V-DAY - DIES CORVORVM

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

V-DAY - DIES CORVORVM

Emitteby Rhumak on Sat 08 Sep, 2007 13.45

HODIE, SABBATON 8.IX.2760 AVC, POPVLVS ITALORVM IN FORA PLVRVM QVAM CC CIVITATVM ITALICARVM NECNON XXX CIRCITER PEREGRINARVM CONCVRRET, VT VNIVERSVM COETVM PROCERVM ITALORVM AD CORVOS MITTAT. IN ITALIA SINGVLI OCTONORVM CVRIALIVM SENTENTIA DEFINITIVA DAMNATI SVNT; PLVRIMI MVNERE SVO A PLVRIBVS QVAM XXX ANNIS FVNGVNTVR; IN ITALIA ITALI CVRIALES SVOS NOMINATIM ELIGERE IAM NON POSSVNT: NAM SVB BERLVSCONI LEX LATA EST, VT SVFFRAGIA FACTIONIBVS DARENTVR, FACTIONIBVS HOMINES ELIGERENTVR: HAEC REI PVBLICAE CAEDES EST!!

IN HVNC RERVM STATVM IOSEPHVS GRILLO LEGEM ROGAT, VT:

I. Curiales rursus nominatim eligantur;

II. Nemo curialis pluries quam bis continuo esse possit;

III. Nemo definitive damnatus vel priori alteraque sententia manensque dum definitiva sibi detur eligi possit.

In hoc situ fora italica in quibus syngraphae colligentur ut lex feratur indicantur:

www.beppegrillo.it

ITALI, AVT NE DEFVERITIS AVT NE QVESTI SITIS!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Lun 10 Sep, 2007 9.54

50.000 syngraphae requirebantur. Plures quam 300.000 collectae sunt.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Fregnacciandus on Merc 31 Oct, 2007 13.51

Redivivus Fregnacciandus omnibus sodalibus in hoc foro congregatis salutem plurimam dicit.

Non dubito quin magna pars vestrum laetiores acceperint profectionem meam ex hoc consessu eruditissimorum ac severiorum hominum, tam acerbus ac maledicus fui in superioribus colloquiis, sed redeo tandem, redeo a trium annorum exilio ut vobiscum colloqui possim, inter alia, de nefandissimo statu rei publicae in Italia. O tempora, o mores!! Adeo depravationis in patria mea misera ventum est ut comoedus solus, cui nomen Ioseph Grillo est, in veritatem dicenda non erubesceret, dum senatores nostri utriusque aulae stipendia ac beneficia sua bis terve in anno maiora faciunt, cum innumeris civibus mei vivendum est in squalida miseria et paupertate. Porcos malim appellare istos viros quam devotos ministros ac honestos magistratus quos Roma antiquissimis temporibus aluit sed nunc nescit.

Valete omnes! Nunc mihi proficiscendum est.
Fregnacciandus
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.37


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron