De Christianis in Turcia crudeliter occisis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Christianis in Turcia crudeliter occisis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 20 Apr, 2007 10.56

His diebus Malatyae in oppido Turcico sceleratissimi religionis Mahometanae zelotae tribus viris Christianis iugula crudelissime perfoderunt eoque facinore impudenter gloriati sunt: Christianos, cum nationi Turcicae periculum molirentur, acriter oppugnandos esse. Equidem vehementer doleo, quod etiam quidam rei publicae Turcicae auctores eos populares, qui se Christianos esse fateantur, patriae proditores esse publice affirmant. Qua de causa hoc teneo: Res publica Turcica, priusquam Christianis libera religionis suae colendae facultas, idque sine ulla exceptione, data erit, in Communitatem Europaeam asciscenda non est.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 20 Apr, 2007 13.12

Mercurius Marco suo s. d.

Vehementer tibi assentior, amice. Fanaticos religionis Islamicae in Turcia in diem arrogantius agere iam diu anxie tueor; qui tam licentiose se iactant, ut iam metus sit, ne Turcia, quae ab initio saeculi XX. saecularis esse habebatur, in furorem Islamicum praecipitet. Obiter dictum: Felices nos sumus, quod in scholis islamicis lingua Latina non docetur; ita enim libere et sine metu describere possumus, quid de ea re sentiamus. Vale. Budapestini, a. d. XII. Kal. Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 20 Apr, 2007 13.59

Marcus Mercurio suo Hungarico s.d.p.
Melius in dies, optime amice, intellego, quam vera sint, quae Iacobus Burckhardt, illustrissimus ille historicus Helvetius, de religione Mahometana scripserit (cf. „Weltgeschichtliche Betrachtungen“ III 2). Ceterum in Germania, quod ad arcendos illos zelotas mahometanos attinet, multi homines tam timidi videntur atque ignavi, ut ad pericula plane coniveant. Equidem imprimis Hungaros Polonosque fortiore puto esse animo. Videant consules... Vale. XII K. Mai.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 20 Apr, 2007 19.54

Salvete, comites.

Plurima facinora his diebus in Turcia fiunt: ea tantum, quae in chrestianos perpetrata sunt, vulgantur. Itaque nemo de aliis crudelissimis caedibus, quae iam abhinc plus anno durant quibusque iuvenes dissidentes, anarchicos, socialistas, communistas Turci vexant, quicquam comperit. Hic infra duas appellationes ex comitatu "We want freedom" (libertatem volumus) nuncupato latine verti, ex quibu quaedam sciri digna legi possunt, cuique appellationi sultis respondere poteritis.

We want Freedom Campaign

APPELLATIO AD POPVLVM

IDIBVS APRILIBVS

Hodie primus habitus est conventus de reis ac fautoribus Phratriae Socialistae Oppressorum (ESP), de commentariis "Atilim" ac "Dayanisma" deque syndicatis Tekstil-Sen et Limter-Is, de "Radio Ozgur", de Phratria Mulierum Operariarum (EKD): qui omnes a Septembre adhuc arbitrio vinciuntur. [et nuncusque in carcere manent, ndr]

Praetoriani socios in Istanbul-Besiktas conventos, quo commentatoribus, syndicatoribus, fautoribus, iuvenibu mulieribus socialistisque ex ESP captis faverent, magna vi lacessuerunt. Multi vulnerati, minimum 96 capti sunt.

Impetus etiam legatos internationales amplexus est, qui Constantinopolim venerant ut septembre captis faverent: inter captivos et multi participes nonnullarum phratriarum sunt.

Ad impetum praetorianorum obiurgandum conventus commentariorum habitus est apud domum constantinopolitanam Phratriae Iurum Humanorum necnon pompa popularis per forum Galatasaray processit.

Praeterea multi sapientes, ex quibus et Alkin Birdal propraeses Foederationis Internationalis pro Iuribus Humanis; Haluk Gerge mathematicus scriptorque; Hasan Basri Aydin scriptor, commentariis declararunt quomodo hi impetus ad quaevis iura popularia modo delenda fierent.

Proceres Turci, hodie pro tribunal conventis lacessitis atque illis 96 in carcerem deiectis, iterum naturam suam fascisticam aperuit suomque odium iurum ac libertatum popularium ostendit.

