Ludus electronicus in Latinum conversus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Ludus electronicus in Latinum conversus

Emitteby MR on Sol 06 Iun, 2004 22.46

MR linguae Latinae amicis s.p.d.
Ad opus, quod non sine negotio molitus aliquamdiu colueram atque nuper complevi, proponendum haec area idonea mihi videtur. Nam "King’s Quest I" ludum electronicum praestantem et a voluntariis recreatum converti in Latinum.
Quem ludum ex interrete extrahere potestis ad hanc paginam (http://www.agdinteractive.com) adeuntes. Ibi „KQ1VGA feature page“ seligite, et KQ1VGA (v3.0) programma caput et „translation pack“ Latinum (ad finem paginae) adiectum extrahite.
Ut ludum ludere possitis, ambo institutiones Anglicas secuti instruite. Modus ludendi Anglice separatim explanatus, Latine intra ludum illustratus sub signo interrogationis.
Scio sermonem meum minime perfectum esse, quod ad grammaticam quodve ad orationem attinet. Nihilominus opus delectationis gratia suscepi. Spero ludum conversum vobis placiturum esse ac vos annotationes aut vitia ad me relaturos esse.
Valete.
MR
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 29 Mart, 2004 22.57
Location: Germania

Emitteby MR on Sat 19 Iun, 2004 22.27

Miror, utrum ob negligentiam an ob morem de imperitis silendi responsa desint...
MR
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 29 Mart, 2004 22.57
Location: Germania

De ludo Latine converso

Emitteby Herimannus on Sol 20 Iun, 2004 0.17

Herimannus MR salutem dicit

Quamquam imperitus ludorum electronicorum, MR, explorare statim volui conversionem tuam quam laudabiliter perfecisti. Tamen his paginis occurri:

"Windows File Associations
Windows Home Pages |
This file in your language is not yet available.
View the English version.


Copyright (c) 2001 Microsoft Corporation. All rights reserved. Terms of Use | Disability/accessibility | Privacy Statement"

atque:

"Microsoft Windows File Associations
Windows Home Pages |

Windows has the following information about this file type. This page will help you find software needed to open your file.

File Type: Unknown
Description: Windows does not recognize this file type.

The following Web sites have a comprehensive list of file extensions. You might be able to find information about this file type there:
· CKNOW.COM




Have questions? See these Frequently Asked Questions.

Copyright (c)2001 Microsoft Corporation. All rights reserved. Terms of Use | Disability/accessibility | Privacy Statement ";

id quod multo superat cognitionem meam artis computatrorum.
Forsitan aliquis discipulorum, qui nomen dederunt in "Indice utentium" et colloquia haec visitant, ludum inire et eodem frui potuerunt.

Vale!

Novocomi, a. d. XII Kal. Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby MR on Sol 20 Iun, 2004 18.19

MR Herimanno sal.
Gratias tibi ago pro responso atque doleo, quod difficultati occuristi. Si tamen ludum experire vis, te adiuvare libenter velim. Sed me non penitus cepisse puto, ubi problema emergat.
Si hae paginae apparent, cum "Download KQ1VGA (v3.0) now" aut "download a Latin translation" planis modo pressis ludum ex interrete extrahere vis, difficultas moderatri (of the server) esse videtur. Tum saepius modo premere repete usque ad eventum.
Si problema alio loco accidit, quaeso mihi benigne accuratius hoc explicare velis.
Vale quam optime.
MR
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 29 Mart, 2004 22.57
Location: Germania


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron