PER LUSUM, commentariolus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

PER LUSUM, commentariolus

Emitteby magister hirpinus on Iov 30 Aug, 2007 15.42

Salutem plurimam dico vobis amicis, qui legitis.

Discipuli ludi, quem Liceum Classicum "Pietradefusi" (in Campania, regione Italica) appellant, congressi sunt, insolitum dictu, cum lingua latina. Scripserunt de suis rebus, videlicet de iuvenilibus studiis et curis, de nugis et delectatiunculis.

“Audeat haec aetas – ut ait Quintilianus- plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severaâ€
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Emitteby Iulia on Sat 01 Sep, 2007 11.55

Iulia Magistro Hirpino s.p.d.
Consilium tuum, Magister Hirpine, cum discipulis tuis commentariola condendi, bonum et laudandum mihi videtur. Constat enim nullo alio modo ulla lingua tam bene disci posse quam usu activo, nam verba regulaeque grammaticales imprimis tunc in memoria haerent, cum ab ipsis discipulis scribendo usurpantur. Tamen, fieri potestne te exempla, quae nobis monstrare annuntiavisti, epistulae inserere oblitum esse? Mea quidem interesset videre, quae scribant, etsi non audeam aliquid corrigere.
Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby magister hirpinus on Sat 01 Sep, 2007 21.33

Iulia wrote:Iulia Magistro Hirpino s.p.d.
Consilium tuum, Magister Hirpine, cum discipulis tuis commentariola condendi, bonum et laudandum mihi videtur. Constat enim nullo alio modo ulla lingua tam bene disci posse quam usu activo, nam verba regulaeque grammaticales imprimis tunc in memoria haerent, cum ab ipsis discipulis scribendo usurpantur. Tamen, fieri potestne te exempla, quae nobis monstrare annuntiavisti, epistulae inserere oblitum esse? Mea quidem interesset videre, quae scribant, etsi non audeam aliquid corrigere.
Vale.


Magister hirpinus Iuliae s.p.d.
Si mihi mittis tuum habitazionis indicium, commentariolum ad te perferendum curabo.
Vale.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Commentariolus in interretiali situ.

Emitteby magister hirpinus on Sat 27 Oct, 2007 20.46

Si vis, potes inspicere commentariolum "Per Lusum" in interretiali situ
www.liceopietradefusi.it
locis: giornalino
Magister hirpinus
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron