Parva interrogatio

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Parva interrogatio

Emitteby Discipulus on Sol 03 Oct, 2004 7.44

estne aliquis in hoc foro qui scit Latinam nec tamen Anglice?
User avatar
Discipulus
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 03 Oct, 2004 7.18
Location: Canada

Emitteby Spartacus on Lun 04 Oct, 2004 2.04

Spartacus Discipulo sal.


Salve, Discipule! Bene venias ad has paginas Latinas!

Sine tamen dicam quod hoc loco tantummodo Latine loqui decet. Sin subsidium vis, possumus atque volemus libenter auxilium tibi esse!

Dic, quid facis, quem librum legis, cur Latinam discis, ubi habitas?

Optime valeas.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Discipulus on Mart 05 Oct, 2004 22.35

gratias ago tibi, Spartaco.

hoc thema feci quod alii nuntii nimium magni erant! illos legere non possum. cum solam partem lingae latinae scias, lingua latina mihi exercenda est. gaudeo latinum amicum invenire.

discipulus sum in universitate Canadae--"Universitas Reginae." hic professoribus classicis meis multum operae do. disco latine Graeceque. latinam igitur meam exercere volo. tantulum sapiens sum, ut nullum totum librum adhuc lexissem -- praeter "Thirty-eight Latin stories for Wheelock's Latin." sed ille est nullus verus liber. nunc lego Vergilis "Georgics 1."

ab amico tuo, Discipulo.

PS. quid significat "sine" in nuntio tuo? ubi est ablativus illius?
User avatar
Discipulus
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 03 Oct, 2004 7.18
Location: Canada

Emitteby Beatus Bernardus on Merc 06 Oct, 2004 3.15

Discipulo caro s.p.d. B. Bernardus.

Gratulor tibi! Perbene iam latine scribere potes. Censeo Spartacum verbo "sino, sinere" supra in epistola eius usum esse, cuius significatio verbo "liceo, licere" par est. Spero, discipule, te mansurum nobiscum, et studia apud illam universitatem illustrem optime progressura esse. Vale!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Discipulus on Merc 06 Oct, 2004 22.28

Bernardo Discipulus sal.

aenigma explicata, gratias ago multas tibi. saepe scribere conar, ut in aeternum Anglicam linguam relinquere aliquando possim.
User avatar
Discipulus
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 03 Oct, 2004 7.18
Location: Canada

Emitteby Spartacus on Iov 07 Oct, 2004 1.06

Spartacus et Discipulo et Bernardo sal.


Re vera, Discipule, est ut doctus Bernardus dixit: verbum "sinere", modo imperativo "sine" est. Exempli gratia: sine dicam = da veniam ut dicam.

Gavisus magnopere sum, quod librum ex Wheelock citavisti, quem valde legere solebam.

Legisne opus Vergilii "Georgicas"? Tibi gratulor? Discisne Graecam? Hercle, hoc mea valde interest !

Dic, Discipule, sis, quomodo Graecam discis, quem librum legis, quid de hoc putas.


Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 07 Oct, 2004 1.30

Discipulo s.p.d. Beatus Bernardus.

Noli in aeternum linguam Anglicam relinquere, mi amice! Quod nonnulla perbelle Anglice dici possunt nobis docuit Gulielmus Shakespeare. Sed relinquamus linguam Anglicam dum hoc in situ iucundo ludimus. Vale!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Discipulus on Iov 07 Oct, 2004 19.08

Spartacoque et Bernardo salutem Discipulus plurimam dicit.

multa quaeris, Spartace, in tua quaesitione. cedam respondeboque; sed interrogationes meae tibi quoque foveo.

enim Graecae linguae antiquae (non novae) in universitate studeo, et nunc Iliadis librum I legimus. "iram, dea, cane Pelidae Achilei". quid puto de Graeca? sic: stupeo orthographiam esse Graecum verbum!

Vergilii carmine, heu, non tantum delector: nihil maius arte aratri fabricandi didici! at nimium iudicium in Vergilium facio, carmine tam tranquilliore sed tamen pleno terrestrium laborum.

sed nunc dic mihi, ubi es? discisne tu quoque Graecam? Nisi, cur tantum interest tua lingua Graeca?

Bernarde, Billius Tremenshasta enim est cygnus linguae istius.

valete!

Discipulus
User avatar
Discipulus
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 03 Oct, 2004 7.18
Location: Canada

Emitteby Spartacus on Iov 07 Oct, 2004 21.12

Spartacus Discipulo ceterisque sodalibus sal.

Interrogata tua, Discipule, palam respondeam:

Habito in terra Brasilis. Disco Latinam tamen, heu!, sine magistro. Magistros meos quidem Favonium et Iuliam et Herimannum et ceteros sodales esse palam fateor. Diligo cum linguas discere tum libros praeclaros in editione originali legere. Quaobrem operam dedi ut aliquod latinitatis scire possem. Die hodierno Latina optima lingua mihi videtur, eandemque disco semper cum vacem.

Quaesivi revera e te de lingua Graeca, nam haud certus sum ut eam sine magistro discere possim. Quae cum ita sint, volui tuam opinionem scire.


Cura ut valeas!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 07 Oct, 2004 22.49

Discipulo s.d.p. B. Bernardus.

Salve. Et quis est iste Billius? :roll: Timeo ne non eum noverim. Vale!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Marcus Favonius on Iov 07 Oct, 2004 23.08

M. Favonius Discipulo salutem.
Ut orationem Latinam formemus, imprimis legenda nobis videntur esse Ciceronis opera (ut exemplo utar: „de oratore libri III“). Quod vero ad Vergilium attinet, memoriae quaeso manda hoc: Ut Bibliis Sacris theologos, ita litterarum Latinarum studiosos Vergilii operibus, imprimis Aeneidi, deditos oportet esse. Ceterum gaudere me scito, quod linguae Latinae studes. Vim enim atque auctoritatem Latinitatis, nisi etiam a iuventute coleretur, refractum iri arbitror.
Opto, ut omnia ex sententia tibi eveniant.
Nonis Octobribus.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby RiccardoP on Sat 13 Nov, 2004 22.46

Riccardo omnibus S.D.P.

Ego quoque disco Latinum Graecumque. Mihi schola est optimo liceo in Italia.

Spartace, mihi videris optimus “autodidatta”: hoc Italicum verbum vult “qui nullo magistro doctrinam adeptus est”; oritur ex Graeco “αυτός+διδάσκαλος”=“ipse+magister”. Sine dubio Graecum nullo magistro discere potes. Te hortor ad Xenophonteum “Anàbasis” (= “iter a mari ad intimam terram”) legendum; hoc incipit:

“Darèioy kài Parysàtidos gìgnontai pàides dùo, presbýteros m

Δαρείου καὶ Παρυσάτιδος γίγνονται παῖδες δύο, πρεσβύτερος μ<ὲν>

Litteris Graecis in UTF-8 legendis obtuli verba supra dicta quibus incipit Xenophontis Anabasis sive Expeditio Cyri. Andreas Moderator.
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron