Soter Veronicae, Amicae Mediolanensi, salutem plurimam dicit.
Verba tua, Veronica carissima, "
Mediolanum mea urbs est, tamen non plus eam tolero " mihi videntur patefacere fastidium quodam (tibi quam brevissimum , exigui temporis illud esse exopto!) quod, forsitan, multo fines aeris inquinatae et nebulae densae transit !!
Utrum Mediolanensis genere nata es an, ut ita dicam, Mediolanum immigravisti ex alia regione ?
Mediolanum, enim, non semper est oppidum facile venientibus ex aliis regionibus, maxime venientibus ex regionis meridionalibus Italiae nostrae, quarum mores saepe dissimiles ab illis septentrionalibus sunt !!
Scripsisti, porro, Veronica, te philosophiam studere (num in Athenaeo clarissimo Mediolani "Bocconi"?) et "autodidakton" in linguae Latinae studio esse: nonne, contra, linguam Latinam studuisti iam in lyceo, quod "condicionem sine qua non" ad philosophica studia colenda in universitate studiorum quadam esse reor ?
Salutationes benevolae meae quam gratissimae ad te veniant !
Benigne venustissima ac iucundissima basia tibi refero.
Vale!
Soter
Ante diem III Kalendas Decembres - Neapoli