Florilegium II sive loci scriptorum peregrinorum carissimi

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Iun, 2005 9.23

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Equidem hymnum a te, mi amice, excellenter Latine redditum :D ornandum esse censeo musicis modis, eisque maestis atque Hungaricis.
[Obiter dictum: Quamvis chiasmo delectemur, nonne metricis de causis oportebat scribi „luimus praeterĭta“?]
Vale quam optime. Septimo Kal. Iul. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 25 Iun, 2005 11.16

Mercurius Marco suo s. d.

Non a me hymnum Hungaricum Latine conversum scito. Etsi quis fuerit auctor illius tranlationis, nescio, tamen illam translationem in saeculo XIX. factam esse suspicor, quippe quae tam elegans ac gravis est, ut a viro, qui ex aetatis illius ingenio multos annos Latine scribere loqui immo versus componere eruditus sit, concinnata esse videatur.

Hymnus noster (certe fieri potest, ut verba tua male interpreter) iam dudum musicis modis (maestis quidem :( ) ornatus est, auctore Francisco Erkel. Et, cum in translatione illa Latina metrum bene servatur, etiam illam translationem eisdem modis musicis canere licet. Si forte adhuc illam musicam non audieris, huc adi:

http://www.freedom.hu/freedom/modules.p ... load&cid=9

ubi quaere textum "Magyar Himnusz vegyeskarral" (secundus est).

Quid vero de hymno Germanico? Estne translatio illius latina?

Vale. Budapestini, d. VII. Kal. Iul.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sat 03 Sep, 2005 1.25, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 25 Iun, 2005 12.10

Marcus Mercurio suo s.
Equidem :oops: non intellexi, benevole mi amice, illum hymnum vestrum esse patrium sive nationalem, cuius modos musicos gravissimos saepe iam audivi. Ignosce quaeso neglegentiae meae agresti! Maximas gratias pro inscriptione interretiali. Oro te ad nos mittas etiam hymni verba Hungarica.

Hymnus quoque noster patrius in Latinum est conversus:

„Ius, concordia, libertas
Pro Germana patria,
Haec fraterne nos petamus
Dextra atque anima!
Ius, concordia, libertas
Sunt salutis pignora,
/: Flore in salutis luce
Tu, Germana patria! :/"

[„Einigkeit und Recht und Freiheit
Für das deutsche Vaterland!
Danach lasst uns alle streben
Brüderlich mit Herz und Hand!
Einigkeit und Recht und Freiheit
Sind des Glückes Unterpfand.
/: Blüh' im Glanze dieses Glückes,
Blühe, deutsches Vaterland. :/"]

Cuius hymni clarissimi sunt modi musici: quadricinium op. 76 Nr. 3, Hob.III:77, quod composuit Josephus Haydn anno MDCCXCVII (cf. etiam Carmen quod dicitur Imperiale Austro-Hungaricum).

Quam iucundissimum tibi exopto hebdomadae exitum.
VII Kal. Iul. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 25 Iun, 2005 22.25

Mercurius Marco suo s. d.

Ecce Marce, hymni nostri Hungarici textus originalis; ac, pro memoria, idem ab aliquo Latine redditus:


Isten! Ã
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 26 Iun, 2005 1.55

Tiberis Mercurio suo s.d. :)
cum plura de musica Hungarica, quippe quae mihi gratissima sit, cognoscere mea multum intersit, a te , mi Mercuri, velim quaerere, an tibi sit notum illud "allegro eroico" de rhapsodia XIV., quam Franciscus Liszt composuit. cuius enim modus sollemnis atque heroicus tanta est gravitate, ut summo iure hymnus appellari possit.quem nescio quis dixerit pristinum quendam hymnum Hungaricum fuisse: an fuerit, dubito. tamen, si quid de ea re novisti, peto a te, ut me doceas.
obiter dictum: hymnum illum, quo nunc Germani utuntur, cuiusque modulatorem Iosephum Haydn fuisse constat, olim communem nostrum fuisse :) te scire pro certo habeo.
vale.
VI.Kal. Iul.
Last edited by Tiberis on Sol 26 Iun, 2005 12.32, edited 1 time in total.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sol 26 Iun, 2005 12.06

Marcus Tiberi suo s.d.p.
Hymno Hungarico atque Germanico Latine exhibito non alienum videtur ex te quaerere, num hymnus quoque Austriacus in Latinum conversus sit. Et pauca quaeso nobis explana de modis eius musicis.
Quam iucundissimam tibi exopto Diem Dominicam.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 26 Iun, 2005 12.33

Marcus Mercurio suo s.p.d.
Maximas tibi ago gratias pro verbis hymni vestri descriptis; quibus enim ante oculos obversantibus facilius intellegimus, quam mirifice verba et musica inter se congruant. :D
Et tibi quam iucundissimam exopto Diem Dominicam.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 26 Iun, 2005 15.43

Tiberis Marco suo s.d.p.
quod attinet ad hymnum Austriacum in Latinum conversum, doleo,quod nihil de eo adhuc comperi. et in interrete conversio Latina, quod sciam, non invenitur. qua re reliquum est, ut ipse ea verba convertam. :D
de modis musicis hymni Austriaci haec accepi: post bellum , cum magistratus nostri censerent pristinum hymnum a nazistis veluti contaminatum esse, certamine publico facto hymnum novum quaesitum esse; e plus mille carminibus illud francomurarium "carmen consociationis" electum esse, quod a W.A.Mozart compositum esse crederetur; cum quo carmine cum nulla verba proposita convenissent, non fieri potuisse, quin iterum certamine facto textus aptus quaereretur. ex quo certamine tandem Paulam de Preradovic victricem discessisse constat.
sed de modulatore viri docti dissentiunt, immo eorum sententia praevalere videtur, qui Ioannem quendam Holtzer auctorem esse existimant, ut qui plura eius generis carmina composuerit.
sed iam timeo, ne longus sim.
bene vale. :D
VI.Kal. Iul.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sol 26 Iun, 2005 17.15

Marcus Tiberi suo s.
Gratias tibi ago maximas pro epistula, in qua luculenter (te longum fuisse prorsus nego) certiores nobis fecisti de hymno Austriaco eiusque origine. Cuius verba abs te in Latinum optime conversum iri puto. Cum rerum quoque musicarum peritissimum te esse sciam, oro te mihi scribas, quod carmen francomurarium ante oculos tibi obversetur: K 483? K 484? K 148? an aliud carmen?
Optime vale.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 26 Iun, 2005 22.22

Tiberis Marco suo sal. :)
cum paginas interretiales ad eam rem spectantes pervolutarem, haec inveni:
„die XIX. antequam mortuus est, W.A. Mozart supremum opus perfecit, quod „canticum francomurarium“ (Freimaurerkantate) appellatum est(KV 623). quod canticum ob aedem lobii „ad spem denuo coronatam“ appellati consecratam (...) W. A. Mozart rectore primum in publicum prolatum est. cuius cantici vocum descriptio a (...) Iosepho Hraschansky duobus ac inter se variis lectionibus edita est, cuius in prima editione illud „canticum francomurarium“ solum continetur, cum alterius lectionis exemplaribus etiam „carmen catenatum“, quod dicitur, („coniuncti,fratres,hoc opus conficiamus“/“laßt uns mit geschlung'nen H
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Sol 26 Iun, 2005 23.19

Marcus Tiberi suo s.p.d.
Epistula tua ponderosa gratissimo animo perlecta e loculamento sine mora deprompsi discum compactum, ut opere KV 623/623a delectarer. Et iterum animus humanissima completus est voluptate. Tu felix Austria summa admiratione digna, ut quae arte musica genus hominum copiose auxeris!
Sit tibi fausta nox.
VI K. Iul. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Iosephus Ungaretti: "Dormire"

Emitteby Marcus Favonius on Ven 27 Ian, 2006 21.22

M. Favonius sodalibus s.

Quid Iosephus Ungaretti senserit in regione nive constrata:

------------------------------------------

Dormire

Vorrei imitare
questo paese
adagiato
nel suo camice
di neve

Santa Maria La Longa
il 26 gennaio 1917


------------------------------------------

Dormire

Vellem imitari
hanc regionem
lentam
in tunica
nivea

Sancta Maria Longa
VII Kalendas Februarias anno MCMXVII
------------------------------------------

Valete.

VI K. Feb. Ex Rhenania gelu rigente :( .
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron