Continua fabulam!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 11 Mart, 2005 19.48

Marcus Iuliae Mercurioque s.d.p.
Quod ad obscurum illud „sic [sed?] te v...ur... ***“ attinet, extrema me consilii inopia premi atque confici scitote; membrana enim, in qua lacunosa illa sententia reperitur, tam mutila tamque contrita est, ut vix ipsae litterarum notae certe legantur. Cum vero summo studio plura in dies fragmenta a vobis investigari videantur, fabulam nostram mox perfectum iri spero.
Valete. V Id. Mart.

:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 14 Mart, 2005 12.44

Mercurius Iuliae Marcoque s. d.

Apparatum ergo criticum ut faciamus opportet: qui in loco memorato ita se habet:


†sic te vi<...>ur<...>

1 sic coni. Merc.: sed suppl. Favon.

Ceterum sententiam plane corruptam ac lacunosam a Iulia inventam ita corrigerem:

Vixit olim in regno nescioquo rex quidam aetate iam evectus, qui habebat unam filiam, ac unum filium. Filia nupta erat filii regis vicini, cui magna potestas et multae divitiae erant, et vivebant felices cum pueris infantibus; filius autem hereditatem accepturus omnia malebat quam olim cum uxore digna regna tenere. Itaque callidum cepit consilium. Proximo die, cum servi advenissent salutatum eum, "salvete" inquit "confratres mei, immo consanguinei ab Adamo ac Eva!" mox nudus in medio cubiculo saltare coepit. Servi solliciti quaesiverunt, quidnam haberet. „Perbrevi res aperta erit“, ille respondit, „in praesens hoc vobis.....“ – subito vox ei includitur; nam rex in cubiculum intravit, quid illa trepidatio sibi vellet, quaeritans. Tum ille: „Equidem gaudeo, mi pater, rex potentissime, quod me filium tuum miserum visitare non dedignatus es; sic te v...ur... ***“ [Reliqua videntur deesse.] Rex credebat filium suum amentem esse, ac eum in claustram quandam misit. Ta<me>n m<axi>mo dol<or>e e<ra>t af<fectu>us fi<iliu>m sin<cerum> <su>um a<d> pri<....>nitum i<....>ire et <e>x i<m>o co<rd>e e<um> san<ct>e †cu<....>at.

Haec sine ullo adiuvamento. Valete. Posonii, prid. Id. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 14 Mart, 2005 14.53

Iulia Marco et Mercurio sal.

Forte incidi in alias eae sententiae litteras:

Vixit olim in regno nescioquo rex quidam aetate iam evectus, qui habebat unam filiam, ac unum filium. Filia nupta erat filii regis vicini, cui magna potestas et multae divitiae erant, et vivebant felices cum pueris infantibus; filius autem hereditatem accepturus omnia malebat quam olim cum uxore digna regna tenere. Itaque callidum cepit consilium. Proximo die, cum servi advenissent salutatum eum, "salvete" inquit "confratres mei, immo consanguinei ab Adamo ac Eva!" mox nudus in medio cubiculo saltare coepit. Servi solliciti quaesiverunt, quidnam haberet. „Perbrevi res aperta erit“, ille respondit, „in praesens hoc vobis.....“ – subito vox ei includitur; nam rex in cubiculum intravit, quid illa trepidatio sibi vellet, quaeritans. Tum ille: „Equidem gaudeo, mi pater, rex potentissime, quod me filium tuum miserum visitare non dedignatus es; sic te v...ur... ***“ [Reliqua videntur deesse.] Rex credebat filium suum amentem esse, ac eum in claustram quandam misit. Ta<me>n m<axi>mo dol<or>e e<ra>t af<fect>us fi<iliu>m sin..lu. <su>um ac pri..g.nitum i.s..ire et <e>x i<m>o co<rd>e e<um> san.re cup...at.

Valete. Gottingae, pr. Id. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 14 Mart, 2005 22.52

Marcus Iuliae Mercurioque s.d.p.
Uncis fractis (<>) omissis hoc modo lacunas ausim explere:

„Tamen maximo dolore erat affectus filium singulum [id est unicum] suum ac primigenitum insanire et ex imo corde eum sanare cupiebat.“
Quid ergo?
----------------------------------------------------------------
Vixit olim in regno nescioquo rex quidam aetate iam evectus, qui habebat unam filiam, ac unum filium. Filia nupta erat filii regis vicini, cui magna potestas et multae divitiae erant, et vivebant felices cum pueris infantibus; filius autem hereditatem accepturus omnia malebat quam olim cum uxore digna regna tenere. Itaque callidum cepit consilium. Proximo die, cum servi advenissent salutatum eum, "salvete" inquit "confratres mei, immo consanguinei ab Adamo ac Eva!" mox nudus in medio cubiculo saltare coepit. Servi solliciti quaesiverunt, quidnam haberet. „Perbrevi res aperta erit“, ille respondit, „in praesens hoc vobis.....“ – subito vox ei includitur; nam rex in cubiculum intravit, quid illa trepidatio sibi vellet, quaeritans. Tum ille: „Equidem gaudeo, mi pater, rex potentissime, quod me filium tuum miserum visitare non dedignatus es; sic te v...ur... ***“ [Reliqua videntur deesse.] Rex credebat filium suum amentem esse, ac eum in claustrum quoddam misit. Tamen maximo dolore erat affectus filium singulum [id est unicum] suum ac primigenitum insanire et ex imo corde eum sanare cupiebat.
-----------------------------------------------------------
Obiter dictum: Nonne scribendum esse putatis „in claustrum quoddam“ (id est „in monasterii solitudinem“)?
Valete. Pr. Id. Mart.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 15 Mart, 2005 16.33

Iulia Marco et Mercurio sal.

Marcus Favonius wrote:Marcus Iuliae Mercurioque s.d.p.
Uncis fractis (<>) omissis hoc modo lacunas ausim explere:

„Tamen maximo dolore erat affectus filium singulum [id est unicum] suum ac primigenitum insanire et ex imo corde eum sanare cupiebat.“
[...]
Obiter dictum: Nonne scribendum esse putatis „in claustrum quoddam“ (id est „in monasterii solitudinem“)?
Valete. Pr. Id. Mart.
:lol:


Si e chartis tuis, mi Marce, quamvis mutilae sint et contritae, tamen talia potes extrahere, age conicias et Marcurii apparato adiungas! :lol:

Ceterum e te cognoscere velim, an cognoscere possis, illa ultima lacuna verbi inexplicati utrum sit duarum an trium litterarum.


Valete.
Gottingae, Id. Mart.

P.S.: Mox vos cum hoc opere per duos et mediam septimanas relinquam: proficiscar enim cum familia in Civitates Unitas. :lol: :lol:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Apr, 2005 10.35

M. Favonius sodalibus s.
Quamquam inumerabilia chartarum fragmenta diligentissime ab amicis recensa sunt, tamen nihil adhuc reperitur, quo fabula a Mercurio incohata ad aptum finem perducatur. Utinam ne defatigemur! Forsitan codex lateat in aliquo monasterio... :lol:
Valete. III Id. Apr.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Apr, 2005 14.20

Mercurius Marco Iuliaeque s. d.

Post longas lucubrationes vigiliasque, amici, reperi continuationem fabulae nostrae in corio libri cuiusdam sec. XVI. Ecce, haec sunt, quae ex manuscripto eruere potui:

f.at.e. er.o quen..m .ugo..m, vi..m sa..entissi... ei ..mite. .edi., ut eum sa.ar. cupie..t. f.a.em er.. quend.. .ugo..m, vir.. ....entissim.. ei ..mitem .edi., ut eu. cu..ret.

Quid vos censetis, sodales? Timeo, ne manuscriptum pessimum ac valde corruptum ad manus meas pervenerit... :wink: Valete. Posonii, d. III. Id. Apr.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 12 Apr, 2005 14.02, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Apr, 2005 19.37

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio Iuliaeque s.d.p.
Cum notarum explicandarum peritissimum te esse norim, mi Mercuri, fragmentum illud accurate exscriptum esse pro certo habeo. Tamen res sane obscura videtur esse; cur enim maior verborum pars iterata est: (1) „f.at.e. er.o quen..m .ugo..m, vi..m sa..entissi... ei ..mite. .edi., ut eum sa.ar. cupie..t.“ ≈ (2) „f.a.em er.. quend.. .ugo..m, vir.. ....entissim.. ei ..mitem .edi., ut eu. cu..ret“ [id est „fratrem ergo quendam hugonem, virum sapientissimum ei comitem dedit, ut eum sanare cupie..t (mod. coniunctiv.??) / ut eum sanaret“]? Nonne discipulus quidam studiosus illi corio verba sui exercendi causa illevit? Ita est: „manuscriptum pessimum ac valde corruptum ad manus tuas pervenit“. Quid ergo? Equidem investigationem continuandam esse censeo. :lol: :lol:
Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 12 Apr, 2005 14.00

Mercurius Marco suo s. d.

Textum illum corruptum ac lacunis plenissimum, mi Marce, fere emendavisti: unum est vitium, quod restat, a te aeque observatum, sed nondum emendatum. Vitium illud est, quod copistae quidem saepissime committunt... :wink: Vale. Posonii, capite Hungariae antiquo, nunc Slovaciae, in urbe pulcherrima ac amica, prid. Id. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 13 Apr, 2005 20.45

Marcus Mercurio suo s.
Multis gravibusque occupationibus implicatus verba illa exscripta neglegentius a me tractata esse confiteor. Cum primum tempus mihi erit, denuo ad rem aggrediar :lol: . Vale. Id. Apr.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron