Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sat 20 Nov, 2004 13.37

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Quamquam tirones veteranis nobis antecedere iussisti, tamen aenigmate adeo me incitatum esse scito, ut temperare mihi non queam, quominus ipse ad te scribam. Praebere ergo ausim tibi N litteram :roll: .
Vale.
XII K. Dec.
Ex Cornicum Campo autumnalis pleno solis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 20 Nov, 2004 16.01

Mercurius Marco suo s. d.

Mi Marce, noli quaeso male interpretari meum nuntium, in quo haud tirones veteranis anteponere volui, solummodo animos novorum sodalium ad ludendum incendere conatus sum. Ceterum in titulo nulla littera "N" reperiri potest (error primus), sed non quod tibi irascerer... :D Vale. Ibidem, eodem die.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sat 20 Nov, 2004 18.51, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 20 Nov, 2004 18.11

Iulia Mercurio sal.

Quaeso monstres mihi omnia E et T in titulo tuo... :wink:
Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 20 Nov, 2004 18.46

Mercurius Iuliae s. d.

Ecce litterae, quas qua de ratione petiveris, haud me fugit... :wink:

_ E/ _ _ _ E _ _ _ /E T/ _ _ I _/ _ _ _ T _ I _ _ _//


Vale. Ibidem, eodem die. :wink:

PS: Mi Gaston, simplicius esse lineis obliquis verba discernere censui, qua de re bulla "Code" uti desivi. "O sancta simplicitas!" dicere potes... :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 20 Nov, 2004 19.04

Marcus Mercurio suo iterum s.
Primo equidem errore afflictus atque prostratus :shock: animum paulatim recipio... Quid ergo? Nunc „D“ et „O“ litterae aptissimae mihi videntur. Quae si in titulo deessent, animo prorsus me casurum fuisse arbitror 8) .
Ceterum quod ad tirones evocandos attinet, rem a me verbis auctam esse confiteor :wink: .
Fac valeas.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 21 Nov, 2004 1.07

Mercurius Marco suo s. d.

Recte suspicaris, mi Marce, litteras istas titulo inesse. Nonne litteram O ideo proposuisti, quia post praepositionem "de" casum ablativum esse? :wink: Videamus ergo:

D E/ _ O _ E _ _ _O / E T / _ _ I _/ _ _ _ T _ I _ _ _//

Vale. Ibidem, d. XI. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 21 Nov, 2004 11.58

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Ne longus sim, mi Mercuri: Equidem his verbis aenigma solutum esse puto: „De Josepho et suis fratribus“, opus grande sane et ingens, quod composuit Thomas Mann. Tamen paullulum duobus me rebus conturbatum esse scito: J enim litteram distinguere videris ab I; et in nuntio tuo novissimo (per errorem) octo lineolae ad vocem „Josepho“ pertinent.
Ceterum aenigma maximam mihi praebuit voluptatem! :D
Quam iucundissimum tibi exopto diem Solis.
XI K. Dec.
Ex Cornicum Campo hiberno frigore astricto.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 21 Nov, 2004 12.24

Mercurius Marco suo s. d.

Mi Marce, etsi ut classicus philologus studia mea in universitate confecerim, iam plures annos opera aevo medio immo recentiore scripta lego, converto etc., in quibus operibus litteram "I", si ante vocalem ponitur, saepissime "J" scribi notum est. Qua de re etiam in hoc titulo J pro I scripsi. Alterum errorem ut mihi ignoscas rogo.
Sed primum tibi congratulari debuissem, quod citissime aenigma solvisses! Titulum vero originalem haud descripsisti (Joseph und seine Brüder), quod tamen mos est in hoc colloquio; quem titulum fortasse ex verecundia non prodidisti, ne de tuo populari gloriari videreris. :wink:
Nunc autem, mi Marce, tibi novum aenigma proponendum!
Vale. Transaquinci, d. XI. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Ecce novum aenigma!

Emitteby Marcus Favonius on Sol 21 Nov, 2004 14.20

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio s.d.p.
Titulum Theodiscum prodere prorsus sum oblitus :oops: , quod oro te ignoscas, mi Mercuri. -
Ecce novum aenigma, sodales, idque ad artem musicam pertinens!
Quaeritur melici cuiusdam dramatis titulus Theodiscus (sive Germanicus), qui soluto aenigmate hoc Latino facillime reperietur:

_ _ _ _ _ _ / _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ _ //

Agitedum, amici!
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Regiomontanus on Sol 21 Nov, 2004 17.48

Regiomontanus M. Favonio ceterisque sodalibus s.d.

Perfacile et mihi est titulum hoc invenire: Anulus Nibelungorum. Veniam peto, si oblectamentum vestrum turbare ausus sim.

Valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 21 Nov, 2004 18.41

M. Favonius Regiomontano sal.
„Anulus Nibelungorum“ (Wagner: „Anulus Nibelungi“ –gen.sg.!- , „Der Ring des Nibelungen“)! Bene, bene, mi Regiomontane! Sed - pro di immortales - res sane nova mihi minime opinanti accidit :shock: . Cum enim aenigma excogitarem, ante oculos mihi obversabatur melicum illud drama, quod inscribitur „Tonsor Bagdetiensis“ (Theodisce: „Der Barbier von Bagdad“; a Petro Cornelio compositum anno MDCCCLVIII). Cum vero duo illi tituli litterarum numero inter se non differant, aenigma abs te solutum esse libenter concedo :lol: . Ceterum oblectamentum nostrum nequaquam turbasti. Tuae nunc sunt partes.
Vale.
XI K. Dec.
Ex Cornicum Campo prope Rhenum fluvium sito.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Regiomontanus on Sol 21 Nov, 2004 19.31

Regiomontanus wrote:Regiomontanus M. Favonio ceterisque sodalibus s.d.

Perfacile et mihi est titulum hunc invenire: Anulus Nibelungorum. Veniam peto, si oblectamentum vestrum turbare ausus sim.

Valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Iulia on Lun 22 Nov, 2004 23.07

Iulia Marco suo ac Regiomontano sal.

Perfecte! Abhinc semper titulum quemdam proponam eodem litterarum numero quam aenigma propositum, et etiam si non recta sit solutio, immo quidem si falsus sit titulus meus, omnia tamen ita solvabo patibula!!! :lol: Semper bonum est nosse regulas, quibus ludunt alii! :wink:

Exspecto tuum aenigma, Regiomontane. 8)

Valete! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 23 Nov, 2004 0.32

Marcus Iuliae suae s.
Nonne arbiter constituendus videtur esse? :idea: Quid censes?
Fac valeas.
X K. Dec.
8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De cuiusdam melodramatis titulo

Emitteby Regiomontanus on Merc 24 Nov, 2004 19.36

Regiomontanus M. Favonio, Iuliae ceterisque sodalibus pariter s.p.d.

Ut praecepit Marcus noster, novi aenigmatis proponendi nunc meae sunt partes. Quamvis aliquatenus sollicitus factus sim, propterea quod minime ignoro quantulum Latinitatis sciam quamque morosus sim in scribendo – atque ex hoc ipso rescripto ac die eius utraque res intelligi potest – tamen nihil aliud mihi invitatione Marci inopinanti restat, nisi regulis huius thematis obtemperem. Aenigma igitur libenter proponam, et spero illud vobis placere. En hic illud est:

Velim detis, ut in artis musicae campo remaneamus, titulum Latinum cuiusdam melodramatis, quod, quamvis lingua Italica cantetur, a quodam clarissimo lingua Theodisca auctore compositum est:


_ _ _ /_ _ _ _ _ /_ _ _ _ _ /_ _ /_ _ _ _ _ _ //


Si conversio mea de Italica lingua in Latinam mendosa patescat, paratus ero ad vituperationes ac sibilos vestros accipiendos. Haec tantum aegerrime scribere potui. Tamen velim excusetis, quaeso, quod tardius rescripsi ad invitationem Marci.

Valete quam optime.

P.Ss.:
– Petrus Cornelius musicus, mi Marce, mihi prorsus ignotus est – numquam de eo quicquam audivi;
– Te precor, si patientia tua non abutor, ut repetas praecepta, quibus nuntii corrigi possunt; olim mihi illa iam dederas, sed, confiteor, illa amisi. Tibi in antecessum plurimas ago gratias.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron