De quaestione populari super rempublicam constituendam

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De quaestione populari super rempublicam constituendam

Emitteby Rhumak on Mart 20 Iun, 2006 15.08

Omnibus ubicumque sal
Amici Itali (nec soli, si cuius alia a natione res italicae intersint), rogo, quid censetis de quaestione ex populo prolata super chartam institutorum nostrorum rescribundam? Paucis diebus suffragia danda nobis erunt, nec satis per mass-media viri publici nostri de hoc loquontur, ut certam et patefactam quaestionem sit ducere nobis. At quanta cum vehementia ante suffragia pro gubernatione eligenda data super alias multo minoris momenti res perstrepitabant plebis benivolentiam modo captum! :x .
En igitur quibus maxime rebus sollicitor: 1, dux magistratuum nonne potentior nimis fiet? nonne haec figura tam supereminens ab exemplo Silvii Berlusconi desumpta est? 2, numerus patrum conscriptorum minuetur: foret belle nobis qua minus tributorum soluturis, sed tali et tanto miraculo crederetis? Quandonam tributa esse licet quantillo deminuta audistis? Probabilius puto, stipendia eadem mansura et unicuique maiora quandoquid'in pauciores dividentur! :evil: Addite, quod difficilius partibus minoribus populi legatos in rempublicam mittere erit et ita fit ut magis adhuc hic status noster magnis factionibus tantum addicatur, magno cum impedimento mutationum potestatum. :( .
Attamen non omnia conscio, quamobrem nec integr'et omnino sanam sententiam edere pote dubitabundo. Quaeso, praedite lumine vestro!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Scipio on Ven 23 Iun, 2006 15.44

Dicam "NO" contra hanc ignominiosam mutationem legis fundamentalis Nostrae Rei Publicae.
Omnis scit quales turpes et horribillimas sententias "Leghisti" dixerunt et iam dicunt adversus nostram Nationem, nostram unitatem, nostra Vindicatione in Libertatem (dicitur Italice Risorgimento). Num volo hos viros sicut Patres novae italiae reformata? Hi viri, qui in una Villa montana convenerunt et soli decreverunt de mutationibus Rei Publicae, sine responsis studiosorum aut consultationibus alterae partis sine deliberationibus novi concilii ad novam legem fundamentalem costituendam ? Se Calderoli, sicut Bossi voluerunt (volunt?) mortem Rei Publicae Italianae et redditum ad tempora Bellorum Civilium (Res Publica Padana, Res Publica Tusca ac Romana et Res Publica Terrona, reminiscerisne?)
Quid ? Quia poterent cum legibus stolidis Praesidentem Consilii (Primus Minister si libet) ducem facere, atque Senatus et Camera sine ulla voluntate facere. "Bicameralismo perfecto" vere iter impeditissimus est ad leges faciendas, sed hodie scimus quales deliberationes sint Senato, at quales Camerae. Postera hanc mutationem, nesciemus.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Ven 23 Iun, 2006 16.23

Et plura, mi Parmensis amice, et graviora machinantur:

Quandoquidem de plagula tantum disceptatur, ut Buttiglione in "Porta ad Portam" palimpsesto heri dixit (reveran stolidus an fictus? numqu'excrevi), num V annos venturos plurisve duabus factionibus emendatum impendendos iri patiamur, cum tot et tantae sint aliae quaestiones gubernatoribus novis dirimendae? Num sine Constitutione firma et certa quinquennio maneamus??? Attatae, quod si prius, uti dixeram, "non bene omnia conscibam", nunc iam satis superque ut CVNCTI COMPACTI ITALI ABNVAMVS! Adde, quod dux ministrorum functus vel Moratti contubernalis eius aliique iam scholae et nosocomiorum gestionem tam graviter infirmarunt; adde, quod augebitur omnis incerta materia diremptu; adde tandem, quod, quantum ad curiae numeri deminutionem adtinet, SI REIPVBLICAE GESTIO MINVS CONSTET REVERA VELLENT, NON PATRES, SED EORVM STIPENDIA DEMINVERENT!!!
Et ut ipse dixsti, nolumus olim secessores nunc velut patres recoctos res nostras dominari legemque adprimam nostrarum recreasse et definisse placitu.
CHARTAE INSTITVTORVM RESISTENTIA NATAE RESISTAMVS OCCISORIBVS!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 23 Iun, 2006 16.42

Mucius Rhumakshi atque Scipioni amicis carissimis s.d.p.
Adsentio vobis de charta rei publicae mutanda. Sed de hoc scribere inceperam in "forum politicum": ubi nos disputationes nostras de hoc continuare mauoltis?
Valete quam maxime,
Borgotari, die VIII p.I.Ian.
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Ven 23 Iun, 2006 20.42

Rhumak aestimato Mucio Scipioniq ceterisq sal

Amici, censeo in foro politico (et ubi aliud?) continuandum esse. Quo verum dicam, haec quaestio mea inter titulos primos patuit, quia in foro politico prolaturus, et ut id facerem postremo nuntio responsurus, super "novum thema" et non super "responde" pulsavi... sed non displicuit error, siquis forte protinus et non post forum pernavigatum eam vidit et respondere incepit :wink: ! Statuimus igitur hinc prorsum ut ibi continuemus et illuc qui volt respondere vadat.

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron