Moderatores desiderantur!!!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Moderatores desiderantur!!!

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.32

Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 15.09.2003 - 11:47 | |
--------------------------------------------------------------------------------
In plerisque foris interretialibus viri gravissimi eliguntur, quorum est vigilare, ne quid turpis ac ignominiosi ab aliquo describatur, aut ne quis alios impune offendere et lacerare possit. Huiusmodi vigiles - qui moderatores vocari solent - hoc foro regendo ac moderando haud creatos esse iam pridem animadverti, satisque id mirabar; non autem tam magni momenti esse putabam, ut eius mentionem facerem. Nunc autem, illo turpissimo pessimoque nuncio viso, unicuique nostrum persuasum esse puto colloquia Latina sine custodia censoreque reliqui haud posse; quamobrem rogo collegas paginae domesticae "Nuncii Latini" denominatae, immo postulo et flagito, ut sine mora moderatores instituant, qui - ut puto non sine gaudio - istum nuncium deleant; is enim nihil aliud, quam verba ludibriosa nesciocuius vanissimi ac indoctissimi provocatoris. Iam nunc gratias.


RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 15.09.2003 - 13:22 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Assentior tibi, Mercuri. Videant moderatores, ne quid colloquia nostra detrimenti capiant!


RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 15.09.2003 - 14:50 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén Mercurio Hungarico et Marco Favonio s.p.d.

Vobiscum plane consentio. Equidem fine septimanae eandem rem animadverti et heri vesperi Redactionem interretialem electronice adiens rogavi, ut eius, qui se Latinitatem odisse declaravit (nolo pseudonymum eius in forma originali Anglica hic scribere, ne foetor in digitis meis inhaerescat), nuntius initialis tolleretur et deleretur, itemque ut ageretur in nuntiis XII, XIV, XV, XVII, XVIII gregis, cui nomen est 'Errare humanum est'; sed contra, ac ratus eram, nondum ullum inde responsum tuli. Ea, quae vos optimo iure scripsistis, me nunc impellunt, ut dictam Redactionem Interretialem denuo electronice adeam atque id, quod petivi, nulla mora interposita efficere iubeam. Valete! E.P.


RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 15.09.2003 - 17:08 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Erico sal.


Spero te bene processurum, qui ut redactoribus popularis facilius et uberius lingua Finnica hanc rem explicare possis. Vale.



RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 15.09.2003 - 17:34 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------


Longe aliter de hac re sentio. quamvis enim dubium non sit,quin mihi pari modo ac vobis lingua Latina praeter cetera cordi sit, tamen nobis cavendum esse puto, ne istiusmodi ineptiis sollicitemur, ne similes fiamus ranarum in fabula illa Aesopiana regem flagitantium, quem nos mitiore scilicet verbo moderatorem appellamus. quanto praestat eiusmodi nuntios- si modo nugas istas nuntios appellare velimus - non assis facere ac silentio eos transire quam vigiles quosdam advocare,qui istis stultitiis arceant.

aliter res se habet, si quis nostrum iniuriam quandam ex istiusmodi conviciis acceperit: cui rei moderatores ,quibus huic foro opus esse non nego, sine mora intercedere oportet.

valete.

Tiberis


RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 15.09.2003 - 20:37 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------


Ericus Palmén Tiberi s.p.d.

Mihi quoque illos, de quibus agitur, nuntios legenti eadem, ac tibi, fabula Aesopiana in mentem venit, ac tibi affirmo nos Latinitatis amicos in Finnia cavere conaturos, ne modus umquam excedatur neve quis hanc aream colloquialem vigilans nimis severus aut austerus censor fiat – immo, quotienscumque in ea nuntius apparuerit, qui aliqua de causa ineptus esse videatur, diligentissime consideretur, utrum satis iusta sit causa eius tollendi necne. Exempli gratiā si qui nuntii mendis grammaticis scatent aut minus eleganti Latinitate scripti sunt, eorum auctoribus aequum, ac doctis Latinistis, ius esse censeo in area nostra versandi. Qua enim ratione illi, si studio Latinitatis discendae capti sunt, melius se ea exercere possint quam assidue et patienter Latine scribendo et paullatim ad usum sermonis Latini assuescendo? Cavendum est, ne illi ab hoc studio abalienentur. Ne id quidem prorsus damnandum est, si quis Latinitatem sibi displicere dicat, dummodo decenter id exprimat et utique nuntium suum Latine scribat.

Sicut tu quoque concedere videris, aliter res se habet, si quis quid dedita opera effutiat, quod ne Latinum quidem sit, sed potius absurda mixtura mendosorum verborum Anglicorum et Hispanicorum et Latinorum, aut nil habeat propositi nisi veros Latinitatis amicos irritare aut laedere aut obiurgare. Noscere velim, num tu nuntios a me commemoratos, qui conserventur, dignos esse existimes. Inspicias quaeso regulas in hac area observandas, ad quas quendam locum in summa parte primae paginae pulsando facile adibis. In iis nominatim suadetur, ut universi in colloquiis decorem retineant neve quis quem consulto offendere studeat. Una in re tibi plane assentior: utinam Latinistae ad unum omnes optimum factu esse ducant malignas nugas silentio transire, ut ineptae altercationes iam in statu nascendi quam minimo motu et nullo tumultu togatis ducibus sedentur (cf. Cicero, Or.Catil.2,13,28). Valeto! ERICUS PALMEN.




RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Regiomontanus ® | 16.09.2003 - 06:56 | 6 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Regiomontanus Mercurio, Erico, Marco Favonio, Tiberi s.p.d.



Vocem quamvis imbecillam meam, Erice et Mercuri care, pro vobis mitto, qui priorem coepistis impetrare, ut haec mirifica rostra interretialia ab illis perniciosis nuntiis expurgarentur. Illorum me quoque taeduit. Ceterum ego quoque censeo moderatorem habendum esse, qui contra tales protervitates sit praesidio huic areae colloquiali. Non timeo, Tiberis care, ne moderator, si unus erit, tyrannice se gerat. Is profecto sciet quomodo dividere triticum a lolio.



Valete quam optime.









RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herbertus ® | 17.09.2003 - 22:40 | 7 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herbertus sodalibus singulis universis s.d.


Magnam voluptatem cepi ex nuntio Erici Palm
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.34

RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herbertus ® | 28.11.2003 - 20:32 | 61 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herbertus Mercurio s.d.


Haec verba supra dicta nomine Mercurii digna. Certe de Fregnacciando

magnam gratiam inisti. Fieri non potest quin iamiam faciat distichon in laudem Mercurii Hungarii. Nam valet homo (nec cinaedum dico) ad carmina obscoena, tragica, comica facienda.



Registratio placeat: hoc enim modo nos a stultissimis anonymis - odi istud genus hominum! - fortasse liberabimur. Tu autem optime valeto.



RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: - | 29.11.2003 - 10:43 | 62 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntius a re alienus deletus est.
Redactio interretialis



RE: Moderatores desiderantur!!!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 29.11.2003 - 23:16 | 63 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Iulia omnibus tam cito succurrentibus salutem dicit plurimam, immo etiam plurissimam, si esset illud verbum.

Ego quidem illo die (i. e., nisi fallor, a. d. VI Kal. Dec.) nuntium meum brevissimum scripto haud legi nuntios sequentes, et cum visitavi hoc forum postridie eius diei deletum iam fuit colloquium illud, ut non iam legi potuerim, quae scripserunt illic Priapulus iste ac Marcus Fregnacciandus. Quae video ex nuntiis vestris hoc in colloquio contumeliosissima (ecce verbum!) et omni pudore carentia fuisse. (Non ignoro, Marce F., Priapulum istum contumelias istas scripsisse, sed vidi te quoque scire sordibus, si vis, uti verbis. Noli tamen putare me reprehendere te iratum contra istum.) Et quamvis non legerim ista in illo colloquio scripta, repeto: Bonum est certa vocabula non novisse.

Tamen haud potui desinere mente agitare, quomodo homo satis eruditus ad Latina scribendum in lingua simul tam ineptus possit esse ac stolidus. Potestisne vos explicare??? Puerilis modo si esset dicam: "Sunt puerio pueri, pueri puerilia tractant", sed ita cum sit quid cogitam?

Valete quam optime. a. d. III Kal. Dec. Ex Saxonia Inferiore.


P.S.: Marce Fregnacciande, quanto temporis tibi est opus ad scribendum epigrammata tua? Ego non possim tam cito poemata in lingua aliena componere. Tamen fortasse revideas carmen pro Mercurio scriptum: "Hóc volo M
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 26 Mart, 2004 11.06

Mercurius Hungaricus moderatoribus s. d.

Imadudum me irritat titulus mendosus thematis nunc iterum apparentis, qui ita se habet: "Parva grammaticalem (sic!!) interrogatio". Quem emendare moderatorum officium esse censeo. Valete. Aquinci d. VII. Kal. Apr.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Moderatoribus gratias

Emitteby Herimannus on Sat 27 Mart, 2004 3.25

:D
Herimannus moderatoribus et sodalibus sal.

Ego autem gratias agendas moderatoribus et electronicarum rerum peritis, qui post longum et dolorosum intervallum nova colloquia creaverunt, sine dubio ullo usu facilia et paulatim rursus sodalium gregem colligentia.
Valete omnes!

Novocomi, a. d. VI Kal Apr.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Oct, 2004 19.17

M. Favonius sodalibus, imprimis moderatoribus s.
Praeeunte Mercurio Hungarico, qui in epistula CCXXXIVa mendoso thematis titulo se irritari scripsit, omnes titulos, qui a Latinitate prorsus abhorreant, moderatoribus caute atque considerate corrigendos esse censeo. Vobis quid videtur? Valete. IV Non. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 04 Oct, 2004 20.40

Iulia sodalibus, imprimis Marco et moderatoribus sal.

Probo sententiam tuam, Marce. Cavendum autem est, ne premamus alios, ut omnino emendate scribant: Nam quis nostrum est sine mendum? Si ita deterremus tirones, numquam ullum nuntium mittent.
Fortasse melius est, si moderatores auctoribus cuiusvis thematis cum titulo a latinitate abhorrente solum indicant esse mendum in titulo et quomodo possit corrigi.
Sed tu nonne es paedagogus, Marce, ut scire debeas, quomodo talia sollertiter agantur, ne ullus deterreatur scribendo?

Cura ut valeas.
Gottingae, a. d. IV. Non. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 04 Oct, 2004 22.01

Marcus Iuliae s.d.p.
Prorsus tibi assentior; rectam enim corrigendi rationem demonstrasti. Vale.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 28 Ian, 2005 1.13

Mercurius sodalibus s. d.

Vereor, amici, ne iterum a moderatoribus prorsus destituamur!! Rogavi quidem eos, ut colloquium istud a nescioquo Drando paginae cuiusdam vanissimae propagandae causa institutum("Icon Searcher v2.52 and Over 42000 free icons"), in quo Anglice scribere ausus erat, quam citissime delerent, ne regulae fori nostri impune laederentur: illi autem haud quidquam fecerunt. Praeterea in nuncio privato interrogavi ab eis aliquid, sed nil illi responderunt. Fieri ergo potest, ut viri illi reverendissimi ne visitent quidem forum nostrum... :( Ubi estis, moderatores?!!!
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Mart 15 Feb, 2005 2.48

Iulia sodalibus ac moderatoribus sal.

Hodie accepi nuntium privatum, qui saginatio mihi videtur:
From: fortis_1328
To: Iulia
Missus: Lun Feb 14, 2005 7:16 pm
Thema: Hellow
Very nice website. Please visit my website.
Thank You!

Estne aliquis vestrum, qui eundem accepit nuntium? Quaestio ad moderatores: Quomodo talia prohiberi possunt?

Valete.
Gottingae, a. d. XVI. Kal. Mar.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 04 Mai, 2005 13.26

Mercurius moderatoribus s. d.

Forum nostrum his diebus et novis squaloribus obrutum, et a visitatoribus desertum est. Quod ad visitatotes attinet, nihil fere facere possumus; certe in his rebus angustis, ut fortes appareamus opportet. Squalorem vero, id est, nuntium illum Anglicum ineptum ac stupidum quam primum vobis esse delendum exsitimaverim, ne visitatores novi forum nostrum quasi cloacam variorum nuntiorum laudativorum esse ducant. Valete. Budae, d. IV. Nonas Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Merc 04 Mai, 2005 15.02

Quis moderatores deliget?
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 04 Mai, 2005 16.42

Mercurius Elessari Neapolitensi s. d.

Sunt moderatores in foro, et semper fuerunt: qui natione Finnici, mente vero Romani... :D Sed satis tarde querelas nostras audiunt. :( Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 10 Oct, 2005 23.55

Mercurius moderatoribus s. d.

Plurimi iam homines (?) foro nostro irrepserunt, qui non nisi paginas nescioquas interretiales sordidissimas propagare volunt, paginis istis quasi suis domesticis appositis. Quod quicunque animadvertere potest indice utentium aperto. Quae pseudonomina sine mora delenda esse censeo. Sed hoc nihil est; quod vero hodie in foro apparuit, illo peius ac deterius excogitare vix potuerim. Propagatio nuda, in lingua Anglica? Nullus ergo angulus interretis a cloaca propagationum, ac a paginis pessimis tutus ac securus esse potest? Timeo, ne ita sit; sed vos, o moderatores, etsi in hac pugna nulla spes victoriae videtur, tamen, dum potestis, contra illos latrones fortissime certatis! Nunc agite omnia squalida e foro expellite! Budapestino, d. V. Id. Octobr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 05 Ian, 2007 14.24

Mercurius moderatoribus s. d.

Rogo vos, ut nuncium, ubi Agricola quidam me et amicos meos Germanos - pudet describere - asseclas Hitlerii et Mussolini appellare ausus est (numerus nuncii: 7057, locus: PHILIA), sine mora deleatis, et simul istum severe moneatis, ut a talibus scribendis in futuro se abstineat. Valete. Budapestini, Nonis Ianuariis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Sat 06 Ian, 2007 0.16

Soter
primum Moderatoribus spectatissimis et certis Amicis suis clarissimis carissimisque,
deinde Sodalibus optimis probisque,
postremo arrogantibus et inurbanis subversoribus legum, quae Aream Colloquialem nostram ad certam mutuae observantiae normam adhuc - haud ita multo ante - direxerunt, s.d.


Gestus superbus inhumanusque, quidem, et stilus dicendi scribendique inurbanus, immo rusticus atque agrestis (quod, revera, idem est !), qui iam pridem Colloquia Latina nostra amatissima corrumpunt, faciunt - quod valde dolendum est ! - magis magisque in dies iniucundam, ingratam, molestam et tristem Aream Colloquialem Latinam nostram frequentandam !!!

Multi Sodales, inter quos et ego ipse, nec dormiunt nec otiantur, sed, potius, taedio fastidioque afficiuntur in arrogantia et scientiae vendidatione legendis !

Hoc molesto statu perseverante, ipse, quamvis invitus atque nolens, magis magisque raro nuntios mittam et nuntiis privatis vel electrogrammatibus ad certos, clarissimos, doctissimos carissimosque Amicos-Sodales mittendis me continebo.

Sine ulla exceptione maximeque probo nuntium # 7066 Mercurii Hungarici (« Moderatores desiderantur »), nuntium # 7046 Marci Favonii Ursini (« De PHILIA ») et nuntium # 7051 Tiberis (« De PHILIA») : idem, quidem, sentio !

Certi Amici et optimi Sodales, ignoscatis severioribus verbis meis et faciatis, ut quam optime valeatis !!!

Soter

Nonis Ianuariis a. D. MMVII - Neapoli
Last edited by soter on Sat 06 Ian, 2007 1.15, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron