Vocabularium technicum modernum

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Merc 01 Sep, 2004 4.44

Spartacus amicis Germanicis Iuliae Favonioque sal.


Nuper de verbis raris hinc tractatur: “gugulare”, “gugulatoria” et ceteris verbis haud quotidianis. Forte legi quod Iulia quasivit num convertere “gugulare” in Germanica fieri potest. Venia data, conabor vobis aliquid ad hanc rem attinentem praebere. Obsecro vos ut insolentia audaciaque mea ignoscendae sint, quaeso! Audentesne tamen fortuna iuvat?

Sequitur ut gurgulio quasi curculio verbum resonans mihi videtur. Estne Germanice “die Gurgel”? Gurgulare fortasse – aleam temerarius adeo! – “gurgeln” sit.

Finem nondum faciam donec vobis orem ne mihi irascamini, quod tentavi idoneum responsum benevolenter ad vestras interrogationes invenire. Peccatum meum vobis perplacere fuit.



Optime valeatis!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Merc 01 Sep, 2004 13.33

Gastón Iuliae ceterisque sal.

Nos "secador de pelo" (siccator pili) appellamus hanc machinam, etsi non modo unum capilum siccat, sed multissimos.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Merc 01 Sep, 2004 17.35

M. Favonius linguae Latinae amatoribus, imprimis Spartaco s.d.p.

Ita est, Spartace: Epistula tua perlecta aures nunc meae Germanicae respuere videntur vocem gugulandi etc. [Voci Germanicae „gurgeln“ respondet Latina „gargarizare“ (cf. Celsi de medicina 6, 10, 1: „Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est; ... gargarizandumque reprimentibus“)]. Tamen Herimanni „gugula“ facete dictum esse constat. Quid igitur? :roll:

Ecce voces duarum vel trium linguae Latinae filiarum (Britanni Germanique hac de re taceant oportet):
filia Hispana: buscador, motor de búsqueda;
filia Itala: motore di ricerca;
filia Lusitana: ???
Et mater? Ignoramus et ignorabimus.

Nonne Romae quaestio solvenda est? :lol: Inde enim rescripta venire solent („Roma locuta, causa finita“)...

Cum timeam, ne controversia in infinitum perducatur, hoc proponere ausim: suis cuique verbis uti liceat, dummodo res Latine intellegatur.

Valete.

Kalendis Septembribus.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 02 Sep, 2004 20.38

Spartacus philologissimo Favonio sal.


Visne scire quomodo "machina indagatrix" Lusitane nuncupatur?

Nulla excusatio esse potest, ut hanc rem sine mora tibi praebeam!

En ecce:

" Servidor de Busca "
" Ferramenta de Busca "
" 'Site' (nempe Anglice) de Busca"

Vale!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Iov 02 Sep, 2004 22.21

Spartacus omnibus sodalibus sal.



Hinc multa de machina indagatrix narrata est. Omnium rerum curiosus, operam dedi ut melius intellegere possem qua de causa servus "google" nuncupatus est.

Ridiculum dictu tamen dicendum, verbum istud res omnino ficta est! Fratris filius illius mathematici qui Edward Kasner appellatur, Milton Sirotta nuncupatus, solebat nomine "google" appellare hunc numerum paene innumerabilem: unus plus centum "innulli numeri", id est 10000000000000000000 et sequitur...

Quae cum ita sint, verbum "google" cum Germanice tum Anglice et Lusitane et Gallice Hispaniceque esse non potest!


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Ven 03 Sep, 2004 0.19

Iulia Spartaco s.

Legi Kasnerem nepotem suum Sirottam, qui novem habuit annos, interrogavisse, ut nomen numeri ingentis excogitaret. Quo numero 10^100 "googol" appellato Kasner clarus factus est. Itaque alius mathematicus, sperans et eum clarum fieri, multo maiorem numerum invenit nomine "googolplex" (10^googol). Videte in interrete http://www.fpx.de/fp/Fun/Googolplex/
Maxime ridiculum autem adhuc venit: progenies Kasneris affirmat se esse posessor verbi "googol" sive "google" et poscit pecuniam ab inventoribus scrutatoris "google", qui verbo eorum abusi sint! :roll:

Valete.

P.S.: Paulum scrutando interretze multo maiores numeros invenire potestis, ut "googolplexian", "googolplexplex" vel "googolplusplex", id est 10^googolplex, et etiam "googolplusplexplus", ergo 10^googolplusplex. :wink: Numerus atomorum in universo est 10^80, minimus vere numerus...
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Gastón on Ven 03 Sep, 2004 13.26

Gastón Iuliae ceterisque sal.

Quam pauci atomi esse videntur! :)

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Ven 03 Sep, 2004 21.25

Spartacus S. D. Iulae

Salve Iulia!

Gratias tibi ago pro tuis investigationibus de "google". Paginam primam in Lusitana e machina indagatrici ista legendo, omnia quae dixi omnino invenire potes. Nihil pluris.

Nescio an pagina ista in Latina inveniri potest. Operam dedi ut locum talem in manu haberem. Frustra tamen. Sed fidem do - crede mihi! - quod tantummodo haec verba ipsis litteris ibi scripta sunt.


Optime valeas!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron