Me quoque, mi Herimanne, his ipsis diebus „tardum et rudem esse“ scito. Tamen Sphingem Hungaricam, quamvis indomita esse videatur et invicta, a nobis fugatum iri pro certo affirmo. Non cessurus sum malis, sed contra audentior sum iturus; nam video aliquid, sed quasi per caliginem... Quid ergo? Oro te, mi Mercuri, retegas T litteram. Utinam ne fallar.
Valete.
Id. Mai.
