vocabularium Latino-Latinam

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

vocabularium Latino-Latinam

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 15.34

vocabularium Latino-Latinam
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: herbertus ® | 05.09.2003 - 01:01 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete omnes!
hanc rem satis conspicuam vobis proponere velim.
praeter illud Aegidii Forcellini lexicon, atque non minus pretiosum glossarium DuCangii, quorum hoc, quoad ego sciam, e 5 tomis, illud e 6 voluminis constat, nullum vocabularium Latino-Latinum modernum venale esse videtur. quis vestrum hanc rem obscuram explanare scit?

vale!


RE: vocabularium Latino-Latinam
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 05.09.2003 - 11:16 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Herberto salutem.

Equidem huiusmodi opus utilissimum esset; dictionaria enim unilinguia magnopere discipulos iuvant in sermone percipiendo, verborum commentariis non in lingua vernacula, sed in eodem sermone compositis. In quibus commentariis verba synonima enumerantur, verbique sensus simplici stylo explicatur: nec dubitari potest multo esse melius his modis verbum ignotum cognoscere (sic enim et synonima verba notantur, et commentario Latine scripto scientia nostra augetur), quam si solum interpretationem in sermone patrio scriptam legamus. Ita fit, ut Forcellini Ducangiique dictionaria mihi semper gratissima fuerint, eorum enim commentaria sine difficultate intelligere possum, nec ea e memoria mea excidunt. Cur autem nemo sit, qui ad tale opus conficiendum aggredi audeat, nec ipse certo scio; fortasse moles laborque maximus philologos deterruit, quin illud concinnarent. Nescio autem, an commentaria articulique grandis dictionarii "Thaesaurus Linguae Latinae" nominati Latine composita sint?


RE: vocabularium Latino-Latinam
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herbetus | 05.09.2003 - 19:31 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurio Herbertus s.d.

Gratias tibi ago pro responso tam benigne dato. Quod ad Thesaurum Lingae Latinae attinet: Mihi fatendumst me quoque nescire utrum omnino Latine conscriptum sit necne. Speramus fore, ut alli hoc nuntium legentes plura sciant. Ceterum, noli mirare, si philologi tali labore suscipiendo gravabuntur.
Nam ipsi certe sciunt Aegidium Forcellini lexicos in manibus habuisse per quadraginta annos! Eisdem dicere velim: satis habemus si nobis singulis universis unum tantum lexicon suppeditare valebunt!

vale.
p.s. Scripsi: Vocabularium Latino- Latinam, quod est: Latino- Latinum.





RE: vocabularium Latino-Latinam
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 06.09.2003 - 20:16 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Herberto Mercurioque s.d.p.

De Thesauro Linguae Latinae:
Quaecumque verba in litteris Latinis inveniuntur, ea in hunc Thesaurum aut relata iam sunt aut mox referentur idque locis, ubi apparent, omnibus diligentissime indicatis. Index ergo est omnium verborum Latinorum, non lexicon, quod proprie vereque, ut ita dicam, unilingue appelletur; neque enim, quantum memini, synonyma Latina proferuntur.

Ecce inscriptio interretialis: http://www.thesaurus.badw.de/, qua usi facillime invenietis, quomodo ille Thesaurus constituta sit. Quattuor enim exempla photostatica proponuntur: quorum unum pertinet ad verbum exulis (Sen.Med.), alterum ad verbum palmae (Sol.), tertium et quartum ad verba noti votique (Sil.Ital.).

Valete.



RE: vocabularium Latino-Latinam
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herbertus ® | 07.09.2003 - 00:52 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herbertus Marco Mercurioque s.p.d.

Gratias tibi, Marce, quod nobis percontantibus non defuisti. Spero te nec aliter sentire, quin vocabularium quoddam Latino-Latinum vere usui venturum sit omnibus Linguae nostrae fautoribus. Nam, si saltem bene intellexi, quid locutus es, nam dolendumst ne Thesaurum quidem linguae latinae synonyma proferri. Exspecto mihi ad tempus multum pecuniae in vocabulariis illius Forcellini comparandis consumendum esse.

valete.


RE: vocabularium Latino-Latinum
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 07.09.2003 - 19:55 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------

Ericus Palmén Herberto et Marco et Mercurio s.p.d.
Nemo, opinor, infitiatur nobis vivam Latinitatem colentibus profecto opus esse moderno lexico Latino, in quo singula vocabula et Latine explicentur et synonymis illustrentur. Rectissime Mercurius animadvertit dictionaria unilinguia discipulos magnopere iuvare in sermone percipiendo.Thesaurus Linguae Latinae, etsi synonyma vocabulorum plerumque non profert, tamen optimas exhibet explicationes Latinas enumeratque locos, quibus vocabula occurrunt; idem tamen ea laborat inopia, quod nondum perscriptus est ac, dum nostra generatio vivet, vix perscribetur; ergo si vocabula, quorum littera initialis in postrema parte alphabeti est, examinare volumus, hoc eximio opere destituimur. Unus autem liber hodie venalis exstat et, quod intellegam, dignus est, cuius hic mentio fiat: ORBIS PICTUS LATINUS, quem composuit HERMANN KOLLER (Artemis & Winkler Verlag, Düsseldorf / Zürich 1999, ISBN 3-7608-1208-2). Ut e titulo apparet, agitur de dictionario etiam picturis illustrato, quod, etsi non in quolibet vocabulo pervestigando utile, tamen aliquatenus nobis prodesse potest. Pro exemplo rationis, qua in eo singula vocabula exponuntur, commemoretur substantivum ‘acus’:
“Acus est minimum acutissimumque instrumentum, quod constat ex ferro aliove metallo aut etiam ex eburno, et pluribus inservit usibus, ex.gr. vestibus consuendis aut ornandis. Formula: immittere lina per acum. Proverbium: acu rem tangere = rem divinare. Verbum: acuo, -ui, -utum, -uere = aciem ferri excitare, trahere, et proprie ponitur in falce, cultro (culter) etc. cui contrarium est ‘obtundere’. Acia, -ae f. est filum in acu ad suendum. Proverbium: ‘ab acia et acu omnia exponere’, quod significat vel minutissimas res narrando exponere, totamque alicuius facti seriem alte ductis initiis diligenter nihilque prorsus omittendo explicareâ€
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron