by D. Vettius Saturninus on Iov 31 Mai, 2007 4.35
D. V. S. T. S. D. P.
XXXVIII surrisiones quasi simiae renidentes nescioquid significant; tales autem quae linguas eiicerent potius expectauerim. Verumtamen dico tibi hanc salutationem nataliciam, inter paucas quas umquam accepi, pro cuius optatis sinceris atque gratissimis tibi maximas gratias ago, esse optimam et iucundissimam et carissimam. Cuius gratia insuper, tamquam pro meris duobus uerbis quae circa die natali tuo tibi misi, nescioquo die tibi festo aliquod pariter reddam. Sicque, ne beneuolentia optati tui per dissertationem de miseria mea corrumpatur, meum est modo eam silenter accipere atque iterum tibi sincerissimas gratias agere.
Quibus factis, da curam ut ualeas, et tibi quam primum rescribam.
AB IOVE PRINCIPIVM MVSAE IOVIS OMNIA PLENA
ILLE COLIT TERRAS ILLI MEA CARMINA CVRAT
VERGILIVS