Phratria "We Want Freedom" omnes populares atque aequanimos, omnes socialistas revolutionariosque rogat ut vocem suam fortiter exprimant contra terrorem publicum Turciae hisque violentiis reclament citamque liberationem captivorum poscant.

RECLAMATIONVM VESTRARVM EPISTVLAS AD HOS MITTATIS:

Tayyp Erdogan, primum ministrum

bimer@basbakanlik.gov.tr

Cemil Cicek, ministrum iustitiae

cemil.cicek@adalet.gov.tr

fkasirga@adalet.gov.tr

fax 00 90 312 419 33 70

Abdulkadir Aksu, ministrum rerum patriarum

aaksu@icisleri.gov.tr

Abdullah Gul, ministrum rerum peregrinarum

abdullah.gul@tbmm.gov.tr

Praetorium Constantinopolitanum

Fax 00 90 212 636 28 71

Exemplar quaesimus ad info@wewantfreedom.org mittatis.

Infra describitur appellatio internationalis ad populum pro captivis a.d. III Id Sept vinctis.

"We want Freedom - Freedom to 10 September prisoners" Campaign -
Campagna
Libertatem volumus: libertatem pro a.d. III Id. Sept. captis"

APPELLATIO ALTERA

AD V ID MAR MMDCCLX AVC

Detineamus terrorem publicum Turciae! Adeamus conventum iudicum Idibus Aprilibus!

Adhuc vincla captivos nonnullarum phratriarum tenent, qui septembre proximo per praetorianorum perpetrata domibus, officinis sedibusque commentariorum Atilim et Dayanisma, syndicatorum Limter-Is et Tekstil_Sen, Phratriae Mulierum Operariarum (EKD), Phratriae Iuvenum Socialistarum (SGD), de Radio Ozgur, conventus litterarii "Beksav" atque Phratriae Socialistae Oppressorum (ESP), capti sunt.

Primum in reos Idibus Aprilibus Constantinopolis, post semenstrem carcerarium, agetur.

Terror publicus Turciae propter novam legem de terrorismo compescendo magis in diebus augescit.

Commentator litteratorque Armenus Hrant Dink caesus; praeses de Beksav, Haci Orman, in via raptus; indagines in officinis Factionis Democraticae atque capturae participum eius, ut plurum discipulorum per miras excusationes mulierumque participum pomparum pro festis diei octavae a. Id. Mai. nunciam cotidie impune fiunt.

(...)

Ante acta praetorianorum in has phratrias alius quidam grex 23 commentatorum, scriptorum ac reclamitantum, quorum socialismus pernotus erat, in nonnullis civitatibu captust inque carcerem inter diem sextum ac pridiem Idus Septembres 2006 deiectus.

De causis capturae loqui interdictumst, nuncusque eos carcer detinet diesque actionis nondum nuntiatust.

Actio in constantinopolitanos a praetorianis militibus adiutoribus sociatis ad X Kal Oct captos Idibus aprilibus Constantinopolis-Besiktas pro nonum tribunal habebitur.

Post haec lecta iudicate utrum annon Turcia ista Europae accipienda sit. Sed etiam hoc consideretis quaeso: cur si Christiani caeduntur Europa luget; sin socialistae aliive ne scitur quidem? Num his alius est sanguis atque illis? Certe Turcia barbara est, sed quanto minus barbarus est homo qui facinora visa tacet? quid, si non homo, sed ipsa respublica? quid si non una respublica tacet, sed foedere multae sociatae?

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 20 Apr, 2007 22.40

Mercurius Rhumako Marcoque s.

Primo quidem, ut tibi, o Rhumake, respondeam, socialistae illi in carcere detenti (adhuc) caesi non sunt, Christiani vero... Ceteroquin a vobis, tamquam harum rerum peritioribus sciscitari velim, quibus rebus adducti, immo quibus furiis acti Turcae iterum islamicum fanatismum amplecti velint? Num pauperiores quam antea facti sint proximis annis, an incendio Iraquiano odioque Americanorum etiam illi inflammati sint? Valete. Eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 21 Apr, 2007 0.17

Mercurio suo sdp

Vere praeter illum armenum Hrant Dink ex his litteris neminem caesum esse patet. Quantum scio autem captivi politici in Turcia in quasdam cellas deiciuntur, ut non plus metro et dimidio duobusque metris hinc illincque sibi spatii restet. Nomen talium cellarum, si non male memoror, est "F-type" vel aliquid simile: Itali "celle di contenzione" vocamus. Quod factum si minus grave quam nex est, nilominus silentio praetereundum, ut apud nos fecerunt, minime mi videtur. Nam si quodvis facinus nullo pacto vulgatur nisi tam grave fuerit ut homines caederentur, ad quem terminum, mirabor, mundus noster sit elapsus!
Ceterum suspicor, amice mi, si totidem chrestiani capti essent in loco syndicatorum ac socialistarum, ac si nonnisi propter religionem suam, ut illis comitibu nostris propter opiniones suas tantum evenit, capti essent, id factum apud nos minime occultum iri, ita ut econtra de illis syndicatoribus ac socialistis factum est. Sed disserendum est ratione, non suspicione.

Quod ad ea, quae rogasti, non sum tantus ut omnino dubiis liber respondere possim: sed dubiis obvolutus item respondere experiar.

Et quae scio respondeo: multas respublicas europaeas, praesertim in Mare Nostrum prospicientes, et ex eis et meam, annis praeteritis multam operam constanter dedisse, ut nationes orientales sibi vicinae fierent potiusque ad pacem adque commercium tenderent quam ad bellum illasque "autarchias" quas illic regimina theocratica iampridem instruxerant. Multi publici viri mei populares ut Mattei (praeses ENI annis '70), Andreotti (minister rerum peregrinarum annis '80), Craxi (princeps ab '83 ad '86) quisque armis suismet, ille mercato, iste ministerio, hic per administrationem reipublicae, alii per commercia litteraria aliorumque generum, omni conamine adlaborarunt, ut quam optima commercia nostra cum illis fierent. Cum America longam et virulentam manum suam non iam mercato tantum, sed etiam bello orientis nationibus admovit, quod Bello "Sinus" nuncupato fecit, terrorismo et dictatura excusationibus usa, omnes europaeos aut sibi aut "hosti" favere coegit: nec quisquam nostrum hercle poterat, quin Foederi Atlantico obtemperaret! Sed has ob res fieri non potuit, quin totum illud laboriosum et in annis fatigatum commerciorum rete funditus corrumperetur ac sine spe gradatim nec tamen lente deleretur. Sic agendo Americani profundissimum vulnus ac fere insanabile Mari Nostro intulerunt, omnem mundi partem nostram in duas oppositas factiones diviserunt, ubi antea certe diversi eramus, sed non hostes. Hoc suspicor (nec solus Di boni!) valdissime Americas metuisse, ne Europa nostra princeps potiorque in colloquio cum Oriente fieret neve ab ista earum gentium commerciis superaretur: quod enim sibi vias potissimas petrolei, sed non tantum, etiam potentiae politicae principatusque oeconomici in mundo, praecidere posset. Nunc, magis Europa unita, Germania Galliaque bellis eius reclamitantibus (utinam et patria mea cum illis fuisset, sed Berlusconi tunc regebat...), Hispania a bello recessa, Russia rursus vim suam roboranti, America nil alid quit atque eadem in via pergere, quam prior Bush aperuit, et quae ut ita dicam "tempus terroris" quindecim ferme annos abhinc incendit. Hoc nonnisi hunc exitum habere potest, ut apud nos vile servitium philamericanum viri publici nostri confirment (saltem patriae meae)... apud illos autem odium Americanorum corda magis in diebus inurat. Nunc, Turcia ferme horunc omnium dissidiorum in dimidio est: qui fieri potest, optime rerum, opinione tua, ut venefico illo morbo, quod odio vaesano vaesanae cupidini americanorum respondet, et ut hoc faciat religione excusatione utitur vana et ridicula, omnino careat? Haec est etiam vexatorum socialistarum ratio. Socialismus omni conflictui religioso per pacem obstat et omnes operarios sub uno iure complectitur: quod ius valde odia superare potentiasque et theocraticas ingenuas et mercatorias peregrinas funditus excutere valet.

Tu quoque, bone amice, quantum potes, valeto.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron