, et ut ignis causa fabris attributus sit.

Tamen est quiddam insolitus Vulcano, is modus partus e fremite, factum, ut claudicet solus inter omnes deos, coniugium illud cum Venere, ...
Nescio quod eo faciam.

Tamen fortasse legam eum librum ovtavum, voluptatis modo causa :wink:


Valetote.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Sat 31 Iul, 2004 19.32

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Iulae sal.

Responsum tuum de Isidorio, Iulia, mihi placuit. Bene facis, bene fecisti.

Beatas ferias te exopto!

Requiesce sed latinitatis non obliviscere.

Valeto!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Lun 09 Aug, 2004 1.58

Spartacus omnibus sodalibus mythologiam diligentibus sal.


Propter aenigmata nuperrime a Favonio proposita, ego paucis horis cogitabundus constitui haec scribere, quae ad rem mythologicam attinent, ubi quidpiam prodigium monstrumve provocavit peregrinos ad aenigma respondendum. Quisquis erraret in summo discrimine esset atque sine mora capite damnatus.

Exempli gratia, Sphinx monstrum erat corporis leonis capitisque mulieris. Sedebat in cacumine rupis scopulisve; inde peregrinos transeuntes in viam Thebae scrutata erat. Oedipus vero eam bestiam non cecidit, sed cum hic vir apte illud respondit quod huic quaesitum erat, Sphynx, furore commota, sese interemit.

Chimaera autem, monstrum speciei horribilioris “flammarum evomentis” erat, id est, quod ignem ex ore emmittebat. Capita duo habebat: alterum adspectus leonis alterum faciei caprae, et postremo habebat corpus draconis. Ille vir magnae virtutis, Bellorophon nuncupatus, Pegaso equo alato adiuvante, Chimaeram Lyciae occidit.

Mihi magno levamento est, quod Marcus non est utrumcumque portentum; non necat eos qui errant. Immo, cum idoneum responsum ei detur, applaudit probatque!


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 12 Aug, 2004 18.08

Spartacus omnibus sodalibus sal.

Infeliciter, sodales, accidit ut computatrum domesticum ab die hodierno in collapsu factum sit. Fortunam prosperam habendo, mox potero denuo litteras electronicas vestras perlegere. Interea dum, maereo!

Sed quid moretur? Simul ut systema internum bene egerit, dicam. Hoc facturum esse, spondeo.

Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 04 Sep, 2004 23.00

Spartacus omnibus sodalibus mythologiae faventibus sal.

Nuper legi rem de qua confiteor satis intellegere non potuisse, unde de mythologiae origene tractabatur. Hypotheses plurimae datae sunt, nec puto nunc de eis totis disputandum esse.

Una sola, quae minime plausibilis eruditis videtur, oculos meos convertit: secundum hypothesem istam, pleraeque rerum mythologicarum e scriptura Iudaeorum sacra oriundae sunt.

Quamquam saepe eruditi intellegunt omnes res ad mythologiam attinentes tali opinione explicari non posse, quaero autem e vobis utrum mythologia Graeca libris antiquissimis Veteris Testamenti anteit an vice versa. Dicunt libros Pentateuci fere saeculo XV et XVI ante Christum scriptos esse. Temporibus illis populus Mycenaeus quoque florebat, ut suspicor.

Expendiam sententiam meam: fertur Hercules pariter ac Samson fuisse, Arion ac Ionas, et Deucalion ac Noe. Bene est, nescio tamen utrum de eadem leviter consentiam an discrepem. Volo igitur scire quis humanitas vel cultus cuique praecucurrerit.

Fidens scientiae vestrae benevolentiaeque, eoque magis, vestro cum docendi tum discendi studio, hanc epistulam perficiam.

Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Sol 05 Sep, 2004 16.24

Gastón Spartaco ceterisque sal.

De mythologia ignarus sum, sed suspicor multa elementa esse mythologae Babilonicae Asiriae Poenae ceteraeque similaria.

valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Iulia on Sol 05 Sep, 2004 21.35

Iulia sodalibus, imprimis Spartaco sal.

Nescio, Spartace, utrum dici possit alterum cultum altero praecurrisse. Potius dicam mythos certos esse traditos inter gentes: Habes narrationem enim de fluctu apud Sumeros, Iudaeos antiquos et Graecos; et apud multas alias gentes in America et Australia invenies terram ortam esse e mari. Id videtur esse imaginatio ex primordiis humanitatis orta.

Potest etiam origo indicari multorum deorum et an cultus eorum faciliter instituti sint necne. Plerique Graecorum dei habent locum aliquem iis carissimum, ut Vulcanus Lemnum, Iuno Argos, Minerva Athenas, ex quibus venisse putatur. Alii ex Hethitis vel aliis gentibus veniunt, ut Apollo et Bacchus, de quo etiam in mytho (Pentheus) vides eum ac cultum suum maioribus solum difficultatibus esse introductum. Multi etiam putant religionem Mycenaeam fuisse matriarchalem (cf. Tellurem, Minervam, Iunonem, Dianam, quae omnes sunt deae validae), et solum cum Doris systema patriarchale cum Iove patre deorum hominumque. Si dei hoc modo ex uno in alium gentem possunt invadere, cur non pariter narrationes?
Praesertim cum populi antiqui consuerverint deos peregrinos suis adaequare, oportet ita et mythos illis coniunctos indroduxisse, quod mire vides in religione Romana, ubi complures divitates (e.g. Mars, Diana, Apollo), quamvis multa a dis Graecorum traxerint, tamen valde ab iis differrunt. Idem vides in prima christianitate - non solum Iesus, etiam Mithras dicitur a. d. VIII Kal. Ian. natus esse, itaque nonnulli dies festi et cultus congruunt. Etiam Herculi multa cum Iesu (et Mithra) communia sunt: Omnes filii dei maximi in terram missi sunt, ut malum tollerent; Iesus et Hercules misere mortui sunt, sed postea in coelos ascenderunt, Mithras non potuit, cum esset iam deus.

Sed non solum una directione traditi sunt mythi: In provinciis Imperii Romani aliqui dei habent munera a gentibus vicinis, sed non possum imaginari deos harum gentium non sumpsisse ullas qualitates deurom Romanum, et ita alii ab aliis sumunt et son demper discernendum est, utrum alius cultus alio anteierit et mythos ei tradiderit an ambo eodem tempore floruerint et alter ex altero sumpserit.

Ego quidem non puto Myceni a Iudaeis antiquis aut vice versa omia sumpsisse, sed et cultus Mycenaeorum et Veteris Testimenti ortos esse e cultu Sumero et itaque congruationes.


Valete.

Gottingae, Non. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Merc 08 Sep, 2004 2.35

Spartacus Gastoni sal.


Quia responsum tuum cum Iulae litteris de eodem themate mythologico in una sola epistula colligavi, sentio te mihi non iraturum esse. Lege posteram meam epistulam sine mora, quaeso!

Illud quod tu et Iulia, alter ambove, dixistis de populo Assyrio, Encyclopaediam Brittanicam legendo omnino corraboratum est, ideoque libenter accipio.

Donum quamquam parvum vobis dem, nam ingratus non sum! Spero sententiam Ciceronis istam, quae tota ad vestros studios attinet, vobis et rarae et non parvae amoenitatis fore:

<<
Ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.
(Or. Phil 14,)
>>



Vale!
Last edited by Spartacus on Merc 08 Sep, 2004 2.44, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Merc 08 Sep, 2004 2.42

Spartacus S.D. cum Iulae et Gastoni tum omnibus sodalibus mythologiae faventibus.

Ut scitis, curiosus sum, atque studium discendi desinere nequeo. Quapropter operam dedi ut amplius has res ad mythologiam attinentes intellegere possem.

Illud quod hesterno die legi vobis sine mora praebeam:

Sumeri, ut iam dixi atque vos quoque corroboravistis, prima humanitas eruditis videtur, nam fere quattuor milia annorum ante Christum iam prope flumen Euphratem habitavisse scitur (secundum Encyclopaediam Britannicam). Post milia annorum, Aegypti orti erant. Tantummodo post alia milia annorum (circa annum MM) , Assyria et civitas Babyloniae apparitae erant. Eo tempore Iudaei trans territorios Aegyptios peregrinabantur.

Hactenus Graecia quasi humanitas nondum orta erat. Demum post tria saecula, notitiam humanitatis Graecae apparuit.

Necesse est dicere mythologiam sive Sumerorum sive Babylonicorum res haud parvas fuisse. Immo, res quidem magni ponderis. Nomina deorum eorum, exempli gratia: Marduk (deus maximus), Sarpanit (femina eius consors), Ea, Damkina, Nabu, Tashmit, Ramman, Shala, Enlil, Shamash, Sin, Anu, Ishtar, Assur et ceteri divi. Marduk magis magisque fiebat princeps deorum itaque alii divi e cultu populi tollebantur.

Astrologiam diligebant atque putabant hanc scientiam optime idoneam ad omnia intellegendum praevidendumve. Relatu dignum, credebant in inferno (loco infra tellurem ubi mortui miserabiliter ad aeternum sedebant). Locus iste talis qualis Hades – apud Graecos – et Orcus - apud Romanos – mihi videtur.

Haud praetermittendum est, quod vobis praebeam id quod legi in ipso loco de gente Iudaica, paene totidem verbis:

In illo quod ad cultum sacrum attinet, gens Iudaica auctoritatem Babylonicorum Assyriorumque certe secuta erat; illo quod ad theologiam astrologicam refert, Graeci Romanique potiti erant. Praeterea, ratio ipsa de animae purificatione apud Hebraeos e talibus gentibus oriunda est, ideoque vel mythos vel fabulas “gentilium” cum in libris historicis Pentateuchoque tum in quibusdam libris didacticis Veteris Testamenti (Sapientiae et Psalmorum) invenire possumus. Mirabile dictu, sive Danielis sive Ioannis liber Apocalypsis, alter ambove, specimen dat quomodo in Hebraeorum pristinorumque Christianorum animos illae gentes quae eam partem orbis terrarum prope Euphratem habitabant magnopere influebant. Utercumque liber crebrum exemplum thelogiae astrologicae Babylonicae Assyriaeque adhuc exstantis nobis praebet!



Iubeo vos, Gastón et Iulia, optime valere.


P.S.: Habui tanta de Hercule dicenda! Opus est tamen finem facere nam vereor ne vobis molestus sim, cum longius scribeam.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Aenigma fabulare

Emitteby Marcus Favonius on Merc 08 Sep, 2004 18.03

M. Favonius sodalibus s.

Ecce aenigma fabulare!

Quomodo quis conatum ceperit ad militiam detrectandam

Antiquissimis temporibus vir quidam, cui nomen sit A, se insanire simulavit, ne militatum sibi abeundum esset: aratrum una equo bovique iunxit atque sulcos sale conspersit. Alter vero vir, cui nomen sit B, militiam ab A detrectari perspexit filiumque eius infantem in sulco deposuit, ut dissimulatio detegeretur: A cum filium ante vomerem iacentem conspicatus esset, et arando destitit et simulando.

I „militatum sibi abeundum“: Quo? Quam in regionem?
II A ?
III B ?
IV Filius infans?

Ceterum: Quid de huius modi aenigmatis censetis?

Valete.
:)
VI Id. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 09 Sep, 2004 20.06

Mercurius Marco s.

Nescio an fabulam a te enarratam olim iam legerim, sed quae essent eius personae, e mente mihi iam excidit... Paullulum auxilii da nobis, mi Marce! Datum Transaquinci (hodie Budapestini), d. V. Id. Sept.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De dolo Ulixis...

Emitteby Iulia on Iov 09 Sep, 2004 21.33

Iulia Marco et Mercurio sal.

Videamus:
A: Ulixes
B: Palamedes
filius: Telemachus
in quam regionem: Troiam
tempus: ante bellum Troianum
:D
Multi principes Helenam, cum adultavisset, in matrimonium voluerunt ducere. Ne inter se rixarent, suasit Ulixes, ut omnes deberent iurare se adiuturos esse marito futuro, si quis uxorem eius vellet rapere. Helena ergo nubuit Menelao.
Paulo tempore post Paris in monte Ida in deas de pulchritudine rixantes incidit. Fabula nota est: Elexit Venerem pulcherrimam, quae ei feminam promisit pulcherrimam, et itaque repit Helenam. Menelaus ergo invocavit principes, qui promissum impleant.
Etiam Ulixes iuraverat, quamvis non in matrimonium voluerit ducere Helenam. Nunc autem cum Penelope sua et filiolo Telemacho ita laetus erat, ut noluerit in belum ire, quam ob rem eum dolum excogitavit, quem Marcus narravit. Hoc tempore autem, quod saepe accidit, ab alio superatus est: Palamedes demonstravit Ulixen minime insanire et ita eum coegit cum aliis venire.
Ex quo Ulixes plenus erat terribili odio et ante Troiam ultus est Palameden: Ulixes pecuniam in tabernaculo eius defodit et epistulam fictam scripsit, e qua apparuit Palamedem Priamo Graecos tradidisse. Concilium convocatum est; cum quaesiverunt in tabernaculo pecuniam invenierunt et itaque Palamedes convictus morte damnatus est. :D


Quid de hoc modo aenigmatum putam? Difficile est omnibus pares condiciones parare. Sunt, qui multa noverunt, sunt, quibus pleraque aenigmata difficiliores sunt. Mihi autem placuit aenigma tuum et proponam aliud:

Homo quidam A ob facinus aliquod a Iove iussus est in Orcum duci. Cum venit B, qui eum duceret, A in arbore alligavit B ut mortem vitaret. Dei solliciti erant ob B in arbore alligatum et miserunt Martem, ut eum liberavit. B ergo liberatus cum venit ad A in Orcum ducendum, is vetuit familiae, ne eum sepelirent. Hoc modo non potuit in Orcum intrare et remissus est, ut uxorem hortaretur. A autem semel revertus minime in mente habuit reverti in Orcum: Splendissime perrexit vivere, donec Iupiter non iam patiens iterum iussit eum in Orcum abducere, quod nunc profecto factum est.

Qui sunt A et B?

Valete.

Gottingae, V. Id. Sep.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 09 Sep, 2004 21.45

Spartacus Chimaereo Favonio sal.

Liceat mihi, Favoni mi Marce, responsum, quod spero idoneum fore, tibi mittere:


Tractatur scilicet de bello Troiano:

I - Agamemnon, Menelao volente, Ulixem hortatus est ut ad Troiam cum eisdem impetum fecerent. Ulixes habitabat in Ithaca cum uxore eius, Penelope nuncupata, filiique eius, Telemachus appellatus.

II- Ulixes id fecit.

III - Palamedes venit ad Ithacam, iussu militum Graecorum.

IV - Telemachus


Optime valeas
Last edited by Spartacus on Ven 10 Sep, 2004 1.31, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Marcus Favonius on Iov 09 Sep, 2004 23.12

Marcus Iuliae, Mercurio Spartacoque s.d.p.

A Sisyphum, B Thanatum esse suspicor :roll: .

Cum ad te, Mercuri, honoratissime mi amice, scripturus essem exstare orationem, quam Gorgias sophistes habuit pro illo B, id est pro Palamede, accepi Iuliae Spartacique litteras...

Nunc ordo te, Spartace, vocat.

Valete.
:lol:
V Id. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron