Page 1 of 7

Verba Latina recentia?

EmitteMissus: Merc 03 Mart, 2004 11.36
by Area Latina
verba latina recentia?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Regulus Carthiades | 08.07.2003 - 20:01 | |
--------------------------------------------------------------------------------
nuntio "ignistitium in proxime oriente" lecto, nescio quare verbum "ignistitium" dictum sit. etsi Romani arma ignea habuissent, dubito num centuriones militibus clamavissent "accendite!" Quid ignistitio significatur? puto "paculum" aut "foedulum" melius esse.


RE: verba latina recentia?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 08.07.2003 - 22:40 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén Regulo Carthiadi s.p.d.
Equidem vocabulum 'ignistitium' facillimum intellectu esse iudico; clarissime enim indicat arma, quae aliquamdiu ignem in adversarios evomuerunt, id facere destitisse. Etiam alia composita in '-stitium' exeuntia, e.g. 'armistitium' et 'operistitium' cum natura Latinitatis minime discrepant. Si bene intellexi, vocabula 'paculum' et 'foedulum' sunt diminutivi a te ipso excusi (<'pax' et 'foedus') - mea quidem sententia minus feliciter iam ideo, quod armis paulisper silentibus bellum ita tantum intermittitur, ut summum pausa bellandi, sed ne exigua quidem pax facta esse videatur. Idem valet in 'foedere'. Accedit quod 'pax', ut feminini generis substantivum, vix diminutivum 'paculum' habere potest.. Diminutivus plerumque idem genus servat, quod est substantivo, e quo derivatus est, e.g. 'aedes' > 'aedicula'. (Noli tamen hoc ita interpretari, ut formam 'pacula' multo meliorem habeam!). Si necessario de 'ignistitio' loqui nolumus, praesto est substantivum a C.Iulio Caesare adhibitum, scilicet 'indutiae' (e.g.Gall.4,12,1 is dies indutiis erat ab his petitus). -Ceterum spero me e nomine tuo 'Cartiades' recte casum dativum formavisse: 'Carthiades: Carthiadi', sicut 'Miltiades: Miltiadi'. Vale!


RE: verba latina recentia?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Gastón | 10.07.2003 - 14:26 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete!

Hispana verba facile convertere in latina possumus. Nonne naturalius est verba sive hispana sive italiana uti quam nova creare?

Valete!


RE: verba latina recentia?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Gracchus ex Genava CH | 11.07.2003 - 09:43 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
ignistitium = armistitium ut aiunt Galli ?


RE: verba latina recentia?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: daniel | 02.02.2004 - 09:41 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete!
Valete!

Ecce nova vocabula Latina!

EmitteMissus: Sat 25 Sep, 2004 12.00
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus s.

Ecce – delectationis causa - nova aliquot vocabula Latina, quae in Speculi, commentarii periodici Germanici, editione interretiali inveniuntur (a. d. XI Kal. Oct. a. c.):

-bracae linteae caeruleae,
-brevissimae bracae femineae,
-tunicula minima,
-parvum subligaculum,
-amor levis,
-homo hebes,
-placenta compressa,
-tromocrates.

Quae res his vocabulis significentur, facile a vobis intellectum iri arbitror.

Valete.
:lol:
VII K. Oct.

De intimis indumentis

EmitteMissus: Sol 26 Sep, 2004 17.25
by Herimannus
Herimannus Marco sal. d.

Cum secunda, tertia et quarta voces mihi plane clarae sint, non intellego cur "caeruleae" bracae linteae aliter atque aliis bracis vocari mereantur, neque quid "placenta compressa" significet (placenta = offa, puto). De "tromocrate", qui mihi dubium iam ante excitaverat, responsum habui a redactoribus Ephemeridos idem ac "terroristam" esse; potius tamen converterem vocabulum "saevum tyrannum", qui "terrendo dominatur".
Vale et valete!

Novocomi, a. d. VI K. Oct.

EmitteMissus: Sol 26 Sep, 2004 18.56
by Iulia
Iulia Herimanno ac Marco sodalibus s.

bracae linteae caeruleae: Fortasse "Blue Jeans"?
Cetera aut facile intellegi aut adhuc nulla mihi est idea...

Valete.

EmitteMissus: Sol 26 Sep, 2004 21.14
by Marcus Favonius
Marcus Herimanno Iuliaeque s.p.d.
Quae res vocabulo placentae compressae significetur, haud facile intellegi videtur. Rem esse repperi, quae „pizza“ appellatur. Nescio, num hoc vocabulum Latinum aptum sit; aliud inveni: „scriblíta“ sive „scribilíta“ (σκριβλίτης). Etymon vocabuli „pizza“ incertum esse vehementer doleo (cf. Zingarelli, ed. Xa, p. 1289) :( .---
Equidem vocabulum hominis hebetis supervacaneum esse arbitror: Quam bene sonat „idiota“ :lol: !
Nunc ad tromocratem: Cur non „tromo-poeta“ :lol: (τρομοποιητής), id est is, qui terrorem infert?! Latine loquamur: „territor“.
Sed haec hactenus.
Valete.
VI Kal. Oct.

De pizza

EmitteMissus: Sol 26 Sep, 2004 23.24
by Herimannus
Herimannus amicis philologis sal.

De pizza sinite me Italicum opinionem proponere: non "compressam", sed "planam" vel "complanatam placentam" hoc cibum appellare malim, cum latitudo magis quam compressio maioris momenti in ea conficienda mihi videatur.
Valete!

Novocomi, a. d. VI K. Oct.

EmitteMissus: Lun 27 Sep, 2004 13.08
by Mercurius Hungaricus
Mercurius sodalibus s. d.

Hoc foro iam saepius opinionem meam declaravi de modernis vocabulis in Latinum convertendis: scilicet unum vocabulum uno vocabulo Latine esse reddendum; significationem porro novi vocabuli claram ac conspicuam esse oportere. Exempli gratia 'internet' rectissime vocabulo 'interrete' translatum est, non expressione quadam longinqua ("organisatio electronico-computatoria, qua..."). Quamobrem mihi translationes a Marco enumeratae minus placent. Pizzam Latine appellemus pizzam (pizza -ae f), cum in omnibus linguis ita nominatur! Valete. d. V. Kal. Oct.

de latinitate hodierna

EmitteMissus: Lun 27 Sep, 2004 19.42
by Iulia
Iulia sodalibus, imprimis Mercurio sal.

Plane tecum assentio, Mercuri, omnia vocabula nova quam paucissimis verbis exprimi debere. Si enim Romani adhuc viverent, certe minime "placentas compressas" in tabernis ederent, sed pizzas, et causa non est, cur non etiam verba modernarum linguarum sumerent, quod constat eos in antiquitate fecisse. Omnis linguae vivae est mutari; si non mutatur, mortua est. Si ergo Latine de rebus novis disputare volumus, creamus oportet linguam iis aptam, quod si non faceremus, nonnisi de rebus antiquis colloqui possemus, et quidem sermone putri. Idem fecerunt et humanisti.
Inveni in Lexico Recentis Latinitatis aliqua exempla: proponunt "sedes rerum politicarum" vel " sedes civilibus disputandis rebus" pro eo, quo dicam ego "forum politicum", "cappuccino" appellant "potio cafearia paulum lactata" et dicunt "impressio photographica", ubi loquar de "photographia" vel "photographemate". Pro Nazi (fortasse "nazista"?) ponunt "Adolphi Hitler fautor", "Neonazi" vel "neonazista" est "novi Hitleriani motus assecla". Quis Romanus talia diceret? :shock:
In quo oportet primum expressiones novas Latine sonare, i.e. Romanos hodiernos, si essent, iis uti posse, quod dubito apud "bracis lintaeis caerulaeis", deinde, quod non solum idem significent ea verba, sed etiam idem exprimant: homo hebes significatione idem est ac idiota, multum autem interest si alicui dico eum esse idiotam an hominem hebem, quia idiota verbum acrius est. Certa verba non convertabilia debet ergo latinizare, non circumscribere.
Ceterum nomina non censeo convertenda, nisi versio Latina iam sunt nota, quia convertiones ut "Albertus Monolithus", "Hermannus Chattus", "Guillamus Hastamtremens", "Sebastianus Rivus, Fridericus Cremum (i. e. Smetana), quamvis saepe sint iocosa, tamen plerumque difficilia intellectu.

Valete.
Gottingae, a. d. V. Kal. Oct.

EmitteMissus: Iov 30 Dec, 2004 20.06
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus sal.
In epistulis 2124 et 2137 (v. Alia themata -> Patibulum) duo reperietis vocabula nova sive ficta, „patibularius“ et „patibulator“. Quaeritur, utrum iis uti liceat necne.
Quod ad „patibularium“ attinet, quam brevissime hoc:
Ut aurum → aur-arius, ursus → urs-arius, liber → libr-arius, sica → sic-arius, ita patibulum → patibul-arius. Substantivo ergo solet suffigi „-arius“, quo significetur homo, qui negotium quoddam agit: ursarius is est, qui ursos curat; sicarius, qui homines sica necat; patibularius autem, cuius fieri interest patibula et erigi.
Nunc ad „patibulatorem“: Inspicite quaeso hanc seriem: agere → ac-tor, regere → rec-tor, amare → ama-tor, imperare → impera-tor etc. Qua ex serie apparet „-tor“ suffigi verbo, non substantivo. Quid igitur? Verbum patibulandi in meo quidem vocabulorum indice (Georges) non reperitur, sed apud Plautum (Mostell. v. 56) legimus „te ... patibulatum“, id est „te ... patibulo oneratum“; quo ex adiectivo sive participio colligi licet Plauto ante oculos obversatum esse verbum patibulandi. Patibulator ergo videtur esse is, qui hominem scelestum „patibulat“, id est patibulo onerat.
Quibus de causis non solum „patibularius“ (quod quidem ego praefero), sed etiam „patibulator“ vocem vere Latinam esse suspicor.
Vos quid censetis?
III K. Ian. Crefeldiæ.
8)

EmitteMissus: Ven 31 Dec, 2004 1.04
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Marco suo s. d.

Utrumque verbum placet mihi, mi Marce. Vocabulum ergo "patibulator", si epistolam tuam bene intellegi, in nostro vocabulario "domestico" significabit illum hominem, qui aenigma novum proponit, speratque illud a nemine solutum iri; "patibularius" vero illum, qui aenigma a patibulatore propositum solvere conatur. :D Nonne ita ea verba explananda? 8) Vale. Transaquinci, pridie Kal. Ian.

EmitteMissus: Ven 31 Dec, 2004 12.20
by Marcus Favonius
Marcus Mercurio suo s.
Assentior tibi, mi amice. Definiri ergo licet: Patibulator est, qui aenigma proponit, patibularius, qui solvere studet.
Ceterum tibi gratulor de patibulo erecto; quo enim ludo colloquia nostra incredibilem in modum amplificata sunt.
Vale. Pr. Kal. Ian. Crefeldiæ.
MMV: :D :D

EmitteMissus: Ven 31 Dec, 2004 12.40
by Gastón
Gastón Mercurio Marcoque sal.

Demiror adjectivum "patibularius" in indice vocabulorum Latino non esse. "Patibulario, ria" adjectivum Hispanum est. "qui (quae, quod) ad patibulum pertinet" aut "statu aut specie horribilis".

Valete!

EmitteMissus: Ven 31 Dec, 2004 13.05
by Iulia
Iulia Marco Mercurio Gastoni sal.

Mihi quidem iam ex longo fuit in mente verbum quoddam "patibulari" significans "'patibulum' ludare", e quo verbo fictivo traxi "patibulatorem". :wink: Ceterum placuerunt etiam Sphinx et Oedipodes.

Valete.
Gottingae, pr. Kal. Ian.

EmitteMissus: Ven 31 Dec, 2004 13.19
by Marcus Favonius
Marcus sodalibus, imprimis Gastóni s.
Etiam in lingua Italica vocabulum reperitur „patibolàre“, id est „degno del patibulo“ = patibulo dignus sive dignus, qui patibulo affigatur (cf. Zingarelli, ed. XI, Bononiæ, 1970, p. 1232). Quantopere Latinitas mater eiusque filiae inter se cohaerent!
Valete. Pr. K. Ian. Crefeldiæ.
:D MMV :D

EmitteMissus: Sat 01 Ian, 2005 15.34
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Marco Favonio necnon aliis vivae Latinitatis amicis annum novum faustissimum et felicissimum exoptat.
Rectissime iudicas, Marce, Latinitatem cum filiabus suis pulcherrimis magnopere cohaerere. Quod ad ’patibulum’ attinet, ne obliviscamur linguae Francogallicae, quae, quod sciam, immediato quidem ”herede” eius caret, sed in qua reperitur adiectivum derivatum ’patibulaire’, idem fere significans ac paraphrasis Latina ’metum et suspicionem (alicui) iniciens’. E.g. scriptor Francogallicus Honor