victimas terrae motus tsunamisque memoria teneamus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

victimas terrae motus tsunamisque memoria teneamus

Emitteby erycius on Lun 27 Dec, 2004 20.46

apud victimas ab Asia ad Africa, cogitationes meae sunt.. :(
Sunt genera tria hominum: illi qui numerare possunt, et illi qui non possunt...

Mille modi Veneris...
erycius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Ven 24 Dec, 2004 0.43
Location: Antverpia, Belgica (eadem quam illa Caesaris)

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Dec, 2004 13.44

Tot hominibus horribili aestu marino necatis quis non obmutescens in memoriam redit plus triginta milium hominum, quae a. MDCCLV Olisipone terrae motu absumpta sunt?
Tantae calamitates quibus de causis fiant, penitus intellegi nequit. Sed unum nobis officium reliquum est: „Alter alterius onera portate“ (Gal. 6, 2).
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 29 Dec, 2004 1.48

Iulia sodalibus sal.

Numerus novissimus, quem audivi, horribilis est: Loquuntur de 59.000 mortuis!!!!! Ictu terroristico Septembris undecimo circiter tres milia hominum vitam amiserunt - ille numerus huic quinquies decies fere antecedat!
Novi mulierem cum familia sua in Malaysia habitantem, quae - Dis gratias! - non affecta est. Tamen tot milia hominum viotam amiserunt, et semper crescit numerus, ut omnis alia calamitas parva fere videtur. Ut dixit Marcus: Restat nobis solum, ut opibus nostris hominibus miseris illis viventibus succurremus.
Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De tsunami

Emitteby Herimannus on Merc 29 Dec, 2004 18.42

Herimannus sodalibus carissimis sal. :(

Me etiam valde commovit horrifica caedes hominum maris motu terras circa Oceanum Indicum vastantem: recte Iulia commemoravit amplissime numerum interfectorum superare recentia delicta terroristarum!
Apud nos Italos - me piget - acta diurna et scripta et per televisionem diffusa longe maioris momenti faciunt vitas quattuordecim concivium, qui haud dubie obierunt, quam milium Asiae incolarum.
Re vera mors impar imparibus!

Orare et adiuvare, haec nobis manent, nec sufficere videntur. :(

Novocomi, a. d. IV Kalendas Ianuarias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Beatus Bernardus on Merc 29 Dec, 2004 21.01

Amicissimis Latinam foventibus inprimis Iuliae s.p.d. B. Bernardus:

Iulia, caelis gratias quod amici tui incolumes manent! Oro autem pro illis quos forsitan noverunt qui aut laesi aut periti aut amisi sunt.

Euge! Caedis istius momentum magis magisque miserius videtur! :( Quamquam progressio humana in rebus technicis semper auget, naturae viribus nosmetipsos obtemperare debemus. Liceat mihi, obsecro, vobis praebere verba ex libris Hebraeis excerpta quae hodie mane legebam quaeque, mea sententia, aliquantulum spei in factum infelicissimum adfert, eo quod de potentia Dei coram naturae formidolosis loquuntur:

"Deus est nobis refugium et virtus,
adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
Fremant et intumescant aquae eius,
Conturbentur montes in elatione eius." (Ps. 45)

Videtur nempe auctorem harum cogitationum conspexisse terrorem similem illi quam gentes Asiaticae Indicaeque nuper passae sunt. Idem Deus illis adiutorium sit!

Bene valeatis!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Iulia on Merc 29 Dec, 2004 23.09

Iulia sodalibus, imprimis Bernardo s. p. d.

Ita est, mi Bernarde: Quamviscumque magnum et potentem homo tendat se putare, et quamviscumque ipsae naturae imperare desideret, talibus in calamitatibus semper clare apparet eum nihil esse contra Dei magnitudinem. "transferentur montes in cor maris": Profecto tremulo terrarum illo insulae per spatium triginta fere metrorum motae sunt!

Tamen adhuc non credere possum immanitatem caedis: Tot mortui, tanta unda, tanta crudelitas!!! Et vivimus in aevo parva activitate tectonica! Quomodo ergo se haberent res, si talia saepius acciderent? Facta sunt calamitates multo maiores, ut exstinctio dinosaurorum - iterum fieri possunt!

Profecto aliquid consolationis depromere possumus e psalmo illo, immo omnino non est alia consolatio nisi in Deum recedimus. :)

Valete.
Gottingae, a. d. IV. Kal. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 30 Dec, 2004 0.51

Juliae aliisque meis in Latinitate consociis s.p.d. B Bernardus:

Recte dicis, Iulia. Si naturae vires tot exitium efficere queunt ut aedes, autocinetae, etiam arbores ipsae, quae radices in terrae hypogea loca infigunt, omnino deleantur, quid eversionis aliud facere in annis ineuntibus possunt? Etiamsi timemus ne tot hominum numerum ob calamitatem similem periat, faciamus quod possumus ne de undis ingentibus imminentibus inscii inveniantur qui in maris oris incolunt.

Verenturne Europaei qui iuxta litus inhabitant ne aliquando undae similes terram eorum ruant?

Curate ut valeatis!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Tiberis on Iov 30 Dec, 2004 2.18

Tiberis cunctis sodalibus sal.

heu, quanta strages ! quis est, quin sortem infelicium hominum miseretur,quorum alii uxorem aut maritum, alii liberos aut parentes, plurimi autem omnia sua in undis amiserunt ! quis est, quin opem ferre velit?
quanta autem animi levitate gubernatores civitatum tanta calamitate afflictarum egerint, ea est res vere indigna. quos nuntio de terrae motu audito cives admonere oportuit, ut quam primum oras maritimas relinquerent atque in altiora se reciperent. scirent enim terrae motum IX graduum secundum Richter tales undas aestuosas verbo Iaponico Tsunami appellatas efficere posse. num obliti sunt illius mali, cum anno MDCCCLXXXIII post eruptionem montis vulcanii Cracatau plus triginta milia hominum perierunt? cuius terrae motus tanta fuit vis, ut undam XXX fere metrorum efficeret, quae, quamquam minuta , ipsa litora Africae australis affligeret.
sed - heu! - nimis saepe evenit, ut nisi damno affecti homines prudentiores non fiant. nunc quidem ratio inter illas civitates conveniet, qua ratione gubernatores sive procuratores quam primum de periculo im- minenti certiores fiant. eiusmodi ratio iam exstat inter civitates ad Oceanum Pacificum sitas.
optandum est, ut ii, quibus cura civium suorum data est, memores huius stragis posthac monitus acceptos audiant.
valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Gastón on Iov 30 Dec, 2004 15.22

Gastón sodalibus tristissimis sal. :(

Ego quoque causas calamitatis ignoro, sed sunt qui suspicentur non crudalitatem Naturae esse sed reactionem :shock: Glacies in polis dissolvuntur et aqua maris escendit. Ergo distributio ponderum in "crustas tectonicas" mutat. Non vulcanismus, frequentissimus hac in regione, sed tectonismus causa fuit cladis. Nescio utrum vera causa sit, sed credibilis est. Quid agendum est nobis incertis? In re dubia "principio praecautionis" ("principio de precaución", “vorsorgeprinzipâ€
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 30 Dec, 2004 19.12

Gaston, Iuliae, Tiberi, aliisque Latinae amatoribus sal. B. Bernardus.

Egomet quoque possibiliorem undarum ingentium causam esse de qua Gaston loquitur opinor. Quis dubitare non potest quin multa tabulata tectonica in maris fundo lateant donec magno mugitu inter se mutentur? Horum tabulatorum motus causa finalis potest effici e multitudine motuum minorum a volcanismo aut a mundi ambitu in caelis aut a glaciibus liquescientibus aut a solo nutu suo. Ut scripsit poeta ingeniosus antiquus:
"nil igitur fieri de nilo posse fatendumst".

Valete omnes.

