De linguis Finnica et Gaelica

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De linguis Finnica et Gaelica

Emitteby Rhumak on Iov 04 Dec, 2008 23.07

Salvete responsuri.

Quaerimus, si qui adsunt, qui nos finnice gaeliceque docere possint. Scio hic permultos esse scriptores advenasque et Finnos et qui finnice sciant, quare non dubo quin cito doctores finnicae linguae habiturus sim, sed est et qui gaelice sciat?: hoc plurimum mea interest.

Valete.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: DE LINGUIS FINNICA ET GAELICA

Emitteby Ericus Palmén on Sat 06 Dec, 2008 15.28

Ericus Palmén Rhumaki et Discipulae et Brescae (quae itidem Italae sunt ?), s.d.p.
Lectis nuntiis vestris, quos sub titulo ‘De linguis Finnica et Gaelica’ scripseratis, conclusi me fortasse, quod ad linguam Finnicam, sermonem meum patrium, attinet, vel paululum vobis auxilii praebere posse (Gaelica autem lingua mihi omnino ignota est).
Abhinc plus triginta annos praeter exspectationem rogatus, ut duas monachas Polonicas, quae in Finniam migraverant, elementa linguae Finnicae docerem, primum respondi me ad tale munus vix aptum esse, ut qui Polonice nescirem. Cum vero apparuisset easdem monachas etiam linguam Italicam callere, paulum dubitans munus accepi. Initio lingua Italica pro instrumento docendi utebar, sed paullatim illae me etiam Finnice loquentem intellegere didicerunt – adeo, ut anno transacto ad Italicam linguam confugere iam non nisi perraro opus esset. Deinde se in studiis Finnicis satis progressas esse existimantes ratione autodidactica Finnice discere perrexerunt, et quidem, quod sciam, eximio successu.
Crediderim igitur me, licet haec unica fere occasio mihi fuerit Finnice docendi, huius rei non omnino esse imperitum. Neque tamen simile experimentum fieri potest in hac area, in qua omnia colloquia Latine fiunt. Itaque vos delego ad librum, qui iam anno 1977 primum editus est et cuius novissimam editionem, anno 2007 divulgatam, per ‘Google’ usque venalem prostare comperi. Auctor eius est vir Finnicus iam vita defunctus OLLI NUUTINEN, ac liber ipse, SUOMEA SUOMEKSI ( = Lingua Finnica Finnice explicata) inscriptus (ISBN: 9789517177375), multis fasciculis completur, in quibus vocabularia diversis linguis exarata sunt, e.g. IL FINLANDESE IN FINLANDESE, GLOSSARIO SUOMEA SUOMEKSI. Grammaticam quidem Finnicam in hoc fasciculo doleo Italice non esse explicatam. Eadem domo editoria (Suomalaisen Kirjallisuuden seura = Societas litterarum Finnicarum) sumptus praebente alius quoque liber (EEVA UOTILA-ARCELLI, LA LINGUA FINLANDESE, ISBN: 951-717-073-4), anno 1975 divulgatus est, in quo omnia Italice explicantur (eo ego illas monachas docens utebar); sed timeo, ne iam pridem divenditus sit. Recentiora opera eiudem argumenti non cognovi, sed non dubito, quin per interrete talia – saltem Anglice elaborata – reperturi sitis.
Si vobis contigerit, ut e.g. per materiam didacticam ab OLLI NUUTINEN exaratam praeliminariter linguam Finnicam noscatis, in problematis nimis arduis, quibus haud dubie occurretis, etiam me per electrogrammata privata aditote; fortasse ad ea solvenda aliquas res Italice potero explanare. Attamen iam in antecessum moneo sermonem meum patrium, diversissimis formis completum nec syntactice minus arduum, linguam haudquaquam facilem esse – mea quidem sententia multo difficiliorem quam linguam Latinam. Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: DE LINGUIS FINNICA ET GAELICA

Emitteby Rhumak on Sol 07 Dec, 2008 15.13

Nobilis Erice,

nescio quid hi sibi velint, qui supra has scripsere salutationes, sed pro dolor vereor ne nil nostra cum re sit illis: ad summam, ni forte erro - de qua re ipsi me corrigant -, eos nonnisi per iocum hic scripsisse fere pro certo habeo, amice mi.

Ad nos.
Sitne qua tibi difficultas, si te rogem ut latina lingua usus me finnice doceas, ut ipse dixsti, electrogrammatibus privatis? Nam mihi nonnulla difficultas est hos libros quos finnice italis discentibus prostare docuisti reperire et prae pecunia et prae commercio retiali, quo nonnisi maxima necessitate uti praefero, securitatis causa. Ergo si vis potesque me privatim finnice per sermonem latinum docere, fac sciam, alioquin tibi utcumque gratias iam nunc ago, docte sodalis.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: DE LINGUIS FINNICA ET GAELICA

Emitteby Ericus Palmén on Lun 12 Ian, 2009 16.34

Ericus Rhumaki simulque ReginaeLatinae Barcinonensi, quae nuperrime in aream colloquiorum Latinorum nomen dedit, s.d.
Fac mihi ignoscas, Rhumak, quod nuntium tuum supra positum hodie demum, pridie Idus Ianuarias, in hac area inveni, quamquam eum iam mense Decembri miseras. Tot enim his temporibus distineor occupationibus, ut aequo rarius spatium habeam novos nuntios a sodalibus huc missos inspiciendi. Accedit quod systemate areae renovato recentissimi nuntii huc missi in universum minus efficaciter quam antea in oculos incurrunt. Idem novum systema effecit, ut nuntios privatos mittere complicatius exstiterit, quam antea fuit. Ego saltem in ordinatro meo nullum reperio nexum, quem pulsando in hac area privatas litteras mittam; solummodo iis, quorum inscriptionem electronicam novi, electrogrammata possum mittere.
Denique in rem ipsam, quam quaesivisti, transeamus. Libenter te electrogrammatis linguam Finnicam doceam, dummodo ne nimiam progrediendi celeritatem a me postules. Iam nunc enim problemata habeo in expediendis muneribus, quae ante certam "lineam letalem" ( = Anglice: dead line) peracta esse debent. Ergo fieri poterit, ut responsa mea aliquamdiu exspectare sis coactus. Si rem susceperimus, privatis electrogrammatis id agere optimum factu erit; hac area vix ad id uti poterimus. Sed id, quod supra attigi, problema efficit, ut tua privata inscriptione electronica mihi opus sit. Equidem plures habeo inscriptiones electronicas, quarum fortasse "Latinissima" est ericuspalmen@msn.com.
Eadem inscriptio cursualis etiam tibi, ReginaLatina Barcinonensis, praesto erit, si forte vis, ut ad numerosas quaestiones tuas respondendo tibi investiganti, num lingua Latina mortua sit, auxilier. Credo me haud pauca habere, quae de isto argumento disseram.
Curatote, ut optime valeatis!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: DE LINGUIS FINNICA ET GAELICA

Emitteby Rhumak on Merc 14 Ian, 2009 14.53

Erico urbanissimo spd

Mihi, sodalis peraestimate, ut verum dicam, pulsatrum illum de quo loqueris apparet, quamvis nescio a quo pendeat, utrum quis id reperire necne possit. Vtut est, ecce inscriptio electronica mea: rhumak@hotmail.it, qua precor utaris in lectionibus nostris.
Revera urbanissimus es, amice, qualem te salutavi, et a tam urbano tantundem inurbanus essem, si celeritatem quoque poscerem, quasi nil alid haberes quod facias: ergo, docte sodalis, de hoc sollicitus esse noli: scribam ubi potero, rescribes ubi poteris.

Vale pancratice.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron