Page 1 of 1

De verbo quodam Finnico

EmitteMissus: Mart 14 Dec, 2004 0.26
by Iustinus
Iustinus Latinistis salutem quam plurimam!

Est mihi quidam amicus nomine gentilicio "Salo." Ille me perquirit ut figuram Latinam huius nominis fingam. Sed quisquiliosus omnes a me allatas reicit, nempe Salo -nis, Salus -i, Salodius -i, Salo (indecl). Quid igitur ille vult?

Mihi dixit ille nomen suum a fonte Finnico venisse, nam illa lingua, ait, verbum quod est salo terrenae quoddam genus indicat, palludi fortasse simile. Rogat num sit verbum Latinum huic verbo respondens, praesertim si in usu sit in nomina geographica redenda (nam est quoque, nisi fallor, nomen urbi praeclarae Finnicae).

Cum Finni plurimi hoc loco commorari debeant, ecquis vestri bonam enodationem Amico meo moroso proponere potest?

Vale

EmitteMissus: Mart 14 Dec, 2004 12.18
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Iustino s.d.p.
Petis, ut aliquis e nobis Finnis tibi enodet, quid valeat vocabulum Finnicum SALO. Equidem si id uno vocabulo coner Latine reddere, substantivum Latinum ’salt|us, -ūs’ (m.4) pro optimo suadeam. Revera in recentissimo Lexico Finnico-Latino-Finnico, a R.Pitk