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Tiberis on Iov 30 Dec, 2004 19.40

Tiberis Gastoni ac Bernardo s.d.p.
In tanto malo semper sunt, qui sine ulla ratione ac scientia obstinata mente censeant id culpa hominum accidisse; quin etiam non desunt, qui dicant homines pro natura neglecta aut vexata iustas poenas dedisse.
quod autem ad hanc cladem pertinet, repellendae sunt istae sententiae. nam quantae partes maris glacie tegantur aut sint apertae, ea res nullius prorsus momenti est, si causas terrae motus requiras; praeterea in glacie dissolvenda pondus aquae non commutatur, nisi forte aucta evaporatione aliquantulo minuatur. immo eaedem vires tectonicae, quibus viribus crusta oceanica sub crustam continentalem ducitur, ruinam montis Cracatao effecerant, saeculo scilicet XIX., quo statum caeli longe alium fuisse constat.
valete.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Gastón on Iov 30 Dec, 2004 23.49

Gastón dubitans Tiberi ceterisque sodalibus dubitantibus s.p.d.

Erras, Tiberis. Si glacies in undis liberae fliutassent, non modo pondus aquae sed etiam distributio ponderum non mutavissent. Sed non est ita. Distributio mutat quia multae glacies a terra firme aut a fundo marino sustinentur. Non est thesis sed factum. Aqua maris escendit. Hoc metimur. Oceani nunc altiores sunt quam abhinc centum annis. Dissolutio glaciearum causa unica non est, sed magni momenti. Crustae tectonicae quae glacies dissolutas sustinebant, exoneratae nunc sunt, aliae oneratae. Estne magni momenti haec distributionis mutatio? Nescio. Sed sunt qui dicuntur magna clustra in fluminibus etiam terrae motus efficere posse.

Valete quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Ven 31 Dec, 2004 17.39

M. Favonius amicis Argentinis s.
Calamitatum series non desint: Quot homines Bonis Aëribus in discotheca versati interierunt, idque turpissima hominum neglegentia! Sunt lacrimae rerum... :cry:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 31 Dec, 2004 20.45

Tiberis Gastoni sal.
Quod ad partitionem glaciei sive ponderis eius pertinet, meae neglegentiae quaeso ignoscas: nam cum mea verba nisi ad statum glacialem poli septemtrionalis non referrem , glaciem Antarcticae plane omisi. cuius autem status vere anceps est: cum enim in eius margine glacies dissolvatur, in medio continente nivibus crebrioribus crassitudinem eius augeri constat. quae autem glacies, si in parte Antarcticae minuitur, in parte augetur, pondus suum omnino commutare non videtur.
quod licet aliquantillum commutetur, tamen terrae motus in regionibus multa milia chiliometrorum distantibus ea re non fieri potest .
ceterum causa aequoris maris exsurgentis magis in aqua expansa quam in glacie dissoluta quaerenda est.
praeterea satellites observare ac metiri possunt,quantum quaeque crusta sive tabula suum locum mutaverit : hoc terrae motu e.g. crusta marina oceani Indici, quae est inter tergum Indico-Antarcticum et Sumatram, XXV fere centimetris ad Sumatram accessisse dicitur.
quare si quis causas motuum terrae velit invenire, primo animum vertat ad itinera earum partium crustae, quae tabulae appellantur. quorum autem causas non quidem invenias in pondere glaciei, sed in fluctibus subterraneis ,quae sunt in ea parte telluris, quae asthenosphaera vocatur.
vale.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Gastón on Sat 01 Ian, 2005 22.25

Gastón Marco Favonio Tiberique sal.

Rectissime dixisti, Marce, turpissima negligentia. Corruptela quoque causa fuit. Pleraque discothecarum Bonis Aëribus leges quae ad incendia inhibenda pertinent violant. De hoc omnes certi sumus. Sed, quod omnium est tristissimum, nos calamitatibus non discimus. Iam incendium fuit abhinc aliquos annos, calamitate minore. :(

Nequaquam est tibi, Tiberis, veniam petendam. Hic veritatem quaerimus, etsi difficillime est eam invenire his in arduis quaestionibus. Nesciebam crassitudinem glaciei in medio Antarcticae crescere. Per multa millennia decreverunt, et hac causa principalis fuit ascensionis maris. Mutatio coeli? Recte tamen est, ut dixisti, causam principalem expansionem thermicam esse, si de mutatione rapida loquimur (saecula). Sed dissolutio glaciarum, etsi lentissima, demum maioris momenti est.

Ex urbe profecturus sum et legere atque respondere difficile mihi erit. Ne multa mihi scribatis! :wink:

Valeatis!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron