De Religionibus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Religionibus

Emitteby Africanus on Lun 21 Nov, 2005 18.30

Africanus Omnibus s.d.

Primus, volo disceptationem sobriam sine contumelia. Secundus, disceptationem apertam liberamque appeto.

"Religio musulmanorum est religio pacis". Quotiens hanc sententiam audivistis? Sed fere cotidianis auditis de delictis detestabilibus dirisque admissis in nomine huius religionis. In agris musulmanorum bella non numquam gesta. "Religio musulmanorum prisca est plenaque culturae". Quotiens hanc sententiam audivistis? Sed viditis omnes eorum duces sunt tyranni, omnes eorum sacerdotes sunt austeri et leges eorum perseveri. Mulieres a viris subiunctae atque in vestitis ab capite ad pedes occultae.

Quod de religione musulmanorum scitis? Quod de institutis eorum moribusque? Creditisne religionem esse culpam aut a paucis viris depravatam? Potest haec religio constare cum re publica populare? Quod putatisne de hac religione? Estisne musulmani?

Valete Sodales!
Inter malleum cupidinis incudemque pronoeae hominum fatus procuditur
Africanus
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Lun 21 Mart, 2005 17.33

Emitteby Marcus Favonius on Lun 21 Nov, 2005 21.04

M. Favonius Africano ceterisque sodalibus sal.
Quaestionem – pro dii immortales! - ingentem, ne dicam infinitam itemque perdifficilem et nostris temporibus, imprimis quod ad religionem a Mahometo conditam attinet, etiam periculosam proposuisti. Res plurimae cogitationis est, ne homines, qui pietatem veram sinceramque erga deum colunt, inconsiderate dictis vulnerentur.
Ceterum licet legere, quid in colloquiis nostris de religione iam scriptum sit: inspicite quaeso „Alia themata“ -> „religiones in mundo hodierno“. Quod mutatis mutandis ad religionem quoque muslimicam pertinere puto.
Valete. XI K. Dec.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Lun 21 Nov, 2005 22.34

Lucia Aurelica Africano ac ceteris sodalibus sal.

"Religio musulmanorum est religio pacis". Quotiens hanc sententiam audivistis? Sed fere cotidianis auditis de delictis detestabilibus dirisque admissis in nomine huius religionis. In agris musulmanorum bella non numquam gesta. "Religio musulmanorum prisca est plenaque culturae". Quotiens hanc sententiam audivistis? Sed viditis omnes eorum duces sunt tyranni, omnes eorum sacerdotes sunt austeri et leges eorum perseveri. Mulieres a viris subiunctae atque in vestitis ab capite ad pedes occultae.


Ego non puto caput rei ipsam religionem esse Mahometanam. Ut verum dicam, pauca de Islamismo novi, tamen non possum credere hanc fidem malum homines docere. In eo autem totum esse iudicor, ut cuiusvis religionis sensus sine labore deformari potest ad hominum mentes dirigendas. Hoc non religionis Muslimicae ipsius esse quaestionem facile videbimus si hictoriam religionis Christianae inspicimus: Nonne crucigerorum militia “sacraâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby augustinus on Lun 21 Nov, 2005 22.48

Augustinus Africano s.d.
Orthodoxus Christianus sum et de islamica religione pauca vere novisse me fateor.
"Religio musulmanorum est religio pacis".
Sententiam autem supra inscriptam, necnon et alias sententias quas ad disceptandas nobis attulisti "ad politicam rectitudinem" pertinentes censeo magis quam ad verum.
Sententiae hae, tam perniciosae fortasse non essent si ceteri quoque, qui aliter sentiunt, eorum sententias sine impedimento vulgare possent . At, quamquam quotidie realitas rerum religiam musulmanam religiam belli, non pacis monstrat esse, in televisionibus vel actis diurnis contrariae visui res incessabiliter dicuntur, velut in pulcherrima illa H.C.Andersoni fabula "Novae Vestes Imperatoris" nominata.
Vale.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

Emitteby Africanus on Mart 22 Nov, 2005 17.30

Africanus Omnibus s.p.d

Multas gratias ago ob vestra responsa, sodales mihi. Sane, est quaestio immensa et ea res cautione nobis est disceptanda. Sed debemus eam disceptare.

Quamquam origo familiae meae ex Africa orta tamen Britannicus sum. In ea patria nos disceptationem agimus de musulmanorum religione et loco eius in re publica nostra. Pauci hanc vere religionem percipiunt. Impetus in Londinio attulit suscipionem populo musulmanorum Britannicorum, tamen plurima pars horum nati sunt in Britannia; nam sunt liberi liberorum migratorum. Et nunc, in patria eorum quidem timentur.

Habemus urbes ubi dimidia pars populi sunt musulmani. Hae urbes segregantur in partes duae (musulmani et anglicani -- aut aliae gentes) rare miscentes. Nunc, nostra gubernatio vult inferre ludos religiosos. Timeo dividias maiores facituras ob hanc rem (nuper motus ortus una in urbe apud musulmanos et afro-carribeanos).

Scientia opinionem praeiudicatam repellit. Sed nuper lexi populos Britannicos maiorem fidem habere in nuntiis ab eis lectis quam in rebus oculis cum suis spectatis. Quamquam quadraginta per centum nuntii diurni delictorum saevorum refert - tamen admodum tres per centum delicta sunt saeva quidem! Itaque, credimus (contra veritatem) delicta accumulare!

Eadem, quod in televisione vidimus aut quod legimus de musulmanis, credimus. Nescio quomodo disceptatio nostra de musulmanis aequa integraque erit.

Valete Sodales!

ps. lego "religiones in mundo hodierno" -- placet mihi
Inter malleum cupidinis incudemque pronoeae hominum fatus procuditur
Africanus
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Lun 21 Mart, 2005 17.33

Emitteby augustinus on Mart 22 Nov, 2005 18.45

Augustinus omnibus s.d.
Sunt tamen, in diebus nostris, quaedam sententiae quibus omnes in rebus publicis agentes credere debent; una harum sententiarum "Religio musulmana religio pacis" est. Alia "sacra vacca" nostrorum contemporanium "diversitas"est; talis diversitas ut ea minoritates omnes fruantur, praeter maioritatem; Haec dico quod, diebus his, hic, in America, plurima atheistarum conventicula sacras cantiones de Christi Nativitate ennarantes ex ludis publicis expellere conantur, adversus partem maximam populationis quae Christianam se esse putat. Et in quibusdam regionibus vicerunt.
Valete.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

Emitteby augustinus on Sat 03 Dec, 2005 6.26

Mirabilia vere diebus his in variis Americae regionibus aguntur, nam quidam
"hominum iura agentes" (anglice "human rights activists") abietem quoque quam pridie Nativitatis vel maturius in toto orbe terrarum iam colunt homines , et "natalem abietem "
vocant , posthac non "natalem abietem" (anglice "Christmas tree") , sed
"festivam abietem" a magistratibus vocari vellent, quippe cum "natalis " epitheton aliarum religionum hominibus molestum fuerit.
O tempora, o mores!
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

Emitteby Marcus Favonius on Sat 03 Dec, 2005 9.51

Modum excedere, ne dicam delirare isti videntur magistratus Americani.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby augustinus on Lun 05 Dec, 2005 22.08

Augustinus omnibus s.d.

Festum Sancti Nicholai Myreae episcopi cras celebrabitur.

Pueris hoc festum carissimum in variis Europae regionibus est.

Dignamini quomodo hoc festum in vestris patriis celebratur tradere.

Optima vota pro cras celebrando festo omnibus facio.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

Emitteby Scipio on Mart 06 Dec, 2005 20.18

Scipio Augustino s. d.
Itaque Sanctus Nicholaus celebratur in multas regionibus Italiae, sicut in tota Europa Orientali, a christianis Terrae Sanctae et Turciae quoque.

Mirabilia vere diebus his in variis Americae regionibus aguntur, nam quidam
"hominum iura agentes" (anglice "human rights activists") abietem quoque quam pridie Nativitatis vel maturius in toto orbe terrarum iam colunt homines , et "natalem abietem "
vocant , posthac non "natalem abietem" (anglice "Christmas tree") , sed
"festivam abietem" a magistratibus vocari vellent, quippe cum "natalis " epitheton aliarum religionum hominibus molestum fuerit.
O tempora, o mores!


In Italia quoque haec stultitia est.
Superiore anno, quidam magistrae scholae, in eorum scholis praesaepia et spectacula Natalis facere noluerunt, ne id pueros islamicae religionis offendisset.
Sed nemo Islamicus, pater vel puer, hanc rem petit.
Ob quam rem hodie multi Italiani, qui strenue eorum traditiones amant, putant islamicos, Italianos atque advenas, barbaros hostes et ereptores esse.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Mart 06 Dec, 2005 21.10

M. Favonius sodalibus, imprimis Augustino Scipionique sal.
Equidem timeo, ne muslimi pii pacificique, cum ritus caeremoniasque Christianas a nobismet ipsis sive temere sive consulto neglegi videant, Christianos levitatis arguant, ne dicam penitus contemnant. Quid ergo? Suos quisque ritus diligentissime tueatur, dummodo alter alterius quadam ducatur verecundia!
Valete. Die S. Nicolai ep.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bernardus Flos on Merc 07 Dec, 2005 22.05

In nostris regionibus mos est Santum Nicolaum dona pueris et puellis adferre. Ascendit tecta domorum cum "Petro atro", servo suo, et die proxima infantes dona et dulcia inveniunt (si bene se praebent :wink: ). Hanc ob causam venter meus laborat, quia nimium chocolatam (?) edi. :)
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Furius Camillus on Sol 08 Ian, 2006 21.08

Ego cogito religiones utiles essent temporibus Romanis quia in hoc tempus religio non habebat influentiam sict potentem vitae diei . Religio , non sola musulmana, sed etiam christiana magis curas quam iustas operas fecit , temporibus romanis religionem visa erat quasi Rei publicae fuisset.Ego existimo illum visionem religionis optimam.
Exceptis erroris latini, quid cogitetis de mea epistula?
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Scipio on Sol 08 Ian, 2006 22.19

Non est religio, quae malas opes facit. Homines, qui magis potiri rerum volunt, usi sunt religione sicut instrumento imperii aut arma polica. Quod fecerunt reges occidentis (exempla: Ferdinandus I Aragonae, principes lutherani atque catholici Germaniae, Ludovicus XIV Franciae) atque orientis.
Nostris temporibus quoque, principes et Emiri islamici ututuntur religione sicut arma imperii. Heu, aliqui homines politici americani quoque.
Sed vera religio originaliter, instrumentum imperii non est, et puto religiones magis bonas res quam malas fecisse (et facere). Deus (cristianus, islamicus, Iudaeus, etc semper solus Deus est) Malum non est, sed Bonum.

Ego cogito religiones utiles essent temporibus Romanis quia in hoc tempus religio non habebat influentiam sict potentem vitae diei


Quid Christiani tali ratione persecuti sunt a Romanis ? Puto Romanos primos uti religione sicut istrumento imperii, et contra Cristianos et contra Iudaeos.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Mart 21 Feb, 2006 23.26

M. Favonius sodalibus sal.

Fridericum II Borussorum regem id egisse constat, ut in regno suo esset tolerantia religiosa. Quod etiam ex iis verbis apparet, quibus anno MDCCXL hominem catholicum in urbis Francofurti ad Viadrum civium numerum ascisci iussit. Utinam ne in vitiosa regis orthographia offendatis! Melius enim Francogallice scribebat quam Germanice. Ecce regis sententia:

„Alle Religionen Seindt gleich und Guht, wan nuhr die leüte, so sie profesiren Erliche leüte seindt, und wen Türken und Heiden K
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron